|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VOLUMEN PRIMUM
Caput IV Cum Ioanna et Elizabetha incomitatae essent, illa, quae prius laudaverat honestum Bingleium caute modo, nunc sororem certiorem fecit de admiratione sua maxima. ‘Quod esse debet iuvenis,’ inquit, ‘id est: prudens, hilaris, alacer; atque decorum tale vidi nunquam! — tot facilitatis, et perfecte generosus!’ Elizabetha ‘Bellus est quoque,’ respondit, ‘ut iuveni itidem decet, si fieri possit. Moribus igitur est plenus.’ ‘Sum blandita, cum secundo rogavit ut saltarem. Ita coli non exspectabam.’ ‘Numne ita? Pro te exspectabam. Sed est unus inter nos discrimen. Blandimenta sunt tibi semper improvisa, mihi nunquam. Quid exspectandum sit, nisi te iterum rogaret? Te pulchriorem quinquies ceteris in cella feminis vidit qui aliter non posset. Nihil de hoc urbanitatis eius. En, pro certo gratus est, itaque tibi indulgeo ut ames. Multos stultiores diligavisti.’ ‘O carissima Lisula!’ ‘Proh! Ex consuetudine omnes nimium studere soles. Vitium nunquam attribues. Amoenus apud te est totus mundus. Nunquam per vitam te de alio maledicare audivi.’ ‘Nemo est quin lente modo maledicere velim; sed arbitrata semper eloquor.’ ‘Credo; itaque mirabilis est talis mos visu. Bonam sententiam gerens, stultitiam nugasque aliorum aperte ignoras! Ingenuitas simulando saepe videtur — ubique nota est. Sed ingenuitas sine iactantia vel intentu — bonas omnium mores in melias augere, de malis partibus tacere — solum est tibimet. An tu huius sorores etiam amas? Hae comitate eum haud adaequant.’ ‘Minime vero — cum primum visae. Sed colloquentes acceptae sunt feminae. Era Bingleia apud fratrem vitam ducet rerum domesticarum agendarum causa; atque nisi multum erro, vicina nobis erit amoena.’ Elizabetha audiens tacebat, sed non persuasa est; taliter ad coetum se gesserant quo deterius omnibus placerent; et acrior animo ut erat sorore vel ingenio austerior, iudicio etiam non vitiato amore sui, probare vix voluit. Re vera erant dominae urbanissimae; dum felices, facetiis non carebant, neque amoeniter cum vellent se gerere parcebant, sed superbe ac arroganter. Satius pulchrae erant, in ludo rari aditus inter primis Urbis educatae, viginti milibus librarum ditiores, ex consuetudine nimium impendebant et inter ordines amplissimos consociabant, atque igitur omnium consensu ipsibus bene censere vel aliis contemnere licuit. Ex gente septentrionalis Angliae honestiore ortae sunt; malebant has res meminisse quam divitias et suas et fratris ex commercio adeptas esse. Ipse Bingleius bona per successionem pretio paene centum milia librarum acceperat a patre, qui praedium emere in animo habuerat, qui tamen mortem obierat ante potuisset. Honestus Bingleius similiter in animo habuit, ut aliquando comitatum ad consilium eligeret; nunc tamen, quod erus erat villae cum privilegiis eius ruris, dubitandum erat pluribus, qui animum eius lenem bene noverant, quin Villam Infrapratensem habitaret ad finem, ut emere posset aetas proxima. Ut praedium suum proprium haberet sorores eius urgerent; sed era Bingleia, etsi frater nunc habitator modo, nihilo eius ad mensam praesidere noluit — nec matrona Hurst, quae maritum plus moribus hominem quam divitiis acceperat, quandoque convenit eius domum tractare quasi sibi domicilium proprium non pepercit. Bingleius nondum tres et viginti annos natus fortuito Villam Infrapratensem aspicere monitus est, qui attentaretur. Eam quidem vidit, et semihoram intra inspexit — et a situ et primis cellis oblectatus, animo aequo laudem de aedibus domini audivit, et accepit statim. Etiamsi natura multum distavit, diu erat ei cum Darceio amicitia constans. Bingleium amavit ob indolem facilem, apertam ac tractabilem Darceius, etsi magis discrepavit nullum ingenium natura, nec indole sua displiceretur. Habuit Bingleius pudori Darceii summam fidem, et favit illius iudicii subtilitatem. Ab intellectu praestituit Darceius. Bingley nequaquam intelligentia caruit, sed Darceius argutus fuit. Simul hic arrogans fastidiose recessit, etiamsi moribus generosis, quo plus amicus proesset. Amatus est Bingleius ubique; sed Darceius saepius exacerbavit. Loquendo de coetu Merytoniano sunt sententiae dissimiles satis visae. Bingleius per vitam suam nunquam personas magis suaves vel puellas pulchriores invenerat; omnes eum comiter coluerant; defuerant vel ritus vel contumacia; ut mox crederet omnes novisse; et quantum ad eram Bennet attinuit, caelicolam pulchriorem haud fingere potuit. Per contrarium Darceius turbam viderat hominum, inter quam exiguam pulchritudinem nullamque faciem; atque omnino defuerant qui delecterent, et nemo adfuerat quin vel eum coluisset vel ei placuisset Censuit eram Bennet esse bellam, sed nimium subrisit. Concederunt matrona Hurst sororque sua — sed illam admiratae sunt et amaverunt, quo plus puellam dulciorem censerent quam colere non recusarent. Itaque era Bennet puella dulcior nota est, utque frater illarum tali commendatione alitus de hac iudicare suo more posset. Sequetur die 15 mensis proximi… |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||