|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
FABULA DE IUVENTUTE Cum Henricus per Facierum Librum (Anglice Facebook) invenisset veterem suam flammam Carolinam ad festum ituram quod in nova urbis discoteca fiebat , nesciebat ille quid sibi esset agendum. Per mensem totum priorem hoc festum expectaverat eventurum in discotheca quam amicus Henrici Theodorus aperturus erat. Discothecae generaliter Henrico displicebant, sed Theodorus erat carissimus inter eius amicos, quem ab infantia cognoscebat, et putabat sine dubio eum aegre id laturum fuisse si ipse non isset. Sed Carolinam revisere nolebat. Disiuncti erant a fere uno anno, at Henricus erat nondum animo receptus, et saepe etiamtunc spectabat paginam Carolinae in Facierum Libro, desperans ante eius imagines cum novo concubino, ubi videbantur Henricum deridere, tam valde enim subridebant pro sua solitudine. Speraverat saltem in isto festo se novam puellam posse cognoscere, sed nunc, quod sciebat Carolinam ibi fore, credebat istam quoque consolationem nunc defuturam esse : si esset ibi illa, quomodo poterat ille intrare in bonum spiritum sufficienter ad noctem vere carpendam? Denique Henricus ad sororem suam se convertit ut consilium de suis difficultatibus daret. Dixit tum illa, « Eo post meridiem ad quandam magam consulendam, ut mihi divinet sortem. Si vis potes mecum venire! » « Heu! » risit de naso Henricus, « Adhuc magis credis? Nonne adulta es? » «Immo » inquit soror, « hoc est valde utile, nonne scis? Vaticinationes suae non semper revelantur verae, sed adiuvare possunt ut melius res intellegantur ac clariore mente. » « Bene est » dixit tum Henricus suspirans, « alioquin non mihi sunt res agendae hodie... » Henrici tum soror, cui nomen erat Flavia, traxit fratrem suum ad magae casam, quae lignea erat domuncula suburbana. Hic, maga chartas lusorias consuluit, petens astra forti voce ut claritatem sibi dedissent. Henricus toto hoc tempore hoc vix risum tenuit. Flavia interim sub mensa eum pugnis percutiebat. Denique maga invocationes cessavit, et ad iuvenes se convertit . « Venus sub signo tuo, hoc anno, prope Iovem stat, dum Mars longe abest, in alia caeli parte. Hic annus non est tibi propitius ad amorem quaerendum. I proinde ad festum si vis, sed tempta laetam noctem transcurrere, sed ad aliud tempus amor differendus est. » « Ecce » sorori suo dixit Henricus postquam a domo magae abierant, « puto isto vespere me mansurum domi ad Netflicem spectandam. » Risit tum soror. « Ego vero reputabam te magis non credere! » ait. « Ohe! » dixit ille, « Non multum , sed numquam certi esse possumus, nonne? Praeterea, iampridem, re vera, ire nolebam . Sic saltem causam habeo ad festum evitandum. » Itaque Henricus domum suam revertit. Sed Flavia alia meditabatur. Viderat enim, ea mane in TibiTubo, quoddam praeconium pro pellicula nova quae satis delectabilis ei parebat, cum multi histriones ab ea praelati ibi partes agerent. Videns tum sibi nil agendum esse, ideo post meridiem, amicas suas per telephonium invitavit, si iis gratum erat, ad pelliculam spectandam ut irent. Sed occupatae erant omnes: una cum concubino, alia in examinibus, alia autem in negotio suo, aliae similiter. Sed quo magis secum cogitabat de pellicula, eo magis Flavia spectare eam volebat. Tunc demum sola ire statuit. Cum advenisset ad cinemata, vidit ibi Fridericum, fratrem amicae suae Sophiae. Cum vidisset etiam illum esse ibi solum, ambo ineundi consilium ceperunt. Deinde, dum pelliculam spectant valde riserunt, sed sub finem unus ex histrionum mortuus est, et multum Flavia flevit. Etiam Fridericus paulo flebat , sed simulavit nihil accidisse. Posuit immo bracchium suum circa Flaviae humeros, et ipsa caput in humerum eius posuit. Sed postremo res in melius mutatae sunt; et cum exissent de cinemate, iterum ridebant. Post elegerunt ire ad cenam sumendam. Locutus est ille multum de rumoribus circa histrionem qui in pellicula mortuus erat. Credebatur ille multa autocineta habere, sed numquam ea tollebat a vehiculorum receptaculo , nisi unum quod paulo carius erat atque, ut dicebatur, valde foedum . Dixit postea Flavia quod audiverat de illius parentibus: cum ille infans esset , illos mortuos esse, et filium educatum in orphanotrophio; inde fit ut ipse nunc res suas vigilantissimo modo custodiat, quia insuetus erat ad tot res habendas et timet ne mox careant. Locuti sunt autem de aliis rebus, et denique, cum nimis comedissent ac bibissent, inter se salutaverunt et domos ipsorum rediverunt. Cum domum suam Fridericus advenisset, gloriari volebat de eo vespere apud inquilinum suae eiusdem domus Ludovicum, atque de hac re, quod numerum Flaviae telephonicum recepisset. Sed subito cum intrasset domum, Ludovicus repente eum voce urgente appellavit. Huc incedit Fridericus, ubi Ludovicus iocis electronicis ludebat. « Est novus iocus » gloriabatur ille, « age, cape hunc ioci moderatorem! Requiro alium quocum hostem acerrimum deleam: nimis est difficile! » Nihil dicens, Fridericus traxit ad se moderatorem et Ludovicus ad hostem duxit lusores. Draco tunc ferocissimus apparuit, ruber squamis ac ingens alis, terribili immo aspectu, qui ignes quocumque ex ore iactabat. Iste mox calcavit Fridericum sub pede suo ingenti, sed postremo Ludovicus spatham veritatis extraxit et quendam eius digitum pedis fidit. Demum volebat draco Ludovicum cremare, sed Fridericus traxit arcum et multas glaciales misit sagittas quae in os attigerunt draconem. Interim Ludovicus, alte saltat cum caligis alatis, mox cum spatha sua descendit, laminam inde in capite draconis defigens. Emisit iste gemitum atrocem, et Ludovicus amicum suum monuit ut cito curreret. Mox draco in viridibus explodit ignibus, quocumque incendia effundens, sed lusores procul opportuno tempore cucurrerunt , neque eos flammae attigerunt. Sic ludum electronicum perfecerunt, itaque nunc fabula completa est. Scripsit Iulianus Cyllenicus - 03/06/2017 21h07 |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||