|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Res horrifica in Indonesia In media Indonesia femina LIV annorum a pythone reticulato septem metra longo vorata est. Mulier adierat ad hortum inspiciendum in insula Muna, sed vespere domum non redierat. Insequenti die mane familiares ad hortum se contulerunt, ubi eius crepidas, cultrum et taedam invenerunt, praeter arbusta permixta. Propinqui et incolae inquirere coeperunt donec non longe, horribile visu, pythonem ventre tumido, aegre se moventem reppererunt. Cum suspicio esset de re horrenda serpens necatus ex horto ablatus est et venter monstri sectus, ex quo prope integrum cadaver feminae, matris duorum filiorum, evulsum est. Omnes lugebant, terrore affecti, quasi pelliculam formidulosam spectarent. Incolae exire timent cum hortus positus sit in ima parte clivi qui multorum pythonum sedes fertur esse. Longiores et maioris ponderis sunt quam ceteri serpentes; quamquam eorum morsus non venenatus est, tamen tanta vi praediti sunt ut involventes et stringentes etiam homines necare possint. Scripsit Lydia Ariminensis - 17/06/2018 12h23 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||