|
Narrationes variae
seu fabulae Latinae hodiernae a scriptoribus Ephemeridis creatae
|
|
SARCOPHAGUS LIGNEUS IN AUTORAEDA VENETIAE ITINERA PERERRAT
Sarcophagus ligneus
in autoraeda Venetiae itinera pererrat
Estne in orbe populus qui mentis alacritate
et inventionibus cum Italico certare possit? Minime, sine dubio.
Historia, de qua narraturi sumus, incredibilis vobis lectoribus
videbitur, nisi forte consideratis eam in Italia evenisse.
Abhinc multos annos homo quidam curriculum
cyclomotoribus aptum aperiendum curavit, quod postea urbis
praefectus, causa culta ex silvestribus faciendi, delevit. Utinam
hoc non fecisset!
Miser homo cotidie male (ipsam mortem)
praefecto precatus est. Precationes autem non feliciter
eveniebant. Mater Domini illi in somnio venit (haec adfirmat)
dixitque praefectum morti obiturum fuisse si, itinera in
autoraeda cum ligneo sarcophago fecisset et mille ecclesias
visitavisset. Hac re cotidie Venetiae itinera percurrit, singulas
ecclesias visitat sperans Matrem Domini id facturam esse, quod is
facere non audet. Epistulam, in qua votum continetur, saepe
civibus cognoscendi cupidis monstrat. Primo cives singulari visu
obstupuerunt; fuerunt qui, insolitam autoraedam transeuntem
videntes, duos digitos instar cornuum ostenderint, fuerunt etiam
qui testes tetigerint quasi adversam fortunam deprecari vellent.
Diebus praetereuntibus spectaculum non insolitum factum est. Ubi
terrarum, nisi in Italia, aliquid simile evenire potest?
Scripsit Dominicus Caveosanus - 18/06/2012 23h10
|