|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VOLUMEN PRIMUM Caput XII
Inter sorores constatum erat ut Elizabetha postridie mane litteras ad matrem mitteret rhaedae interdiu accipiendae causa. Sed matrona Bennet, quae filias Villam Infrapratensem non ante diem proximam Martis linquere exspectabat, cum Ionna hoc modo septimanam culta fuerit, eas benigne excipere noluit. Elizabetha igitur domum redire anxie volens responsum secundum non cepit. Matrona Bennet docuit ut rhaedam ante diem Martis exspectare non possent; pauca etiam epistolae subiecit ut intelligerent, si honestus Bingleius sororque sua eas longius manere vellent, matrem parcere posse. Certa tamen erat Elizabetha quae longius manere nollet neque invitationem exspectabat; per contrarium, ne sine causa occupare viderentur, Ioannam hortata est quae statim rhaedam Bingleii mutuaretur; statuerunt igitur quae et mentionem consilii primi de Villa Infrapratensi eo mane linquanda et petitionem facerent. Multi de sententia sunt dolores excitati; et quantopere volendum esset dictum est, tantopere Ioanna ad proximum diem manere voluit; ut abitus ad crastinum prolatus sit. Tum ipsam auctricem eram Bingleiam morae piget, quantum enim uni sorori habuit invidiam fastidiamque, tantum alteri amor exsuperavit. Certior de impendenti discessu factus, dolore affectus est dominus familiae, qui eram Bennet ne intuta non satis recurata esset dissuadere conaretur; sed Ioanna se recte agere credens haud concessit. Libuit bono Darceio nuntiatio Elizabetha longius Villae Infrapratensi morata est. Hanc plus quam vellet amabat, at era Bingleia eam contemnere et eum insolenter vexare studebat. Sapienter statuit quominus indicium admirationis imprudenter daret, nec aliquid quo facilius spes de indulgentia sua augenda erigeretur; noverat autem habitum suum nuperrimum graviter notionem, si talis notio concepta esset, minuisse an firmavisse. Animo tenaci egit ut totum per diem Saturni decem vix verba illi allocutus sit et, quamquam semihoram una incomitati erant, liberum religiose perlegit, neque etiam aspiceret. Die solis, perfecto officio matutino, accidit disiunctio exspectata paene omnibus dulcis. Tandem augebat ocissime era Bingleia comitatem Elizabethae et ad Ioannam affabilitatem; et cum hanc de delectatione sua, quandoque utrum Longabornae an Villae Infrapratensae videretur, certiorem fecisset et indulgentissime complexa esset, etiam cum illa dextram iunxit. Hilarissima Elizabetha omnes valere iussit. Domo cum reditum esset a matre vix toto pectore salvere iussae sunt. Matrona Bennet quidem de reventu quaesivit, et tanta de molestia excitata filias castigavit, et pro certo habuit Ioannam gravedine iterum contraxisse. Sed pater, etsi breviloquens, eis visis vero gavisus est; earum inter suos auctoritate commotus erat. Dum deerant Ioanna Elizabethaque, sermo communis vespertinus plurimum et vigore et sententia caruisset. Mariam invenerunt turpissimam hominum naturam ex consuetudine perpendere, ut nonnulla excerpta admirari et novas de moribus detritas sententias audire deberent. Caterina et Lydia certiores dissimiliter fecerunt. Apud milites a die Mercurii postero dicta actaque sunt multa; nonnullis subpraefectis nuper apud avunculum cenaverunt, miles privatus numero vapulatus erat, et vero de praefecto Forstro in matrimonium collocaturo submonitum erat. Sequetur die 15 mensis proximi… |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||