|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERCONTATIO
De novo Pontifice eligendoGian Guido Vecchi, diurnarius actorum in Italia editorum “Corriere della Sera”, percontatus est Cardinalem Walter Kasper (qui in imagine adposita ostenditur), unum ex praeclaris theologis adhuc viventibus, prope octuagenarium, praepositum Pontificio Consilio pro Christianorum Unitate. Eminentissime Pater, numquid abdicatio Summi Pontificis Benedicti XVI Ecclesiam permutat? Ecclesia eadem est per omnia saecula ac renovatur in continuitate, ut ait Pontifex . Quin potius quod se abddicaverit ac, deliberata re, munus deposuerit, nova luce Pontificatum ostendit. Ex qua sententia? Natura, essentia muneris Petrini a Jesu conceditur neque commutari potest. Commutatur autem aura sacra quae exstitit circum Pontificatum maxime duobus superioribus saeculis. Quae aura partim evanuit et hic eventus, prorsus inopinatus, transitus a facultate abdicandi ad rem effectam, nos monet ut de Ecclesiae condicione cogitemus. Ab Eminentia scriptum est a Pontifice futuro multa consilia tradenda esse auctoritatibus regionis, cum sponte modum imponat suae potestati ad operam interponendam pro tota Ecclesia. Nonne recogitandum est de ministerio Petrino exercendo, de Pontificis primatu? Ipse Johannes Paulus II a nobis petiit ut altius rem perscrutaremur in epistula encyclica ”Ut unum sint”. Eo magis hodie puto magni momenti esse, in mundo hodierno communi, rem meditari. Quaestio est praecipua , nodus solvendus in colloquiis oecumenicis cum ceteris Christianis, praesertim cum ecclesiis orthodoxis: non solum de “aio” aut “nego” disputandum est, sed quomodo Summus Pontifex Ecclesiam universam gubernet. Ab Eminentia dictum est a Cardinalibus cogitandum esse de Ecclesiae statu; de qua re praesertim? Animadvertimus in Europa saeculares mores increbrescere, novimus autem maximum Catholicorum numerum habitare in altera orbis parte, in hemisphaerio meridionali. Est condicio et certamen novum. Estne opus etiam Curiam novari? Maximi momenti sane est eam paratam esse aptius ad certamina subeunda hodierni temporis. Opus est ut dicasteria melius se colligantur, amplius inter se sententias communicent, nam saepe manus dextera ignorat quid sinistra agat! Praeterea recogitandum est de synodorum officio, quarum processu multi Episcopi decepti sunt. Quid? Interdum Episcopi coacti sunt ad tractanda generatim argumenta, non disseritur de rebus ab Ecclesia agendis definite. Proxima synodus ad nova ratione evangelizandum, id est ad praecipuam quaestionem, pertinuit. Sed ratio evangelizandi alia est in Europa, alia in Asia, alia in Africa, alia in America Latina… opus est ad certa et definita verti. Agitur de primatu exercendo, de synodorum officio … Quod dictum est de synodis non vult nec debet ullo modo Pontificis summam dignitatem laedere, sed contrarium fit. Pontificatus et synodalitas non inter se discrepant. Agitur ut reputetur vinculum inter Curiam et singulas ecclesias, quomodo communio fieri possit et maiore facilitate intra Ecclesiam communicetur. Quo Pontifice hoc tempore Ecclesiae opus est? Primum positum sit virum esse magnae fidei et sanctitatis, cui sit charisma quique fideles adtrahat; qui sit veridicus populi pastor, sed etiam pastor qui Ecclesiam regere possit. Puto nunc necessariam esse cognitionem et usum Ecclesiae universae. Non sufficere unius nationis nec diocesis peculiaris notitiam. Sane Benedictus XVI ob sua abdicationem in historiae libris commemorabitur… Primum mansi obstupefactus. Dicere “Non mihi vires sufficere, muneri renuntiare…” Magna reverentia et altissima existimatio mihi est erga eius facinus magnae fortitudinis et humilitatis. At Benedictus XVI in historiae libris commemorabitur ob omnia quae confecerit. Fidem Ecclesiae confirmavit et auxit; ingentes animi divitias hereditate nobis relinquit; videtur non mox nobis fore alius Pontifex tanti ingenii et spiritualitatis. Sunt qui putent posthac posse eligi Pontificem ad tempus, qui suo munere solvatur ingravescente aetate ut ceteri Episcopi. Itane est? Minime. Unusquisque Pontifex eligitur munus perpetuum expleturus. Restat ut plena libertate ei liceat ministerio commisso renuntiare, si velit. Optio Benedicti XVI illis qui ei succedent quaestionem magis instantem reddit. Sed fieri non potest ut Pontifex deligatur ad tempus, ministerium perpetua vita defertur. (Sumptum a “Corriere della Sera”, die 20 mensis Februarii, anno 2013) Convertens Scripsit Lydia Ariminensis - 24/02/2013 16h22 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||