Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 10.dtp (1/1)

CAPUT X

 

Dies sicut hesternus se produxit. Matrona Hurst et era Bingleia nonnullas horas coram invalida, quae etsi tardiuscule, convalescebat; atque vespere Elizabetha cum ceteris in exedra se iunxit. Mensula tamen ludicra non est allata. Honestus Darceius scribebat, et era Bingleia, prope ad eum sedens litterasque componendas observans, iterum iterumque nuncios sorori eius interposuit. Honesti Hurst et Bingleius a matrona Hurst observati cartis piquetis ludebant.

Elizabetha acu pingere coepit, et Darceium et sodalem eius audiens satis se oblectabat. Perpetuae feminae commendationes, sive de manu, seu linearum rectitudine, seu epistolae magnitudine, cum incuria integra scriptoris adiunctae, colloquium exquisitum colentes confirmavit accurate quod de utroque censebat.

‘Quantum delecta erit era Darceia, talis litteris acceptis!’

Non respondit.

‘Cito scribis et insigniter.’

‘Erras. Lentule scribo.’

‘Quot per annum sunt litterae tibi scribendae! Litterae etiam negotiales! Mihi detestabiles!’

‘Convenit, igitur, ut sors in me caderet et non in te.’

‘Hortor te ad sororem certiorem faciendam ut congredi multum velim.’

‘Iam a te rogatus certiorem feci.’

‘Calamum tuam, inquam, improbo. Fac ut reficiam. Perbene calamos reficere possum.’

‘Gratias tibi — sed meos proprios semper reficio.’

‘Quomodo accidit, ut ita aequabilius scribere possis?’

Tacuit ille.

‘Sororem doceas, quo melius sciat me iuvatam esse eius de psallando meliorato;  atque funditus delectatam de pulcherrimum mensae exemplar, quod ego vehementer censeo illud erae Grantleiae decore praecellere.’

‘Elationem tuam donec litteras proximas nonne licet postponere? Spatio nunc careo quominus iuste describerem.’

‘Proh! Non refert. Mense ianuario cum ea congrediar. Sed, o bone Darcei, an tu semper epistulas longas dulces ei scribis?’

‘Ex consuetudine longas; sed mihi non est quominus eae semper delectare censerem.’

‘Apud me est norma ut, qui litteras longas facile scribit, male scribere nequeat.’

Frater eius ‘Haec, o Carolina,’ dixit, ‘non sunt Darceio de re pro gratulatione, quia facile non scribit. Nimium studet verba tetrasema. Nonne sic, o Darcei?’

‘Stilibus multum distamus.’

Era Bingleia ‘Proh!’ interpellavit, ‘Carolus tantum negligenter scribit, quantum credi possit. Dimidiam verborum partem omittit, et cetera maculat.’

‘Mihi tam celeriter oriuntur notiones ut tempore careo quominus reddere possim — quo more epistulae meae aliquando ferunt nullas notiones.’

Elizabetha ‘‘Bene mitigeat,’ inquit, modestia tua.’

Darceius ‘Est nihil perfidiosius,’ dixit, ‘humilitate simulata. Saepe negligentia est sententiae, et aliquando iactatio obliqua.’

‘An utram ex his duabus leve humilitatis simulacrum meum censes?’

‘Iactationem obliquam; nam vitia tua scriptoria prae te fers, quia haec ex celeritate cogitandi indiligentiaque perfectionis orta esse existimas, quod interesse, nisi aestimabilem saltem, putas. Is ociorem facultatem agens magni aestimat semper, qui vitiosam exsecutionem saepe negligeret. Hodie mane matronam Bennet certiorem faciens de te, si Villam Infrapratensem linquere statueris, quinque tantum minutis egressuro, genus in mente panegyrici tibi favendi causa habuisti — sed quantum in festinatione est laudandi, cum agendas derelicta erint, quominus pro utilitate sint nec tibi nec cuiquam?’

Bingleius ‘Minime,’ respondit, ‘nimium est, omnia dicta matutina inepta vespere memini. Sed coram me, credo vere dixisse, vel etiamnunc credo. Ergo feminarum suadendarum causa festinationem inutilem non egi saltem.’

‘Te credidisse inquam; mihi tamen nullo modo persuasissimum est de discessu tuo tam prompto. Nullus est hominum mihi notorum quin tu fortuito agens ei aequipares; ut, si amicus tibi in equum conscendenti, “Binglei,” diceret, “cur usque ad proximam septimanam non cuncteris?” fortasse ita ageres, fortasse non discederes — atque uno verbo plus audito, mensem totum morareris.’

Elizabetha ‘Ita locutus,’ inquit, ‘probavisti modo honestum Bingleium indolem destituisse suam. Iam melius ipso suasisti.’

Bingleius ‘Verba amici mei,’ respondit, ‘in blanditiis de more meo mutans mihi profusissime gratificaris. Censeo tamen te ita locutam propositum illius detorquisse; me enim haberet melius, si tali statu vehementer negavissem, et quam celerrime discedissem.’

‘Itaque Darceius nonne imprudentiam animi tui prisci, quod pertinaciter sustinuisses, expiasse censeret?’

‘Dispeream, qui rem exquisite explicare nequeam; pro sese loquatur Darceius.’

‘Poscis rationes, quas mihi ascribere velis, etiamsi has nunquam confisus sum, reddendas esse. Stet tamen casus ex sententia tua ostensa, o era Bennet, memoria repetendus est amicus ille, qui factus est regressum et consilium dilatum petivisse, qui de facto petiverat tantum, qui autem sine uno pro consonantia argumento rogavit.’

‘Assentire placide — libenter — amico suadenti est apud te sine virtute.’

‘Assentire persuasione carens utroque non placet.’

‘Ut mihi videtur, o bone Darcei, omittis potentiam amicitiae vel studii. Etiamsi argumenta pro casu non data, fautum saepe est appetitor amandus et prompte. Tali de exemplo, quod tu de bono Bingleio fecisti, seorsum non loquor. Ex sententia mea, nisi se haberet casus, prudentiam rei gestae eius censendam exspectare oportet. Sed inter amicos plerumque et generatim, dum alter petit ut alter consilium minimum commutaret, num hunc, quod non moratus erat suadendi causa, sed petitionem acceperat, contemnas?’

‘Nonne, nobis hanc disputationem producturis, quantum sit momentum, quod huic petitioni pertineat, aliquantulum accuratius constituere oportet, vel quantam inter partes familiaritatem?’

Bingleius ‘Ita bene agamus,’ dixit, ‘audiamus omnia adiuncta, neque inter eos et proceritatem et gravitatem comparativam notare obliviscamur; hae enim, o era Bennet, vim ad argumentum, forsitan plus quam tibi notam, afferent. Tibi affirmo pro certo ut, nisi vir iuxta me apparet tam procerus magnus, dimidiam reverentiae partem minus agitarem. Dico me aliquid Darceio, temporibus ac locis propriis, formidolosi non novisse; domo eius praesertim, et vespere dum nihil habet agendum domenico.’

Darceius subrisit; sed Elizabetha hunc aliquantum displicitum sentire credidit, quae igitur ridere parceret. Era Bingleia cum fratre suo, qui tales ineptias egisset, multum de ostenta indignitate offensa expostulavit.

Amicus ‘Consilium tuum percipio,’ inquit, ‘o Binglei. Disputare non vis, ut hoc argumentum concludere velis.’

‘Fortasse volo. Disputatiuncula sicut contentio displicet. Si tu eraque Bennet donec ex cella egressus ero morati eritis, gratias agam; tumque de me quae velitis loqui conveniet.’

Elizabetha ‘Quod rogas,’ inquit, ‘non mihi est iacturae; et bonus Darceius melius faceret si litteras finiret.’

Finivit Darceius ita monitus litteras. His scriptis, eram Bingleiam et Elizabetham rogavit munus musicum. Era Bingleia alacriter ad clavichordium appropinquavit; atque Elizabetha comiter petita ut inciperet, quo comius et studiosius negaret, ipsa consedit.

Matrona Hurst sororque una canentibus, Elizabetha, dum volumina musica super instrumentum iacentia contemplatur, non potuit quin animadverteret sese sub oculos Darceii saepe esse. Vix credere potuit se a tali homine magno admirandam; sed magis incredibile erat etiam eum aspicere quod abhorreret. Sed solum concipere tandem potuit se observatam esse quod alter aliquid, secundum suos mores, plus mali ac culpabilis quam in ceteris praesentibus invenerat. Haud ita displicita est. Nil nimium studuit quae approbationem eius non cupiret.

Cum nonnulla carmina italiana cecinisset, era Bingleia canto vivido caledonico elegantiam mutavit; et hoc cum finitum esset, honestus Darceius mox ad Elizabetham accedit qui ei ‘Nonne, era Bennet,’ inquit, ‘studium magum habes quo plus facultatem ita oblatam in modo scotico saltare velis?’

Illa subrisit, sed dedit nullum responsum. Aliquantum de silentio alterius commotus, rogavit iterum.

‘Heu!’ inquit illa, ‘Iam audivi, sed responsum aptum statim excogitare nequivi. Te habeo pro certo voluisse me “sic vero” dicere, quo facilius placeat de sententia mea contemnenda; sed talia consilia superare, vel aliquem de odio praemeditato privare, semper delectat. Ego igitur te certiorem facere statui, ne credas me caledonice saltare velle — at iam tu si audes me contemne.’

‘Non audeo quidem.’

Elizabetha, quia contumeliam afficere exspectaverat, ob comitatem eius stupuit; sed in modo suo erant commiscitae dulcedo ac vafritia, ut neminem irritare posset; atque Darceius taliter ac a tali femina nunquam ante fascinatus erat. Crederet vero, nisi haec ex familia inferiore est orta, se cum periculo fuisse.

Era Bingleia aut animadvertit, aut satis suspicata est, ut aemularetur; cupiebat autem uti Elizabetha se removeret, quo plus est aucta sollicitudo sua magna pro amica Ioanna a valetudine recolligenda.

De matrimonio ficto et felicitate talis coniunctionis loquens, saepe stimulare quo plus Darceius hospitam fastidiret, conata est.

Crastino die dum per virgultum una ambulant, ‘Cum hoc in matrimonium optatum collocati eritis,’ inquit, ‘spero te socrum tuum summoniturum esse ut linguam contineat; et cura ne filiae natu minores subpraefectos nimium persequant, si hoc possis. Atque si talis rei mentionem fastidiose facere licet, ut femina tua aliunculum, quod habet, paene vanitatis vel protervitatis cohibeat conare.’

‘An tu ad felicitatem domesticam meam aliquid plus proponere velis?’

‘Maxime vero! Cura ut picturas avunculi tui et amita Phillips in porticu Pemberleiano collocarentur. Ponantur iuxta iudicem magnum patruum. Ut noveris, eadem professione utentur, etsi variis artibus. Quod ad Elizabetham attinet, ne depingeratur, nam quis pulcherrimos eius oculos accurate depingere possit?’

‘Difficile sit eorum habitum capere sane, sed colorem formamque, et cilia tam insignite bella, imitare possit.’

Eo puncto ex alia semita apparuerunt matrona Hurst et ipsa Elizabetha.

Era Bingleia quidpiam perturbata ‘Nesciebam,’ inquit, ‘an vos in mentem habuistis ambulare,’ ne sententiae auribus exceptae essent.

Matrona Hurst ‘Nefarie morati estis,’ respondit, ‘qui nobis certioribus non factis egrediemini.’

Dein brachio Bingleii libero capto, Elizabetham liquit ambulare incomitatam. Semita tres modo accomodavit. Bonus Darceius importunitate percepta locutus est statim:

‘Semita angustior est, quominus una ambularemus. In xystum eamus.’

Sed Elizabetha, qui comitari noluit omnino, ridens respondit.

‘Minime inquam; maneatis in semita. Ita egregie congregati urbanissime videmini. Addita quarta persona comitas corrumperetur. Valete.’

Laete discedit et errabunda gaudebat, quod nonnullis diebus domo rursus fore sperabat. Iam Ioanna multum valeverat quae in animo haberet duas horas vespertinas extra cella agere.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: