Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 15.dtp (1/1)

 

Caput  XV

 

Honestus Collina prudens homo non fuit, atque hoc naturae vitium, quod per vitam a patre illiterato parco plerumque directus, parum modo erat seu a cultura seu a societate diminutum; etiamsi academiae alumnus cuiusdam, quotiens necessitate, totiens adfuerat tantum, ut utilium amicitiarum nunc egeret. Tantum a patre subiectus erat ut more demisso primum se gereret; sed modestia iam vel ab ineptiis ex animi imbecillitate ortis, vel hominis solitarii vita, vel a sententiis rerum secundarum improvisarum maturiorumque consequentibus, multum aucta erat.

Vacante sacerdotio Hunsfordiae, casu fortunato Dominae Caterinae Burghanae commendatus erat; atque gloriabatur de summa patronae suae reverendae dignitate cum superbia sua propria nativa, deque privilegio clerico, quo plus superbiam et obsequio vel vanitate vel animo modesto exhiberet.

Iam domicilio idoneo accepto et vectigale amplo ornatus, in animo nuptias contrahere habuit; itaque familiae Longabornanae se reconciliaverat, quo facilius unam ex filiabus, si has secundum sententiam communem pulcherrimas facillimasque censuisset, in matrimonium duceret. Hoc expiationis consilio emendator fieri volebat de fortuna patris earum sibi talliata; hoc etiam aptissimum et commoditatis plenum praestare et se liberaliter ac ingenue agere iudicabat.

Eis visis, consilium non mutavit. Pulcherrima erae Bennet facies sententiam confirmavit, et cognitionem fastidiosam de partibus aetatis innatam suam constituit; atque per vesperum primum eam favere pergebat. Crastino tamen mane opinionem convertit; sermone enim ante ientaculum cum matrona Bennet, a sede parochiali suo ad exspectationes asseveratas sponte adductas,  ut ille filiam ex Longaborna in matrimonium ducere et dominam factam iri posset, occulto quindecim minuta habito, illa suaviter subridens multum fovebat, nisi contra ipsam Ioannam cupiendam monuit. ‘Quod ad filias natu minores attineret, ipsa praedicere nequivit — certo respondere non potuit — sed nullum studium notum habebat; oportuit mentionem de filia maxima natu facere — debuit tamen summonere ut fortasse haec mox in sponsaliam datam erit.’

Oportuit honesto Collinae nihil nisi a Ioanna in Elizabetham se vertere — atque cito fecit — dum matrona Bennet ignem agitat. Elizabetham sane, ad Ioannam sive de pulchritudine sive aetate proximam, nunc elegit.

Sic docta ut erat, Matrona Bennet delectans duas credidit iam filias in matrimonium mox ductas fore; atque is homo, de quo heri loqui non potuerat, nunc multum studebat.

Etiamnunc Lydia ut Merytonam ambularent in animo habebat;  Maria excepta ceterae sorores comitari concordabant; at rogante honesto Bennet, etiam Collina comitaretur, nam ille ut alterum se removeret, quo facilius bibliothecam incomitatus occuparet, ardenter volebat; Collina enim isto post ientaculum secutus erat; atque illo in loco permaneret, codicem ex corpore inter magnos perlegere simulans, etsi reapse honestum Bennet de domicilio hortoque Hunsfordiae concionabat paene incessabiliter. Ita est honestus Bennet permultum commotus. Semper in bibliotheca tranquille otiari volebat; et paratus ut erat, de quo Elizabetham certiorem fecit, in omnibus domi cellis aliis ineptias nugasque indulgere, has ibi vitare consuescebat; promptissime igitur et urbane Collinam iniunxit qui filias ambulaturas comitaretur; atque honestus Collina, qui ad ambulandum melius erat adaptus quam legendum, libens codicem suum magnum deposuit eundi causa.

Itaque hic grandiloquus cum vana et sententiarum gravitate et maiestate verborum ambulavit, et comitantibus consobrinis suis urbane tandem Merytonae ventum est. Tum earum minorum natu audientiam perdidit. Statim harum oculi viam ad subpraefectos conspiciendos intuebantur, atque nihil nisi per fenestra tabernae perconcinnissimum bonnetum visum, vel novissimum byssum, puellas revocare potuit.

Sed iuvenem urbanissimum mox animadverterunt eis prius ignotum, qui ab alio subpraefecto comitatus praeter viam adversam ambulabat. Subpraefectus ipse erat Dennius, cuius de reditu a Londinio Lydia advenerat certior fieri, atque ad eas praeterientes se inclinavit. Cunctis rettulit advenae species, ut eum cognotum habere vellent; atque Kitteia Lydiaque, certae ut erant de eo, si  possent, discere ardentes, trans viam duxerunt quasi aliquid in taberna opposita quaerentes, quo faustius egissent, quod duo honestiores regressi eundem locum simul attegerunt. Dennius directo allocutus est, qui facultatem de amico suo honestiore Viccamo, qui die proximo ab urbe comitatus erat, qui etiam rescriptum cohortis feliciter acceperat, commendando peteret. Res felicior se habere non potuit; nam iuvenis, si militariter ornatus, omnino deleniret. Homo erat bellus et humanus visu; pulchritudine enim praestitit, qui simul et facie et bona figura et usu placebat. Commendatione facta, hoc ipse felicitatem in colloquendo ostendit, quo facilius et urbanus et modestus videretur; atque coetu adhuc inter sese periucunde colloquente, animadversus est sonitus ungularum, ut Darceium Bingleiumque inter viam equitare conspicerentur. Feminis turbae secretis, illi duo honestiores directo appropinquaverunt salutis consuetis dicendi causa. Bingleius collocutionis erat auctor, et era Bennet cura huius summa. Is dixit se ad villam Longabornam profectum esse ut de illa certiorem fieret. Darceius se inclinans rem confirmavit, sed cum oculos in Elizabetham non dirigere modo statuere coepisset, ad advenam simul atque conspectum hos convertit statim, et Elizabetha, vultibus amborum ut se intuebantur visis, de eventu concursus magnopere est attonita. Facies cuiusque mutata est, ut alter pallesceret, alter rubesceret. Nonnullis punctis lapsis, honestus Viccam petasum tetigit — sed Darceius similiter agere vix potuit. Cur ita se gerebant? Comprehensio fieri non potuit; desiderium autem comprehensionis negare non potuit fieri.

Lapsa minuta Bingleius, etsi, ut visum est, casu non animadverso, valere iussit et cum amico iter continuavit.

Dennius et Viccam puellas ad ianuam domi honesti Phillips comitati sunt, per quam, etsi era Lydia oravit et obsecravit, etiamsi matrona Phillips fenestra exedrae subito aperta invocavit quoque, ingredi noluerunt.

Semper libuit matronae Phillips sororis filias accipere; atque duas natu maiores, quia nuper non visae erant, praecipue salvere iussit, et de eis subito reditis admirationem, quod rheda sua propria non usae sunt, quod nesciebat, nisi in via adiutorem Ionesi obviam ivisset, qui de medicamenta ad Villam Infrapratensem non, quod erae Bennet iam discesserant, plus mittenda docuerat, diligenter loquitur dum urbanitatem in honestum Collinam a Ionna commendatum dedit. Hunc summa comitate accepit, et ille respondit adaeque, qui, quamquam defuerat prior notitia, se excusaret de illatione sua, quam tamen a consanguinitate sua puellis commendantibus expurgaretur. Matrona Phillips veneratione de nimietate humanitatis incutita est: sed altero advena modo spectato, statim alterum exclamationibus colebat ac interrogationibus; de hoc, tamen, filias sororis docere potuit res iam notas, id est, Dennium a Londinio ducerat, et erat rescriptum subpraefecti in cohorte comitatus habiturum. Dixit se horam proximam eum huc et illuc secundum viam ambulare intuitam esse, atque si apparuerat honestus Viccam Kitteia Lydiaque similiter egerint, sed incommode nemo fenestras praeteriebant nisi nonnulli subpraefecti qui, ad advenam collatis, in ‘homines obtusi vel ingrati’ mutati sunt. Constitutum erat ut horum nonnulli crastino die apud Phillips cenarent, atque matertera pollicita est ut, si cuncta familia de Longaborna vespera adforent, coniugem suum cogeret qui honestum Viccam quoque invitandum peteret. Hoc consilio compacto, ludum sorticulis dulcem iucundum clamosum, et post hoc cenulam calidam, proponit matrona Phillips. Itaque ab ostensis talibus oblectamentis exhilarati, alacri animo abscessum est. Honestus Collina exedram excedens excusationes suas ingeminavit, atque indefessa urbanitate certior factus est ut perfecte sine causa esset locutus.

Dum domum ambulant, Elizabetha Ioannae narravit quod inter duos honestiores evenire animadverterat; at quamquam Ioanna utrumque vel ambos defenderet, si male se egissent, haud facilius quam sorore tales mores explicare potuit. Cum reditum esset, bonus Collina comitatem ac urbanitatem matronae Phillips laudavit, ut gratificaretur matronae Bennet.

Ille dixit se ante, nisi domina Caterinam Burghanam eiusque filiam cognovisset, elegantiorem mulierem nunquam conspexisse; eum enim non modo summa comitate accepisse, sed etiam expresse inter ceteros, etsi prius omnino sibi ignotum, vespera postera exspectabat. Posuit aliquid de consanguinitate ortum esse, sed tanto per totam vitam suam cultum erat nunquam.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: