|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERCONTATIO
Quid Vaclavus Klaus ...... de statu Europae et de discordiis Ucrainianis senserit.Die Presse: Unum fere annum discordiis civilibus res publica Ucrainiana vexabatur consiliis de pace adhuc in irritum cadentibus. Quid tu suades? Václav Klaus: Quam primum agendum est. Sed non ita, ut alii rebus Ucrainianis se interponant. Dissensiones non explicari possunt nisi agendo et concedendo. Doleo, quod moderatores Ucrainiani apti non sunt, qui ita faciant. Equidem expertus scio Tsechoslovaciam in duas partes divisam civitati nostrae saluti accidisse. Quod primo rem vere insanam putaveram; deinde cum intellexissem Slovacos vero libertatis desiderio esse affectos, iam non dubitavi, quin difficultates solvi non possent nisi re publica dividenda. Similia etiam in Ucrainia fieri oportet. Ergo oportebit Ucrainiam dividere? Nihil suadeo, sed , quod ipse sum expertus, dico. De qua „parte altera“ loqueris? De seditiosis an de Russia ? De hominibus, qui Ucrainiam orientalem colunt. Ceterum recte quaesivisti de « discordiis civilibus“ , cum plerique de „discordiis, quae sint inter Ucrainianos et Russos“ loquantur. Quod ego quidem corrigere soleo. Non est dubium, quin in finibus Ucrainiae pugnetur. Neque dubium est, quin Russi huius contentionis participes sint. Minime. Haec contentio Europaeis Americanisque cum Russis est. Vicariamne eam contentionem appellas? Causa mali in ipsa Ucrainia quaerenda est. quam si comparas cum aliis civitatibus, quae antea sub dicione communistarum fuerunt, civitatem Ucrainianam parum profecisse facile intelleges. Nam civitas Ucrainiana semper erat divisa. Nunc autem res in tanto sunt discrimine ideo, quod Ucrainiani coacti sunt decernere, utrum ad Europam occidentalem an ad Russos pertinere vellent. Ita autem fit, ut Ucrainia divellatur. At nemo Ucrainianos coegit, ut alterius partes sequerentur. Immo certe! Ab initio id agebatur , ut Ucrainia vel Unioni Europaeae vel foederi Atlantico ascisceretur. Nemo id dicit. Id tantum agitur, quomodo Ucrainia propius ad Unionem Europaeam accedere possit. Quod ego dubito. Res publicae Europae orientis hoc accessu semper utebantur, ut Unionis participes fierent. Discordiae ortae sunt, cum anno MMXIII exeunte de illo accessu disputaretur. Nonne tum demum ex discordiis bellum factum est, cum Chersonnesus a Russis occupata est? Equidem non ita sentio. Tantum abest, ut Russos vel Vladimirum Putin defendam, ut nullae rei nisi veritati studeam. Russi enim Chersonnesum non sponte, sed quasi inviti occupaverunt. Cur? Ceterum Chersonnesus minime ad Ucrainiam pertinet. Quae res tibi non fuerit ignota. Chersonnesus semper Russorum erat. Quae tamen non occupata esset, nisi res Maidanianae gestae essent. Praeses rei publicae quondam fuisti. Quid tu facias, si a finitimis pars tuae terrae occupetur? Hoc interrogatum non probo. Sed ego quidem non tulissem res adeo progredi. Iam pridem cum seditiosis collocutus essem. Quod ii scilicet non fecerunt, qui Ucrainiam regunt. Sed haec est prima causa malorum. Tamen sequebatur, ut Unio Europaea Russiam sanctionibus afficeret. Quid de istis sanctionibus censes? Mihi quidem non probantur, quia Russi auctores belli non sunt. Utri illae sanctiones magis nocent, Russis an Europaeis? Russis quidem, quamquam etiam apud nos multi sunt, qui eas sanctiones aegre ferunt. Aliquando dixisti statum Europaeae Unionis mutari necesse esse. Quid hoc sibi vult? Status Unionis Europaeae in discrimine est. Nescio an nos, qui tot annos sub potestate communistarum degerimus, veluti acrioribus oculis id videamus. Status Europae omnino commutandus est. Quem quasi novis ornamentis afficere non iam sufficit . etiam aetate communistica exeunte cum multae quidem res corrigerentur, ego dixi non iam rebus corrigendis, sed civitate commutanda opus esse. Qua commutanda et hoc tempore opus est. Qualis Europa tibi ante oculos versatur? Variis modis consociatio Europaea fieri potest. Equidem consociationem probo, veluti cancella sublata et alia. sed ubi ex Communitate Europaea Unio facta est – littera C in U mutata – res in peius cecidere. Num malum id est, si civitates Europaeae artissime consociantur? Si id fiet, civitates ipsae tollentur. Non est mirum, quod ista semper dicta audiuntur: „Europa regionum“ vel „Europa Europaeorum“. At ego Europae civitatum faveo. Sed res non ita se habet, ut illae civitates ex tabulis deleantur. Tamen nostris temporibus multae sunt difficultates, quae a singulis civitatibus superari non iam possint. Quod vehementer nego. Sunt ista somnia vana moderatorum. Civitatibus nobis opus est ad democratiam sustinendam. Civitatibus sublatis democratia non iam exstat. Cur non? Quod democratia esse non potest sine demo, id est, sine populo. At non est populus Europaeus. Ego non sum Europaeus. Ego sum Pragensis, Boius; praeterea pertineo ad Europam mediam, ad Vindobonam, Cracoviam, Mediolanum , non ad Helsingissam, Olisiponem, Athenas, Panormum. Deinde sum Slavus , postremo fortasse Europaeus, sed haec identitas parum valet. Non cognosco Finnorum vel Hiberniorum vel Graecorum similitudinem. Milos Zeman, successor tuus, post insidias illas Lutetianas dixit immigrantium multitudinem in patrias remitti oportere. Quid tu de ea re censes? Primo ad principium huius disputationis redeundum est. Quod principium? Gubernatores nostri vehementer in eo errabant, quod parati erant tantam advenarum multitudinem in Europa occidentali excipere. Graviter erraverunt, quod operarios e Turcia aliique terris ad se invitaverunt Europaeis quosdam labores scilicet recusantibus. Num ea res ad Tsechiam quoque pertinet? Parum quidem. Aetate communistica immigratio – ut aliae res – vetita erat. Praeterea patria mea pauperior est quam Germania, sed summum malum est cultuum illa morumque permixtio, qua omnis civitas perit. Post insidias Lutetianas statim adfuerunt, qui civibus accuratius custodiendis studeant. Nonne hoc modo fundamenta liberae civitatis evertuntur ? Certe. Timeo, ne Nonae Ianuariae MMXV Europaeis aeque sint perniciei ac III.Id.Sep.MMI Americanis fuerat. Ceterum dico : “ego non sum Charlie, ne je suis pas Charlie”. O rem pravam ! Quid? Nonne nos coniunctos esse ostendere oportet cum iis, qui per insidias necati sunt? Non est dubium, quin ea res tristissima fuerit. Sed eodem die in Nigeria duo milia hominum trucidat sunt nullo eius rei mentionem faciente. De hoc scelere tacetur milibus chiliometrorum scilicet intermissis. Tantam simulationem vix ferre possum. Causae insidiarum illarum fuere permixtio cultuum ac morum, multitudo immigrantium, denique verba falsa moderatorum nostrorum. Bene memini conventus cuiusdam Europaei, qui eodem tempore actus est, cum primum magna Africanorum multitudo in Europam affluxit. Cum Iacobus Chirac, qui tum praeses Francogalliae fuit, de nulla re nisi de securitate locutus esset, ego haec respondi: „num putas id nobis usui fore? Nonne difficultates ortae sunt a rationibus politicis, quibus illi homines ad nos quasi invitantur?“ tum Chirac clamavit : « Klaus civitatem socialem tollere vult ! » Recte ! nam socialismus Europaeus prima est causa malorum. Scripsit Volfgangus Austriacus - 22/01/2015 00h18 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||