Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 20 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

NIGRITUDO ET LATINITAS

Anno MCMLXXIV in Dakar, Senegaliae capite, editum est opus discipulis scholarum destinatum cui index est “Africani latine discunt” quodque praefatione augetur a Leopoldo Sédar Senghor scripta atque hoc titulo praedita: LE LATIN COMME LANGUE VIVANTE (“lingua Latina ut lingua viva”). Fuit praefationis huius scriptor et in re publica versatus vir (quinimmo Senegaliam viginti per annos –a MCMLX usque ad MCMLXXX– praesidens brevi post libertatem a Francogallia adeptam rexit) et litteratus, qui diu, inter alia, in Francogallicarum litterarum studium incubuerit necnon carmina permulta Francogallice panxerit. Maximus fautor is etiam fuit, si non conditor, motus cuiusdam intellectualis doctorum hominum Afrorum vel quoquo modo nigricolorium (etiam in America natorum) qui eo pertinebat, ut nigritudo (“négritude”) gentium saltem origine Africanarum (quae nostris autem temporibus in “Mundo” praesertim “Novo” quoque, ut patet, –id est in orbis terrarum partibus hominibus veteribus Europaeis ac Mediterraneis omnino ignotis– progenies plerumque servorum vivunt) definiretur et proveheretur.
Ii vero qui talem nigritudinis motum dictisque factisque ad statum populorum nigricolorium firmandum foverunt in familiaritatem sane venerant cultus civilis Francogallorum, quorum lingua loquebantur; neque mirum est quod nonnulli ex iis, ut Leopoldus Sédar ipse Senghor, quippe qui radices quoque civilitatis, artium historiaeque Francogalliae, immo totius Europae, explorare voluissent, in studia potissimum Latinitatis atque Graecitatis, velut retrorsum a praesenti ad praeteritum tempus gradientes, inciderint. Inveniebant hoc modo illi nigritudinis vates mundum quendam veterem qui non solum Europam attingebat, sed etiam Africam (patriam Terentii, Apuleii, Tertulliani, Lactantii, Augustini…) et Asiam; humanitatis quoque formas reperiebant gentium Graece ac Latine loquentium, quae Afros nigricolores, quos sine discretione saepe Aethiopas nuncupabant, barbaros sane habebant –etiamsi Aethiopia iam diu artibus atque institutis civilibus exornabatur–, sed non magis quam barbaras “candida atque glaciali cute gentes” vocarent (Plinii Maioris verba refero) quae plagas Europae mediae et borealis incolebant.
Dicendum quidem est hoc loco –ut de lingua hac, qua nunc scribo, potissimum meditemur– saepe in sermone Latino album vel candidum colorem aliquid boni translate significare posse, nigrum, atrum fuscumque vero mali, quod, si de cutium coloribus cogitemus, in nigricolorium hominum detrimentum verti facile potest. Tale aliquid praesidens olim Zimbabuae Robertus Gabriel Mugabe, qui anno proxime praeterito morte est functus, lamentabatur –si vera relata sunt– dicens, inter alia, numquam hominum nigricolorium contemptum finitum iri donec niger color aliquid sinistrum significaret improsperamque fortunam, albus vero pacem. Recreabatur tamen animo idem Robertus Zimbabuensis considerans chartam quoque latrinalem, ad sordidissimum usum adhibitam, albam esse.
Nondum tamen antiquis temporibus, quibus Latinus sermo et Graecus circa Mare Mediterraneum (quod veteres nostrum saepe, vel etiam internum seu intestinum appellabant) vigebant, contemptus ille praecipuus erga homines nigricolores obtinebat; qui contemptus ac despectus (saeculo XIX etiam falsis rationibus scientificis suffultus), postquam America necnon aliae multae terrae longinquae ab Europaeis initio moderni, quod dicitur, aevi inventae sunt, ad excusandam servitutem hominum ex Africa in eas deportatorum, vel ex Afris natorum, ortus est sive saltem est maxime auctus.
Periculum est igitur ne a magna generis humani parte litterae Latinae Romanaeque res adhuc percipiantur quasi ad radicem quandam oppressionis atque iniustitiae pertineant, nisi forte talibus, de quibus supra scripsi, et similibus rebus perpensis, ita proponatur Latinitas gentibus quae sub dominio Europaeorum colonico usque ad recens tempus vixerint ut ingens certe pondus veteris civilis litterariique cultus et Romani et Graeci in totius mundi hodierni formatione intellegatur, sed tali etiam modo ut litterae, artes, instituta quae classica saepe appellamus fons humanitatis cuiusdam fiant quae inserat atque recipiat, potius quam excludat vel repellat, eos qui veluti ad margines traditionis Occidentalis forte versentur aut ad hanc, saepe inviti, tantummodo ex parte informentur.
Ad talem humanitatem ipsi informati qua hominum variarum stirpium animos intellegere facile possimus, fructuosius Latinitatem necnon antiqua nostra cetera sine ulla offensa secureque vulgabimus, non solum inter populos Africanos (ut plures magnifici luculentique linguae Latinae cultores ex Africa –ex Africae quoque parte quae “nigra” dicitur– oriri possint, sicut Ioannes ille Latinus, qui saeculo XVI vixit), sed etiam inter Asiaticos, inter Americanos, inter Oceanienses.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 25/01/2020 10h05



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: