
|
Narrationes variae
seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae
|

|
De primae nubis origine
De primae nubis origine
Mare et Sol olim inter se
occurrerunt et …
Sol: Mi care amice, orbem
pererrans, tam multos vidi aquae penuria laborantes aut potius
morientes.
Mare: Quare? Sine dubio nonnulla,
etsi pauca, flumina in illorum regionibus adsunt.
Sol: Minime perspicax es! Si
flumina aut lacus illic adessent, sine cura vitam agerent!
Mare: Putasne nos aliquo modo eos
adiuvare posse?
Attente parumper rem consideraverunt et
…
Sol: Inveni! Aliquid creare
possumus, quod aquam illis transferat.
Mare: Qui nos creavit, eum solum
puto posse illis providere.
Sol: Utinam eos a morte liberare
possimus!
Mare: Ne somnies, quaeso! Aliquid
modo in mentem mihi venit. Age, Sol, in me unum omnia lumina tua
confer!
Sol: Nolim autem, te comburere.
Repente mirum in modum
Nebula parvas aquae guttas continens a Mari in coelum ascendere
coepit. Guttae adamantes et pretiosae margaritae videbantur esse
in coelo elucentes atque subridentes; quod spectaculum nemo antea
viderat.
Sol et Mare (gaudio
exsultantes): Bene, optime evenit!
Sol (ad Nubem conversus): Tibi
Nubes nomen erit! Estne tibi gratum? Mihi nomen est Sol, huic
Mare; illi, qui supra te est, Coelum caeruleum; Ventus semper
assectabitur te per totam terram. Noctu in Coelo Lunam et Astra
elucere videbit.
Nubes, stupore affecta, circum se omnia
inspiciebat.
Sol: Trado tibi gentium nomina,
quae fame et aquae penuria laborant; illis a te auxilium ferendum
erit. Tuum, Nubes cara, grave munus erit. Proficiscere! Ventus
tecum veniet
Nubes profecta supra regiones sitientes
volitavit et pluvias attulit. Arcu celesti descendit a laeta
moltitudine acclamata; Ventus autem paulo post Nubem e solo
sursum extulit usque ad regionem Palestinam appellatam, quo ei
indictum erat ut nivem afferret, id quod numquam fecerat. Toto
die copiosam attulit nivem. Munere peracto, Nubes defatigata
tandem quievit, Luna et Astris comitantibus. Postero die, cum se
extulisset, per nivis plumas inspiciens, parvum tectum
animadvertit, cui elucens Cometes imminebat; ad eam
appropinquavit et …
Nubes: Cometes
care, paene hoc tugurium aduris. Peropportune huc veni ego qui
ignem exstinguere possum.
Cometes: Quis umquam es? Sine
dubio ignoras hoc in tugurio nuper totius mundi Servatorem natum
esse.
Infantem horrentem inspiciens, Nubes nivis
casui finem posuit. Paucos post dies apud Solem et Mare revertit,
qui novam Nubem interea creaverant.
Sol et Mare (ad Nubem
conversi): Munere bene peracto, apud Mare te revertere opus
est. Nova Nubes in locum tuum succedet.
Nubes: Cometes, Vente, Sol, Mare,
Coelum, valete vos omnes! Me abire oportet
Tristi animo Nubes amicos deseruit. Paulatim
in parvam et canam nebulam mutata est, quae, Sole prope Mare
collucens, spuma facta est.
Hanc fabulam, a cuiusdam scholae discipulis
abhinc triginta fere annos scriptam et actam, latine transferens
Scripsit Dominicus Caveosanus - 08/07/2012 20h17
|