|
|

|
Narrationes variae
seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae
|

|
Peraequatio Comitialis
Peraequatio Comitialis
Quidam,
cui nomen erat Vitus Favilla, nuncupatus Magnus
Venter, causa eius magnitudinis quam vix bracae
continebant, assiduus erat se ad civitatis comitia praesentandum
ut fieret consiliarius ut saecla factionis rubrae, quae pro plebe
pugnabat, et cuius vexillum ostentabat falcem malleumque. Erat
tam particeps et vehemens et pugnax ut ne minimam iniuriam quidem
patieretur; nulla clementia utebatur pro adversariis, nec
commercium cum eis admittebat. Celeber adversarius eius erat is
qui adhaerebat factioni albae, cui nomen erat Joahannes
Toccasana, cuius vexillum ostentebat crucem Christianam.
Contingebat
ut quotienscumque comitia instituebantur asseclae factionum
adversarum alloquerentur populum in platea, alteri sua argumenta
ferentes, alteri altera adferentes. Sectatores rubrae factionis
implebant locum vexillis et magna eloquentia: dicebant societatem
conversuram esse labore distribuendo, aequo animo quo omnes
gradus societatis alii ab aliis considerandi erunt, iustitia
pecuniaria et tributaria fovenda. Hoc temporis puncto plebs
adsentiebatur maxima acclamatione. Vitus Magno Ventre cum
sectatoribus sequebatur locutores assensu. Cum contingebat ei ut
verbum impenderet, cuius vestimenta sicut diximus
consueto modo discincta erant, ea in primis in ordinem redigebet,
postea adloqui incipiebat, quin diras saepe imprecaretur. Verbum
unicum suum repetebatur: Necesse est ut omnes cibo utantur! Plebs
si ex parte oculis incertis eum aspiciebat quasi incredula,
aliquis ex altera dicebat leniter: melius nonne est te cibo uti
minore quam nos paucum habentes? Vitus interea se gerebat ut tela
locutionis suae in inimicum factionis adversae, Johannem, quem
accusabat ad populum discrimen facientem inter patricios et
plebem, coniceret. Postquam sectator ruber locutus est, et cum
folia factionem celebrantia data sint populo et facta sint
sollemnia nuntia de rebus novis populo offerendis, affuit
sectator albus, qui ostentabat crucem. Johannes Toccasana,
dissimilis omnino primo sectatori, tam gracilis erat ut cum
ventus spiraret eum paene auferret vel potius in terram deiceret.
Platea hoc momento implebatur vexillis alteris, albis plerumque,
in quibus inscribebatur Libertas. De pulpito, ubi
locabantur sectatores et competitores, hi proiciebant caryophylla
alba ad populum. Ex sectatoribus erat sacerdos, qui primus
loquebatur, cum eum non puderet ventrem magnum ostendere aptum ad
tunicam inflandam. Postea, gratiis actis et necessariis dictis,
Johannes impendebat ad loquendum. Dicebat inter omnes
instituendam esse denique charitatem et neminem, paupertatis
causa, coëgendum esse ut in Providentiam maledicionem iactaret.
Et populus statim ei plaudebat cum ei adsentiretur. At inimicus
ruber, Magnus Venter, non adsentiebatur, quia verba illius
considerabat vana et stulta. Concione peracta et folia crucem
celebrantia distributa, populus, in dubiis persistens, abibat
incertus, foliis in terra relictis, cogitans leniter se in
secreto quale indicium prolaturum eo necesse esse.
Satis tantum modo erat ut dictator rursus
vitaretur in re publica. Johannes Toccasana adveniebat ut
elegeretur facillime, auxilii tamen gratia catholicorum qui
divina claritate carebant. Aliquo die mehercle Magni Ventris,
undecima electione gratificati, cor ictum est repentino malo, et
mortuus est.
Observandum est nomina personarum ibi
prolata esse omnino ficta.
Scripsit Joannes Teresi - 02/03/2013 17h15
|
|
|