
|
Narrationes variae
seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae
|

|
Naturae pulchritudinem contemplor
Naturae pulchritudinem
contemplor
Maxima laetitia afficior cum illius temporis
memoriam repeto, quo autocurru omnibus usa scholam
petebam. Matris meae autoraeda uti non malebam, quod minus rerum
natura inspici poterat; ex omnibus fenestra autem, in
alto posita, mihi videbar omnia inspicere.
Itineris initio natura
paene somno solvitur, rura placida, in nudis ramis rotundae avium
formae observantur. Agri nudi tristesque sunt, germina passim
virentia prima luce fulgent; nonnullae arbores anxie paucas
reliquas frondes servare conantur, vento excussas. Rura oculis
meis percurro, quae statim elabuntur.
Coelum autem immotum.
Rusticae casae in nudis collibus tristes et desertae apparent:iam
avibus nocturnes, vulpibus, felibus et serpentibus hospitium
praebent, annis praeteritis agricolae familiae vocibus
resonabant. In olivetis e ramis rotundi fructus operariorum
manibus decerpuntur, qui praetiosum oleum praebebunt. Nudae vinae frondibus elapsis tristae videntur.
Mediterraneum fruticetum, rubris bacis praeditum, viae margines
ornant. Muri, lapidibus exstructi, ficos protegunt.
Tempore transeunte, natura omnino solvitur,
aer pungit, nonnullae candidae nubes coelum lente percurrunt.
Autocurrus fragore excussa avium agmina incomposite evolant.
Quaedam avis rapax alis panditis minax alto in coelo apparet,
picorum strepentium et corvorum maligne occinentium vocibus
perturbata. Solis radiis e collibus apparentis roris guttae
splendide lucent quasi vitrea fragmenta. Iam omnia sol aureis
radiis obruit. Tam miro et magnifico spectaculo, quod cotidie
mutatur, rapta silentium servo, nec aliorum discipulorum vocibus
perturbor; autocurrus prudenter viam percurrit. Discipulorum
voces et autocurrus fragor miscentur, naturae pulchritudinem
autem contemplor.
Scripsit Dominicus Caveosanus - 05/10/2012 10h06
|