|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VOLUMEN PRIMUM
Caput XIV
Dum cenabant honestus Bennet vix locutus est; sed ministris absentibus, tempus idoneum ad colloquendum censuit qui, rem introducere volens quo facilius hospes emineret, hunc de fautrice fortunatissimum esse opinatus est. Ut visum est, sive necessitate sive desiderio a Domina Caterina Burghana insigniter colebatur. Bonus Bennet melius haud lexisset. Honestus Collina eam facunde laudavit. Praeter consuetudinem huius augebatur moris maiestas, ut gravissime agens exponeret se tales in persona ordinis superioris mores talem vel comitatem vel facilitatem, ut ipse in Dominam Caterinam aspexisset nunquam crevisse. Iam duae orationes ante illam datae, quo plus honoratus esset, indulgenter libenterque comprobatae erant. Bis autem ad Villam Rosariam cenandi causa vocatus erat, atque die proximo saturni eum arcessitus tantum qui coetum vespertinum quadrillarium explevisset. Erant multi ei noti qui Dominam Caterinam superbiorem esse censerent, sed ipse nihil nisi affabilitatem acceperat. Quo in modo cum aliquo honestiore ex consuetudine colloqueretur, eodem etiam apud illum usa est; nil nimium studebat improbare sive per vicinitatem consociare sive paroeciam nonnullos septimanas linquere propinquorum salutandorum causa vellet. Etiam dignata est monere ut in matrimonium quam prius se locaret, dummodo prudenter elexisset; et ad modestam sedem parochialem olim advenerat visitatum, ubi mutationes ab eo factas universas abunde comprobaverat, vel ipsa non recusaverat pegma in armario superiore proponere. Matrona Bennet Quin haec omnia, dixit, proprie et cum urbanitate ageret, non dubito, et eam dulcissimam esse mulierem accipio. Miseret plerarumque dominarum illustrium ab illa dissedentium. An vicina est tibi, o bone vir? Solum angiportus iacet inter hortum, ubi stat domicilium modestum meum, et sedem dominae Villam Rosariam. Credo te de ea vidua dixisse, o bone vir? An pueros habet? Solam habet filiam, quae est et Villae Rosariae, et ampli praedii heres. Matrona Bennet nutans Heu! inquit, itaque multis puellis praestat fortuna. At qualis est puella? Nonne est formosa? Vero dulcissima est puella. Domina ipsa Caterina eram Burghanam, cardine formositatis verae, quod est ei in vultu indicium puellae natu distinctae, pulcherrimam sexus sui praecellere confitetur. Infeliciter constitutione est debilior, quominus artes illas multas, quas rebus aliis perfecte edidicisset, proficere posset, ut a femina, quae disciplina procurata vitam adhuc inter eas degit, certior factus sum. Sed persuavissima est, et sedem modestam meam rhedula sua mannis tracta saepe praeterit. Inductane est in aulam? Eius nominis inter dominis aulae non memini. Iter Londinii ei de valetudine infirma miserae vetatur; itaque, ut dominam Caterinam olim certiorem feci, Aula Britannica ornamento splendidissimo sic est denudata. Sic autem est domina gratiam accipere visa; at credas me illa blandimentula mollissima, quae semper laete accipiunt feminae, horis omnibus libenter offerre praeparatum. Plus quam semel hanc sententiam dominae Caterinae prompsi, quo certius filiam dulcissimam fieret quasi natu ducissam, atque ordo illustrissimus, potius quam dignitatem ipse conferret, ab illa ornaretur. Nugae huis generis semper dominae placent, atque credo praecipue ut in hoc modo eam curare debeam. Bonus Bennet Perrecte censes, inquit, et beatus es quod ingenii venam habens blandiri eleganter possis. Nonne rogare possum his de gratissimis curis, utrum ex tempore, an priori sedulitate ortae sunt? Plerumque ex actis contemporalibus exoriuntur, atque etiamsi talia blandimentula, quae vulgo ostendenda ac proferenda sint, proponere vel componere aliquando ludo, contendere semper volo ne artificiosiora iudicarentur. Quod exspectaverat honestus Bennet nunc intellexit. Quantum absurdum speraverat, tantum consobrinum esse noverat ut acerrima cum voluptate audiret, etsi vultum tranquillissimum simul ostendebat et, nisi nonnunquam Elizabetham intuitus est, opus defuit ullo modo delectationem communicare. Cum tamen aderat hora ad theae potum sorbendum, satis medicina accepta, honesto Bennet hospitem in oecum denuo ducere placuit, et thea consumpta etiam petere placuit ut alter feminis recitationem daret. Bonus Collina prompte accedit, et liber repertus est; sed viso libro (quod manifesto ex bibliotheca circumferanda mutuus erat) abhorruit et veniam petens se professus est historias commenticias legere nunquam. Kitteia oculos in eum finxit, et Lydia evocavit. Alii libri producti sunt, atque deliberatione confecta Praelectiones Fordyceii elegit. Eo codicem aperiente Lydia hiata est, et tribus paginis vix uno tenore in dicendo sollennissime lectis interpellavit: Mamma, scisne avunculum Phillips Ricardum dimittendum in animo habere? At, si perfecerit, Praefectus Forster illum conducet. Ita ipsa matertera die saturni docuit. Cras Merytonam ambulabo ut de re, et de Dennio ab urbe redituro certior fierem. Lydia ut taceret a duabus natu maximis sororibus monita est; sed bonus Collina peroffensus librum deposuit, et: Saepe, inquit, puellas libris gravis generis, etsi solum eis beneficii conferendi causa compositis, minime delectari animadverti. Profiteor me consternatum; certe enim, deest his beneficium disciplina melius. Sed ulterius consobrinam meam iuvenem flagitare desinam. Dein ad honestum Bennet se vertens artem retrolusoriam proposuit. Provocatione accepta, bonus Bennet alterum, quod puellas ad nugas proprias deseruerat, persapienter egisse dixit. Lydiae interfatione comitissime excusata, matrona Bennet filiaeque, si modo librum resumeret, pollicebantur ne iterum intervenirent; sed malevolentia in consobrinam aetate minorem negata quo minus ab illa contumeliam acciperet, Collina cum honesto Bennet ad aliam mensam ludendi causa paratus sedebat. Sequetur die 15 mensis proximi… |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||