Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 23 mensis Octobris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

De Puero Aeterno Tractando inter Psychologiam, Scientiam, Fabulam et Mythum.

“ Necessario Fragilis Puer in Terra ,non aptus est ad Incedendum, sed ad Volandum “ ( Ex Puero Aeterno ) .Scribit Psychologus celeber, cui nomen Hillmann. Versus aliqua Poetae Francogallici ,cui nomen Carolus Baudelaire in Mentem mihi veniunt:” Coeli Rex, Inabilis et Impeditus , Alas sicut Remos Albas secum trahit, sinister et ineptus est ,Viator Alatus" ( Ex Mali Floribus ). Ita Initium do Tractationi de Puero in Mythologia et in aliis Disciplinis. Agitur De Puero Aeterno, cuius Definitio invenitur apud Carolum Gustavum Jung ,cum velit indicare Vim Energeticam quae Vitam Hominis Senescentis movet, quia haec Vis in Homine semper est sed tacet. Facile nobis qui sueti sumus Litteris Italicis in Mentem Revocare Figuram Typicam Johannis

Pascoli. Longissima autem a simili Figura est illa quam praebet supra dictus Philosophus.Nam in Libro ,cuius Titulus De Libidine : Symbolis et Mutationibus, hic Fabulas Europae Septentrionalis exarat, ubi vivunt Incolae Silvae Invisibiles (Larvae, Umbrae, et alius eiusdem generis). Typica Figura ibi est Nanus Cucullatus qui ad Puerum mirabilem duci potest. At hic Puer potest figurari ut Divinus et huic Figurae Duo Studiosi, Jung et Kereny, Librum, cui Titulus De Prolegomeniis ad Studium Scientificum Mythologiciae dicant, ubi Jung curat Partem Archetypicam, Kereny Partem Mythologicam. Ingens Momentum Illud Mythologicum ( Kalevala) , quo Studiosus ( Kereney) Figuram Herois invenit, quae, sub Specie Typica Singuli cuiusdam ( Kullerva) ,Vim Naturalem et Praeternaturalem monstrat. Ut Puer Divinus, Heros praebet Aspectyus typicos:

Quotienscumque probatur ( et quaeque probatio dolentissima est: Ictus Baculi, Conatus ut in Mare conciciatur, et ita porro) ,Victor evadit. Puer Vim Primordialem ostentat, quae Vita et Vitae Substantia est ( Ver Aeternum). “ Hic Puer in Homine, ait Jung, Eventum Mirabile est, hic Puer Potens est, ad Omne sumendum aptus semper autem Victor “ ( Ex De Prolegomeniis ad Studium Scientificum Mythologiciae). Hic Puer Plerumque in Unione cum Matre est ( Vide Cybelem et Isidem ) : hac in Figuraratione Puer, Dispersus et Laceratus, attrahitur ab Elemento Feminino ut in Coniunctione vivat. Non Dissimile Exemplum est illud ostentans Nexum Inter Dionysium et Zagreum. In Mytho , ubi Cybele in Coniunctione cum Attide Figuratur, Juvenis Pastor Regerationem et Renovationem Rerum Repraesentat per Sacrificium sui et Reditum ad Matrem. Ceterum Deus orientalis est: ex Regione Babilonensi et Sumerica derivatur ( Tammuz ) . Notus nobis et nexus huius Pueri cum Matre Divina, sub quocumque nomine appellatur ( Ishtar, Astarte, Cybele). Mythum semper renovationem per Fruges et Fructus factam indicat in Cyclo Temporali. In Hac Coniunctione, sed Amore Odio tincta , Poeta Aegyptius, cui Nomem Nonnus Panopoliensis, Zagreum pingit laceratum. “ Hera, narrat Poeta, Pueri invida, Filii Jovis et Persephones, iubet Titanos eum occidere: Persephone, Gravida et Plena Fructu Jovis, Zagreum genuit, Filium Jovis. Puerum Cornutum, Solium Patris Recturum. Sed Titani, ab Hera, missi, Facie Gypso picta, pugione percusserunt ,dum puer se in speculo Titanorum videt “. ( Ex Dionysiacis ). Apud Mithos Orphicos Zagreus laceratus (vide Syllogem Diels , Otto Kern vel Kanz ),et devoratus Animam dispersam, consuptam, Corpore voratam repraesentat. Eodem Modo Liberatio, Regeneratio Zagrei, Regenerationem et Liberationem Animae ( Partis Divinae, Fragmenti Divinii, Scintillae Divinae) Figurat. Ut Attis ,qui separatur ex Origine Divina, post Dissipationem per Mundum, qui ad Matrem redit,ita Zagreus, Jovi Filius, factus postea integer ( Statu Divino Initiali capto ), ad Patrem redit. In Mytho Puer est igitur Figura Salvationis et Reintegrationis per Palingenesim. Non dissimilis est Narratio Vitae Infantiae Jesus. In Eo Figuratur Mythus Pueri persecuti iam Infans, Jesus est sub Vindicta Herodis timentis inter Nascituros ne sit qui Solium eius auferat. Ut Heros Persecutus minas Periculaque obeuns nostro Tempore invenitur in versione Filmica Animata acta a Scenarista Americano Jerrio Siegel : Hic, ut Vir Fortissimus , Heros in Remoto Planeta vivit et die quodam evenit ut Regio eius Flammis uratur: inde Pater eum salvat Navicula et in Terram mittit. Non dissimilis Casus cui subiciutur est Moyses, eius nomen significat Salvatum Aquis: nam collocatus in Canistro , fluctuat per Aquam Nili et a Filia Pharaonis salvatur.

Judaicum nomen est Herois versionis Filmicae ( Mi Kal El ), eius significatio est Dei Vox. Clarissimis est Infantia eius qui notus nobis est ut Rex Prior Euroasiaticus, cui nomen Sargon Akkaicus, praeditus maxima capacitate Intellectiva, hic Puer iis quibus Doctrinam ostentat strenue et facillime opponitur. Ut Jesus adulescens: “ Puer autem crescebat et confortabatur Sapientia plenus et Gratia Dei erat in illo…, et Factum est, post Triduum invenerunt illum in Templo Sedententem in medio Doctorum, Audientem illos et interrogantem eos “ ( Luca, Cap. 2,40-46 ). Apud Aegyptios Puer Divinus Horus appellabatur et Figurabatur ( In Graecia nuncucabatur Harpocrates ) indice in Labris posito ut Silentium Initiaticum ita Exprimeretur . Ei adhaerebat Animal Alatum Maiestatem Coelestem ostentans: nam oportet recordemur Mythum vetustissimum fuisse ( usque ad aetatem Paleoliticam et Neoliticam regredientem). Hoc Animal fuit Falco Rapax et Rapidissimus in praedis capiendis. Momentum Pueritiae tam ingens est ut Philosophus Germanicus, cui nomen Fredericus Nietzsche, id Praesentet ut Gradum Processum Transmutatorii Vitae Humanae perfectum. Ita Prior Gradus est Camelus aptus ad omne recipiendum et manducandum; Leo( Camelus in Leoneni mutatur causa Rebellionis ferociter Vim Cruentissimam affert ); Puer ( Leo vehementiam relinquit et Intelligit Vitam Potentia praestare) mansuetus fit cum Vitae Animo Quieto et Conscio adhaereat .Hoc Stadium in Mentem revocat locum Scriptoris veteris, cui nomen Censorinus,( Apud Anaximandrum , De Die Natali, Auctoribus Philologis iam dictis Referentibus : Hermann Diels et Walther Khanz ) ubi dicit Formam Viventem Primordialem, ex qua nata est Forma Superior Humana, in Acqua Originem habuisse: nam ex Piscibus orta est Forma Humana, cum in eius diu semen servaretur et Forma Humana perficeretur usque ad Pubertatem; deinde, Membrana( quae custodia erat) rupta , iam Homines et Feminae exire potuerunt. Ceterum si observamus alia Animalia, possumus notare quod in Homine in Psychologia et Biologia appellat Phaenomenon Neotenicum ( cum Aspectu Infantilem Genus Humanum servet). Nam Anatomista quidam Batavus,Ludovicus Bolk aliquos Aspectus specieum animadvertit, velut Vultum parvulum et planum. In Anfibiis, in specie cui nomen Ambystoma Mexicanum tribuitur Aspectus pusillus servatur : nam haec Salamandra Stadium Larvale semper tenet, Branchias solum possidens. Alterum Animal Anfibium est illud appellatum Proteus Anguinus, qui vivit in Mari Adriatico. Konradus Lorenz scripsit etiam Canes ( Canes Lupos Familiares) aspectum Neotenicum Habere quia aspectum prolis Lupi servant . Eodem modo apud Dinosauros, velut Baryonicem Walkerensem et Coelophysim Baurensem, necnon apud Sauropodos, aspectus Neotenici notati sunt. In Pictura, ( videlicet Graeca) Puer saepe figuratur in Aqua ( Flumine) ,quod apud aliqua Insecta invenitur ( videlicet Libellulam). Ita Natura Mythum praecipit. Celeber est Puer ( gratia versionis Filmicae) appellatus Petrus Pan qui pons et ligamen est Inter Mortuos et Viventes; ita cum Domicilium habeat in Insula quae Re Vera non existit, munere Mediatoris fungitur.

Aspectum semper Infantilem habuit celeber Musicus, cui nomen Amadeus Mozart, et Cineasta Cecoslovaccus, cui nomen Milos Forman, bene eum repraesentavit. Alium Puerum mirabilem invenimus apud Scriptorem Francogallicum, qui in Narratione, cui Titulus Parvulus Princeps, Gesta et Facta singularis Pueri-Adulti descripsit, et in quo Psychoanalista Junghiana quaedam, cui nomen Maria Ludovica von Franze, Puerum Aeternum vidit. At praecipue in versione Filmica( cui Titulus Intelligentia Artificialis ) Acta, v. g., a Celeberrimo Cineasta, cui nomen Stephanus Spielberg, Puerum Aeternum invenimus sub Specie Mecanica, qui vult Adultus Fieri. Non minor Figura Pueri Aeterni invenitur in versione Filmica Nipponica, Acta a Cineasta, cui nomen Akyro Toryama. In hac versione, cui titulus Sphaerae Dragi, Puer, cui nomen San Goku, Aspectum ostentat Parvulae Simiae Bellicosae, Invulnerabilis, semper Victricis, quae Res Mirabiles agit . In Narratione Sinensi, cui Titulus De Itinere in Occidentem, et quae edita est Saeculo Decimo Quinto exeunte. Auctor, cui nomen Wu Chengen, incitationem creativam ex Mundo Monacorum Bellicorum Shaolinensium traxit. Ita loquitur Sun Wukong:” Ab Infantia Potentia Magicam habuit. Naturam meam et Veritatem colo. Cyclo Samsarico exivi. A Rebus Mundi alienus sum et desideria mea minima sunt. Ex Septem Maribus pete et tibi dicent me esse maximum Virum numquam inventum “. Si in Natura Simiam potentissimam invenimus similem de qua narratur appelatam Macacam Fuscatam, in Mythologia Phoenicem notamus, cuius Vita Longaeva nota est. Iam diximus puerum esse in Coniuctione cum Matre ( Persephone/ Kore). Cuius Aspectus Duplex est: Inferus et Fecundus. Obscurus et Luminosus . Postremo Volo hic mentionem facere Narrationis Modernae , in qua agitur de Puella quadam ( Carolina) . Titulus Narrationis est De Carolina et Ianua Magica quadam ( Niel Gaiman ) . Ibi Puella progreditur per Cuniculum et pervenit ad Locum ubi est Aranea Mulieri similis, quae dicit se eius Secundam Matrem esse. Puella dolum videt et id fugere vult. Verbis Junghianis Scriptum meum volo claudere:” Singularis est Heros in quo vivit Daimon; quod solum capax est ei Vim dandi!. “ ( Ex Prolegomeniis ). Index librorum consultorum: Prolegomeni allo Studio Scientifico della Mitologia, Karl Jung e Karol Kereny ,Edizioni Bollati Boringhieri. Neil Gaiman : Coraline e la Porta Magica, Edizioni Mondadori. Carl Jung La Libido, Simboli e Trasformazioni, Edizioni Newton Compton. Marie Louie Von Franz: La Figura del Puer Aeternus. Wu Chengen: Il Viaggio in Occidente. Akyro Toryama: Dragon Ball. Steven Spielberg: Intelligenza Artificiale Dvd. Antoine Saint Exupery: il Piccolo Principe. James Hillmann: Il Puer Aeternus, Edizioni Adelphi. Charles Baudelaire: I Fiori del Male, Edizioni Newton Compton. I Presocratici, Khanz/ Diels, Edizioni Bompiani. J. M. Barrie: Peter Pan, Edizioni Bur Deluxe. Louis Bolk ,Il Problema dell'Ominazione.

Scripsit Fabricius Manco - 28/05/2021 09h07


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: