Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Die 17 Mart.

De binis cladibus, quas aestate anni 1866 Regnum Italicum accepit

Die 17 Mart. anno 1861, post tredecim saecula, omnes fere Italicae regiones rursus in unum coagmentate sunt idcircoque ortum est Regnum Italiae.

Duae autem regiones, Venetum et Latium, tunc Regni participes nondum erant. Quare administri Itali exteris praepositi rebus illud contendebant, ut Regno saltem Venetum asciscaretur. Quam ob rem mense Aprili a. 1866 militari foedere Regnum Borussicum et Italicum inter sese coniuncta sunt eo consilio, ut Austriorum praeminentia apud Germanicas Civitates et eorum in regione Veneta dominatus subverterentur. Otto Bismarck, Borussici Regni cancellarius et Alfonsus La Marmora, primus Regni Italici administer ad bellum contra Austrios suscipiendum se appararunt, non tamen eodem modo.

Nam cum Ottone Bismarck consentiebant rex, Albertus von Roon, administer bellicis rebus praepositus, nec non Helmodius von Moltke. Qui tres viri, ingeniis prediti acutissimis, diu res politicas Regni Borussici rexerunt non sine felicioribus pro ipsorum Patria exitibus. Mense igitur Iunio illius anni bellum Austrios inter et Italos Borussosque conflatum est; sed statim apparuit quam a Borussorum condicionibus differret apparatus bellicus Italicus.

Dum enim omnes fere viri politici et duces Germani proposita et consilia Ottonis Bismarck diligenter exsequi parati erant, aliae in Italico exercitu vigebant rationes, quia ipsum ducebant Alfonsus ipse et Henricus Cialdini, alter imperator alteri invisus et adversus. Quare, cum hi duo viri admodum inter sese discordes essent, illud bellum uno eodemque animo suscipere non potuerunt ideoque eorum dissensio- hoc omnes historici scribunt- prima causa fuit cladis, quam pars quaedam (id est duodecim legiones) Italici exercitus die 24 Iunio anni 1866 accepit prope oppidum c. n. 'Custoza', quod a Verona urbe parum distat. Varia proelia eo die commissa sunt eo loco Austrios inter et Italos milites; hi, etsi numero superiores, cibis et calceamentis aptis carebant. Sed postquam La Marmora aliquas earum legionum cohortes receptui propiores esse animadverterat, terrore captus regi et Henrico Cialdini telegrammata misit 'de irreparabili clade' loquentia.

Quare Cialdini, qui procedere debebat ad fluvium Athesim ut Austrios circumdaret, paene immobilis prope Ferrariam mansit aut ne milites sui eandem sortem paterentur legionum, quas La Marmora inepte duxerat aut ut huic imperatori tota cladis culpa adtribueretur. Sed paucis post diebus, scilicet tertio die insequentis mensis Iulii exercitus Borussicus proelio non longe a Sadova, Slovachiae urbe, commisso, splendidam adversus Austrios victoriam reportavit. Quo effectum est ut Itali administri et duces ipsi spem alicuius exitus melioris adsequendi non amitterent. Quare dimidio mense Iulio classis Italica, cui praeerat Carolus Persano, vir magis gloriosus quam navalis artis peritus, ad occupandam Issam (Italice: ‘Lissa’), insulam Croaticam, missa est. Sed etiam ex hoc proelio Itali victi evaserunt, quamvis hi, ob maiore navium loricatarum numero, putarent sibi facile fore Austriacam classem profligare. Cuius quidem classis praefectus erat Villemus von Tegethoff, qui, quamquam nondum quadragenarius, artem proeliandi in mare bene sciebat. Itaque etiam e proelio navali Issensi cladem acceperunt Itali.

Neque immerito Tegethoff de eo proelio, quod die 20 Iul. 1866 commissum est, dixisse fertur: “Ligneae naves, quibus praeerant viri ferreis capitibus (animis) praediti, ferreas naves vicerunt, quas duxerant viri lignei”. Persano in iudicium ductus est et munere cum ignominia exautoratus. Unus Italorum dux eo in bello quasdam Austricas legiones repellere valuit: Iosephus Garibaldi eiusque milites voluntarii, qui prope oppidum ‘Bezzeccam’, quod a lacu Benaco parum distat, non sine virtute proeliarunt.

Sed, ob causas diplomaticas, is dux usque Trentum procedere vetitus est. Utique Venetum regio, quae ab Austriis Napoleoni tertio cessa erat, ab hoc Francogallorum imperatore Italis reddita est. Quod ad ad eas clades ab Italis acceptas attinet, fortasse iterandum est quod die 20 Mai. a. 1998 in actis diurnis q. i. ‘Corriere della Sera’ (p. 41) responderat Indrus Montanelli lectori cuidam quaerenti cur in Italorum rebus bellicis pauci duces inveniantur laudibus vere digni; responso diurnarius ille praemisit hunc titulum: “Populus sumus mediocrium militum, quos inter est aliquis heros” (Italice: “Siamo un popolo di mediocri soldati con qualche eroe”). Ita, generatim, se habet haec res historica, placeat aut displiceat.

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'vexilla/praec_legio.php' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: