|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Quoniam Ordo Mundi Sanitarius ex Praesidentis Trump opinione Sinis faveret atque nollet accusare Sinenses quod ab eis pandemia viri coronarii esset orta, Praeses dixit subsidia se huic Ordini iam non praebiturum esse; itaque pecunia, quam Ordini suppeditare necesse est, in posterum deerit; exinde penuria habebitur, nam Status Uniti praecipui sunt stipendiarii ut OMS munera sua exercere possit; ex eodem Praeside Trump Ordo Mundi Sanitarius multis reformationibus egere, de quibus rebus disputatur dum viri coronarii pandemia nos omnes mundi incolae afficimur. Scripsit Paulus Kangiser - 06/06/2020 17h56 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||