| 
| 
 | Narrationes variae 
 seu fabulae Latinae hodiernae
 a scriptoribus Ephemeridis creatae
 
 | 
 |  NATURAM  IN MELIUS  MUTEMUS!
  Naturam in melius
mutemus!
Olim, matutino tempore, dum cana nix
terram gelidam obruit Populus et Abies 
 Populus: Salve, mi care Abies
 Abies: Suspensus esse videris. Populus: Nolim te perturbare
 hodie vultus tuus pallet. Abies: Tuus quoque. Populus: Verumne dicis? Abies: Numquam falsum dicere
soleo; non ignoras. Populus: Ecquid triste evenit?
Anxius sum. Abies: Sine dubio est qui culpa
non vacat. Populus: Cur de alicuius culpa
dicis? Abies: Omnes arbores tam
consciae sunt. Populus: Cuius rei, quaeso,
consciae? Abies: Hodie mane ego quoque
conscia fui. Populus: Aperte velim dicas,
Abies. Abies: A quadam avicula, hac
vagante ac fame laborante, certior facta sum humanorum culpa
naturam penitus deleri, aërem inquinari, pisces quoque laborare. Populus: Iocose dixistine? Abies: Utinam iocose dixissem!
Verum autem id, de quo locuta sum, est! Populus: Fieri non potest ut
humani aliquid faciant quod sibi ipsis noceat; omnibus constat
sine nobis vitam non esse. Abies: Huius veritatis eos
conscios esse putabam. Populus: Innumerabiles libri
scripti sunt, qui humanos hortantur ut naturam colant et ament. Abies: Surdis auribus
scriptores cecinerunt! Populus: Mi care amice, odium
in humanos nuper concepi. Abies: Iam antea, hodie mane
dicam, odium concepi. Populus: Aegre spiritum duco. Abies: Hoc idem sentio, amice. Populus: Vitae finis adest. Abies: Vale, Popule! Populus: Vale atque vale,
Abies! Illic nos futuros esse spero, ubi humani absint! Scripsit Dominicus Caveosanus - 26/06/2012 21h10
     
 |