|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERCONTATIO
De militibus Judaicis ...... qui pro Germania pugnaverunt in primo bello mundano.Cum anno MCMXIV Germani primum bellum mundanum susceperunt, turmae studiosorum voluntariorum fide Judaicorum illi interfuerunt, quorum multi belli superstites post paucos annos holocausto necati sunt. Avis Primor, olim Israëlis legatus, repetit indicia eorum historiae.Quaestio - Circiter centum milia militum Judaeorum tempore belli primi mundani inter copias Germanicas pugnaverunt, dena milia ceciderunt aut gravibus vulneribus affecta sunt. Num eorum nemo meminit, quia Judaei postea populi inimici appellati sint? Responsum - Immo, nationalsocialistae omnia eo fecerunt, ut illorum memoria omnino deleretur: nomina Judaeorum, qui bello ceciderant diligenter ex indicibus erasa sunt. Vilhelmus Frankl, aërinavium gubernator Judaicus, heros habebatur et Ordini Bene Meritorum Prussiae ascriptus est; nazistae eradendum curaverunt eius nomen ex lapide monumenti. Congregatio militum Judaicorum, qui bello interfuerant, frustra conata est pactionem quandam cum auctoritatibus nazisticis destringere: qui effugere non potuerunt, in campis internecivis occisi sunt. Q - Sperabantne milites Judaici, se demum aestimationem quandam obtenturos esse ut bellatores? R - Bellum primum mundanum Judaeis occasio singularis fuit, nam saeculo tantum undevicesimo aequo iure cives facti erant in Europa media et occidentali. Sed post annum MDCCCLXX in Germania odium phyleticum antisemiticum exortum est; quod Judaei putaverunt devinci posse, si enim pugnantes pro patria vitam suam obtulerint, agnoscerentur ut pars populi et veri cives, non ut extranei. Q - In exercitu imperiali Prussiae nequibant Judaei ordinem consequi. R - Bello primo mundano instante poterant, quod opus erat propter magnum numerum occisorum; sed supplementi causa tantum ordinem consequebantur et vetabantur, ne post bellum ad gradum ascenderent. Q - Cum imperator anno MCMXIV dixit se nullam factionem amplius agnoscere, sed Germanos tantum, non solum socialdemocratici sed etiam cives Judaici collaetati sunt. (in imagine adposita acta diurna ostenduntur, quibus Judaei qui Germaniam incolebant ad bellum arcessunt) R - Ad se ipsos enim putabant imperatorem animum vertisse, se signum propositum coniecisse rati sunt: nunc omnes Germani sumus! Q - Quapropter Societas civium Judaicorum viros vocavit, ut sua sponte nomen profiterentur? R - Ita fuit, cupido bellandi omnes Judaeos invasit, nemine excepto. Q - In fabula a te scripta "Dulce et decorum" (Süß und ehrenvoll) bellum narratur sicut observatum est a duobus militibus Judaicis, quorum alter est Germanus, alter Francogallicus; nonne eorum fata describere voluisti propterea quod de hoc argumento nullam narratam esse historiam putas? R - Ne ego quidem de hoc satis perspexeram. In Israële nihil dicitur de militibus Judaicis primi belli mundani. Si liber meus in linguam Hebraicam conversus pubilcatus erit, primus erit de hac re. Q - Cur? an bellum secundum et holocauston omnia obumbrant? R - Ita est sine ullo dubio, hoc tum comperi, cum de talibus factis investigare coepi. Cum Hierosolymis apud Institutum Leo Baeck, Judaeorum Germanophonorum historiae dicatum, documenta petivi, hoc primum requiri mihi visum est.. Q - Etiam Baeck bello interfuerat... R - Interfuit. Rabbinus fuit Berolini magna auctoritate praeditus, pacis fautor et armorum inimicus, sed ad bellum postea animum vertit. Captivus fuit anno MCMXLIII apud Theresinam (Theresienstadt), inde superstes effugit et Londinii institutum condidit. Hoc pro certo habebat, nullam reconciliationem inter Judaeos et Germanos umquam fieri posse. Q - Quae documenta invenire potuisti? R - Judaei, qui primo regiminis nazistici tempore effugerunt, sua secum contulerunt: Hierosolyma, Vernicollem (Tel Aviv) vel Haifam venerunt cum suppellectile et familiae documentis, quae cuncta in cella subterranea servabant. In longa tabula me exspectabant chartarum cumuli, multae narrationes animum moventes, praecipue epistolae militum, unde plerumque creatus est liber meus. Q - Quomodo respondent tibi, qui lectionibus tuis adsunt? R - Plerique timiditate afficiuntur. Si Judaei adsunt, etiam nunc Germani dubitant quomodi se habeant: soli circa mensam verba faciunt, quae ante oratorem Judaicum dicere non audent. Hoc ante omnia sensi, nihil fere de re notum esse. Q - Mater tua Selma Goldstein Francofurtensis fuit, tempore oportuno Germaniam reliquit; militavitne avus tuus maternus in bello mundano? R - Eum puto militasse: olim sententiam amaram matris meae de avo audivi: "Hoc illi accidit, postquam pro Germania militaverat!". Sed pro certo nihil habeo, ne aspectus quidem avorum meorum. Mater mea anno MCMXXXII, duodeviginti annos nata, in Palaestinam venit, non migrandi sed per mare Mediterraneum cum adolescentum sodalitate navigandi gratia. Cum Iopen (Jaffa) visitaret, patrem meum cognovit ibique manere constituit, ideoque cum parentibus suis iurgio contendit. Quos non amplius vidit, nam tota familia holocausto necata est. Diu vita eius oppressa est propter consuetudinem cum familia intermissam. Cum legati munere in Germania fungerer, radices maiorum meorum frustra quaesivi, sed omnia ad nihilum reducta erant. Q - Prima persona fabulae tuae Ludovicus nihil aliud esse cupit, quam bonus civis Germanicus, neque favet opinionibus Sionisticis: numquam in Palaestinam iter facere vult, parum fidei Judaicae particeps est. Fuitne haec condicio plerorumque Judaeorum temporibus illis? R - Fere omnes Judaei, qui Germaniam incolebant, talia sentiebant. In campi nosocomio convenit Ludovicus medicum, qui magna spe in Sionismo tenetur: quem ille insanum habet, ut fieri solitum erat. In sola Ucraina Sionismus consensum quendam alebat itemque in Russia, quae vexillifera antisemitismi in toto orbe terrarum erat. Q - Anno MCMXVI ministerium Prussianum rei bellicae constituit militum Judaicorum censum fieri. Quid hoc ille sibi proposuerat? R - Regimen cavebat ne fierent lites inter ministros, nam omnes vires una ad bellum vertendae erant: ergo palam antisemitismum persequi conatum est, scripta publica antisemitica vetando et societatesque antisemiticas ad silentium cogendo. Visum est Judaeos ad consilium sibi propositum pervenisse. Q - Gravissimus illis error! R - Sane, cum enim bellum saevius et diuturnius fieret, omnium animi ad peiora conversi sunt: rei requirebantur et antisemitis bona existimatio reddita est. Qui segnitiei Judaeos accusabant, regimen interrogantes quot re vera militarent. Hoc Judaeos delusit et exanimavit, censui in senatu socialistae et liberales vehementer adversati sunt. Q - Num census exitus publicatus est? R - Minime. Quod paulo post Adolphus Hitler citavit ad opiniones suas suffulciendas, aiens Judaeos vetuisse ne census exitus divulgaretur. Q - Cur legatus militum Judaicus Hugo Gutmann Adolpho Hitler honorem Crucis Ferreae tribuendam curavit? R - Thomas Weber historicus de hoc facto accurate investigavit: Hugo Gutmann bis postulavit ut Adolphus Hitler tali honore ornaretur; miles qui nuntium illum ferebat bis vulneratus est, primum haud in prima acie. Postquam nationalsocialistae rerum potiti sunt, Hugo Gutmann ab armatis ordinis Gestapo comprehensus est, nam Adolpho Hitler herois bellici nomen tribuendum erat neque viro Judaico licebat regiminis veritatem in dubium vocare. Eius commilitones pro Hugone Gutmann testificati sunt, illi tamen postea cum familia patria relinquenda fuit et in loca ignota effugiendum. Q - In fine libri tui fabula amara et iocosa est commutatio: et vidua Ludovici ab ipso duce Paulo von Hindenburg, Adolphi Hitler fido comite, honore afficitur, et Judaeus Gallicus Aloisius a duce Henrico Pétain, qui paulo post ut praesidens regiminis Vipiaci Judaeos ad campos internecivos deportari iussit. R - Honores tributi sunt, haec est ironia historiae, et superbe laeti fuerunt Judaei honoribus ornati: hoc etiam in libro accidit: acriter laboraverant, magnum pretium pependerant, sed agnitionem denique adepti erant. Hodie bene scimus quomodo historia progressa sit, sed Judaei temporis illius nesciebant. Q - Quid de hoc censent hodierni Israëliani? R - Nobis, qui in fide Sionistica eruditi sumus, historia est amara clades. Nostra sententia milites illi se ridiculos effecerunt: cur vitas suas profuderunt? cur ceciderunt? Potius in Palaestinam redire debuissent! Q - Quid de militibus Judaicis in Germanicis copiis bellantes didicisti? R - Me vehementer moverunt nonnullae epistolae militum Judaicorum qui in bello ceciderunt, quae anno MCMLXI editae apud sedem exercitus Germanici praesto sunt: si quis has litteras legerit - inscribitur in praefatione - ibi inveniet singularem amorem et fidem in patriam, diebus nostris haud intelligibile. Auctori praefationis nomen erat Franciscus Josephus Strauss. Percontationem Annae (Annette) Großbongardt editam in actis interretialibus "Der Spiegel on line Sonntag" die 29.06.2014 convertens Scripsit Herimannus Novocomensis - 30/06/2014 21h16 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||