|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Vladimirus Putin Aegyptum obitAegyptii, qui superioribus decennis socii Americanorum fuerant, subsidiis eorum minutis rursus amicitiam Russorum petunt. Inter praesides Putin et Al-Sisi convenit de officina atomica aedificanda, praeterea de viribus contra terrorem consociandis. Putin collegae suo Aegyptio, quem iam anno MMXIV in urbe Sotshi convenerat, manuballistam Kalashnikovdono dedit. Aegyptiorum plurimum interest arma et missilia a Russis accipere. Etiam de libero commercio inter utramque civitatem instituendo consilia fient. Ad officinam atomicam aedificandam , quae quinque milia fere MW praestabit, Russi Aegyptiis mutuum dabunt. Studia atomica utriusque civitatis iam diu coniuncta sunt. In tanta perturbatione, quae a rebus anno MMXI gestis orta est, peregrini Russi Aegyptum visere numquam desierunt; qui tamen Rubulo deficiente minus frequentes peregre ibant. Praeterea dimidium frumenti e Russia importatur. Aegyptiis quidem cum Russis est diuturna amicitia orta ab anno MCMLVI, cum bello Sueziano Unio Sovietica praesidi Nasser succurrisset. Scripsit Volfgangus Austriacus - 12/02/2015 00h14 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||