|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HISTORIA
De Iesuitis deque Imperio Serico (Altera pars) Captu Sinensium regitur mundus lege quadam suprema ac coelesti Tao vocata. Secundum legem illam universam omnia instituta publica ac privata operantur aut operari debent, nempe perprospere et bono omnium si homines quam accuratissime illam legem sequantur et eo peius quo longius a Tao digrediantur. Inter officia imperatoria maximi momenti ducebatur cura calendarii annalis instituendi et observandi. Quod quando fas et nefas, quibus diebus quod faciendum aut omittendum fuerit indixit calendarium singulariter. Credebatur salus totius Imperii populique ex calendario illo („libri admonitionum pro populo") mendis epurato dependere. Praesertim anni initium bene indici debuit. Illud calendarium a selecto et perdocto Tribunali Mathematico semper componebatur.
Illis annis ultimis stirpis imperatoriae Ming mala in regno videbantur multiplicari. Segetes diminutae, dignitates in aula et per provincias venales et corruptae, apud septentrionales barbaros motus signa calendarii male confecti et ita legis supremae laesae dicebantur esse. Interrogati Iesuitae hac de re responderunt calendarium falsum apud Seres indici adhiberique et ita coelestiam consonantiam haud observare. Increpabant imprimis Iesuitas aulae imperatoriae ministri, at mox Iesuitarum verba mirabiliter probavit defectio solis ab illis usque ad minutam recte praedicta et astronomis Sericis omnino improvisa. Unus Iesuitarum, scilicet Adamus Schall (1591-1666), idcirca curam calendarii emendandi obtinuit. Sed antequam illud calendarium emendari potuisset, clades ingentes recepit Imperium Sericum stirpe Ming extincta. Barbari enim incursionem cis illum insignissimum Murum Sericum fecerant. Iesuitae fideliter fulserunt imperatorem Shi-Tsung in periculo versantem et magnam vim tormentorum fulgurientium confecerunt et Seres milites docuerunt quemadmodum illis uterentur. His tormentis devicti sunt barbari, sed defatigatum imperium rebelliones novae quassaverunt et rebelles usque ad urbem Peking penetrarunt regiamque expugnaverunt. Ut eos opprimeret, auxilium gentis bellicosae Mantsu ascivit unus ducum imperatoris. Rebellibus expulsis illi Mantsu ipsi praesidiis terram Sinensium occupaverunt et rerum potiti sunt duce et imperatore novo Shun-Tsi (sive Shunzhi). Ultimus princeps ex stirpe Ming ad meridiem transfuga baptizatus (nomen Constantini ei datum)obiit.
Iesuitae locum in aula imperatoria sub novis Sinensium dominis non perdiderunt, nam et in familia Mantsurica Tsing (Qing) non omnia secundum Tao institutum erant et scientia et sollertia Iesuitarum opus erat, ut instituerentur. Imperator iuvenis Shun-Tsi amisit uxorem amatam filiumque et buddhici monachi veste induta re recepit in monasterium. Adamus Schall tunc moderator Tribunalis Mathematici factus est. At iuvenculo imperatore Kang-hi (sive Kangxi 1662-1723) necdum potente et adiutoribus regentibus opprimebantur in principio Iesuitae ut incerti administri novi imperii Mantsurici et veteris Mingensis amici. Cum autem iterum defectionem solis recte praedixissent, invalidam astronomiam Sericam et islamicam prorsus esse probarunt et ingenter aestimatione sua aucta astronomicum observatorium Pekiniae renovarunt fratre Verbiest praeside instrumentis secundum praecepta Tychonis Brahe confectis. Cum autem regere incepisset ille Kang-hi, Adami Schall alumnus, tantam reverentiam et venerationem habuerunt Iesuitae sicut numquam ante et numquam post. Imperator enim erat omnium rerum naturalium percuriosus et religionis Iesuitarum tolerantiam, nisi amorem palam ostentavit. Et creditur temporis maiorem partem cum Iesuitis quam cum aulae ministris degisse semper nova disquirens, incertorum explicationem poscens et continuo consilia rogans doctissimorum virorum per totum imperium. Amore erga Iesuitas ita portatus est, ut uxorem filiam sororis fratrisve papae ducere vellet. (In epistula scripsit papae : „Cum vester populus Romanus ut fons insiccabilis virtute clarentium ac praestantissimarum mulierum notus sit , constituimus nobis matrimonio iungere puellam venustam nobilemque, quae lac suxerat audacis leonis feminae ac cervae tenullae (...)volumus eam oculos columbae, quae caelum aspexerat, et os conchae, quae alitur radiis aurorae habere : aetate ducentas lunas non super et corporis magnitudine viridem calamum tritici et latitudine manipulo sicci frumenti esse" R. Fueloep-Miller,op.cit.,p.313-314). Et religionem et famam scientiae Europaeae ultra extenderunt cum curam chartarum geographicarum adumbrandarum imperii haberent et itinera per vastos tractus terrarum Sericarum facerent. Sed et cum in rebus externis novae turbationes in septentrionibus regionibus supervenissent auxilio et commodo permagno erant Iesuitae. Russis enim mercaturam pollicentibus aut latrocinia et foedus cum barbaris adverus Seres minantibus Iesuitis interpretibus adiutoribusque propter morum linguarum et iuris gentium notitiam anno 1689 in oppido Nartsinsc pactio prima inter civitatem externam ac Seres facta est. Insuper bis aegrotum dolore oppressum ac fere moriturum imperatorem arte nova medendi et medicamentis ignotis Seribus servaverunt. Hac tempestate et ob illa „miraculosa" medicamenta turba magna Serum oppugnavit Iesuitas rogando et accipiendo auxilium et fidem Christianam. Sequens imperator Yung Cheng (Yongzheng 1723-1736) non tam favit Iesuitis nec cupiditatem rerum naturalium reperiendarum habuit ut pater eius. Suspecti erant in principio illi Iesuitae nunc nimis potentes et ritus eorum haud adaptati Sericis. Dehinc iussit collegium rituum nonnullas ecclesias diruere et Seres baptizatos in custodia retinere. Sed non diu saevitia imperatoris perduravit. Cum iterum legatio Russorum supervenisset, potuerunt solum Iesuitae colloquia et condiciones percommodas pacti novi faciendi efficere. Itaque anno 1730 Kiachtae pacta facta sunt iterum Iesuitis adiuvantibus et Seribus gaudentibus. Tsian Lung (Qianlong 1736-1796) imperante denuo praecarium locum habuerunt Iesuitae et Christiani Seres. Sed denuo non diu, nam superbiam ac mirum imperatoris studium hortorum ornandorum sciverunt ac statim protulerunt sollertiam suam et scientiam pinguendi, aedificandi et automataria inveniendi et conficiendi, ut cor regis caperent. Ostentaverunt e.g. leonem currentem a se confectum , tigrin, fontem aquae per artem alte silientem, mirum theatrum automatarie ludens cum horologio musica et circumcurrentibus pupis Sinensibus. Ita imperatoris benevolentia aucta ecclesias et cultum Christianum exercere illis licuit. Ut apparet, Iesuitae omnibus modis probis et peracutis religionem Christianam inter Seres disseminabant disseminatamque defendere conabantur. Interea, pro dolor, rebus in Europa valde mutatis periculum missioni Iesuitarum non per imperatorum Sericorum levitatem et edicta, sed per insidias apud Sanctam Sedem structas et propter potentiarum Europaearum simultates ortum est et missionem tandem perdidit. Dominicanorum Franciscanorumque ordines, praecipue a Hispanis fulti, invidia propter prosperitatem Iesuitarum laborabant. Multis iacturis propriis apud Seres acceperunt cum aperte praedicantes damnationem paganorum imperatorum ac sapientium Sericorum indignatione portati Seres cohibuissent et expellissent. Celeriter causas graves querendi adversus Iesuitas reppererunt et Sedi Santae praetulerunt. Accusabant enim Iesuitas paganorum superstitiones colere cum dies ferales et fandos in tribunali Mathematico definirent; eos more Serico capite operto missam impie legere; participes caerimoniarum erga mortuos esse easque observari Christianis iubere; cruciatum Christi ante Seres occultare nec cruces in ecclessias admittere. Adhuc venit quod et Europaeae potentiae se immixerunt liti. Francogallia praedicatores misit Lusitanis resistentibus ac novum episcopum Pekiniensem Lusitanum designantibus. Illum episcopum archiepiscopo in Goa obnoxium facere in animo habuerant. Hispani autem in provincia meridionali adversus Iesuitas Franciscanorum ac Dominicanorum conatus porro adiuvabant. Romae paparum inconstantia et exterarum potentiarum opes gradatim adversus Iesuitas rem verterunt. Clemente XI pontifice maximo dua brevia vulgata sunt (1704 et 1714), quibus caerimoniae Sericae damnatae et reiectae sunt. Ubi Christianorum amicus Kang-hi id didicisset, ita censuit:" Quo modo potest papa res iudicare, quas numquam vidit aut cognovit? Quoad me attinet, numquam auderem mores Europaeos iudicare, quorum nullam notitiam habeo"(ibidem,p.332). Innocente autem XIII, inimico societatis Iesu, sedem Sanctam occupante duo decreta promulgata sunt, ne novos monachos in terram Sericam mitterent Iesuitae nec apostolatum illic resumerent. Eodem tempore et imperator Yung-Cheng aegre Christianos adlixit. Et ita ambo debiliorem reddiderunt Christianismum Sinensem . Anno autem 1742 Benedicto XIV papa bullam „Ex quo singulari providentia factum est" edidere adiuverunt inimici Iesuitarum, quae confirmavit interdictiones omnes ab anno 1704 editas et coegit Iesuitas iusiurandum dare, ne caerimoniis Sericis adessent aut eas tolerarent. Ita vulneraverunt missionem Iesuitarum, quae rapide auctoritate et missionariis depleta est. Mox supressus est ritus Christianus in provinciis aliquid Christianizatis et solo in Macao Christiani libertatem religionis colendae habuerunt. Anno tandem 1773 abolita est ipsa Societas Iesu manu Lusitanorum, Hispanorum ac Francogallorum pontifice maximo Clemente XIV id per bullam „Dominus ac redemptor" iubente volenteque. Eo tempore rixarum inter ordines Christianorum et potentiarum Europaearum pro apostolatu et salute animarum Sinensium ortae sunt graves suspiciones et pavor religionis adventiciae apud Seres. Postea vicesimo saeculo aperte nationalismum Sinensem confitentes et in advenas Europaeos pugnantes Christianismum odio habuerunt ut dominationis Europaeae instrumentum. Tale carmen e.g. cecinerunt Seres contra Europaeos certantes : „ Solus decerto vincens aut vapulans Nullo mihi opus est ut liberum me reddam. Nolo ullum Iesum Christum censere Se umquam pro salute mea mori potuisse" [Je combats seul et gagne ou perds Je n’ai besoin de personne pour me rendre libre Je ne veux pas que nul Jésus Christ pense Qu’il put jamais mourir pour moi" Secundum A. Malreaux,Expugnatores,[in:] Narrationes,Lutetiae 1947,p.105)] Scripsit Johannes Gluszak
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||