
|
Narrationes variae
seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae
|

|
ARBOREM SERVAVIMUS!
Arborem servavimus!
In cuiusdam urbis vico parvus hortus
est, ubi nonnulli amici varios flores conserunt. Alta est inter
flores pinus, aetate provecta, fortasse sola, quae
aedificationibus obstat. Adulescentuli magnopere eam amant atque
protegunt; cotidie, post meridiem, huc conveniunt et sub pini
umbra de suis rebus colloquuntur et ludunt.
Angelus: (frigore rigens)
Frigus est! Venire dubitavi.
Sophia: Frigido aut caliente
die, sempre nobis huc veniendum est, hodie praesertim.
Bruna: Nemo abest, ut videtur.
Katia: Circum arbore nostra
assidamus, amici! De Natalibus Festis disserere nobis opus est.
Quid agamus? Vicissim sententias exponamus!
Omnes tacent, Paulo post
Francisca: Arborem ornemus
omnes! Unusquisque nostrum aliquid ornamenti afferat!
Angelus: Optima sententia! Una
voce?
Omnes: Itaaaaaaa!
Katia: Amicus Marius abest
Bruna: Aspice! Accurrit Marius.
Marius: (anhelans et secum ephemeridem
ferens) Amici
hunc nuntium legite!
Sophia: (ephemeridem inspiciens) Quid
lego! Urbis praefectus iussit arborem nostram recidi et in locum
eius cellam telephonicam collocari.
Katia: Iocose dicisne? Iam
plurimae cellae telephonicae in urbe sunt; cur constituerunt
hancine pinum, quae ultima extat, recidere?
Sophia: Incredibile est. Tu
ipse nuntium lege!
Katia: (nuntio lecto) Calamitas
magna nobis procubuit!
Bruna: Quam multas horas coram
pino egimus!
Marius: Omnia infeliciter
evenerunt!
Katia:
attamen
Omnes: attamen????
Katia: Aliquid animo concipio
Katia consilium amicis exponit, qui una
voce probant. Postero die urbis praefectus ad hortum
appropinquat; eum sequitur lignator arborem resecturus.
Omnes: Vale,
urbis praefecte!
Praefectus: Valete omnes!
Quare hic moramini?
Sophia: Nostrum munus est hanc
arborem defendere.
Bruna: Hoc tantum volumus!
Praefectus: Plane dicite!
Francisca: Defendimus arborem
nostram.
Angelus: Nobis telephonio non
opus est! Innumerabiles cellae in urbe sunt; quare haec pinus,
ultima huius urbis pinus, recidenda sit non intellegimus.
Katia: Recide, lignator! Hic
manebimus; Nos quoque recidendi tibi erunt!
Lignator: Praefecte, quid agam?
Praefectus: Recide! Hos metu
impulsos sine dubio fugere videbis!
Adulescentuli loco non moventur.
Lignator consistit.
Angelus: Deficisne animo,
lignator?
Praefectus: (iratus) Iocose
certe dixistis et egistis. Iam satis est!
Marius: (gravis) Extra iocum
diximus, Praefecte!
Praefectus: Huius vici cives
epistulam mihi miserunt, qua petiverunt ut cella telephonica hic
collocaretur; sine dubio eis hac cella opus est!
Francisca: Tam multae cellae
sunt! Arborem contra servare volumus!
Sophia: Die Natali adveniente,
arborem ornabimus, quae suaviter olet. Cella telephonica ornari
potestne?
Praefectus: Vos vicisse sentio.
Arborem vestram ornate, adulescentuli! Vos naturam diligere
comprehendo magis quam ego diligo.
Omnes: Gratias tibi agimus,
Praefecte!
Praefectus: Valete vos omnes! Faustum Diem
Natalem vobis opto.
Postero die Praefectus dona
adulescentibus misit, quorum auxilio comprehenderat arborem
pluris esse quam cellam telephonicam.
Scripsit Dominicus Caveosanus - 29/07/2012 22h58
|