Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SUPERBIA & ODIUM

A Ioannae Austen 'Pride & prejudice'.
Versio Latina a Thomaso Cotton
imaginibus originalibus Caroli E. Brock ornata


VOLUMEN PRIMUM

albinus 8.dtp (1/1)

Caput VIII

 

Ad quintam horam duae feminae sui exornandarum causa secesserunt, atque sextam et dimidiam Elizabetha ad cenam vocata est. Multum et officiose interrogata est, quo plus inter alia ampliorem Bingleii sollicitudinem cerneret, sed animos interlocutorum erigere non potuit. Affirmavit Ioannam etiam morbo laborare. Hoc audito sorores sese tantum dolere, et quantum erat foedum gravedinem sustinere, et quantum aegrotare abhorrebant ipsae, ter sive quater ingeminaverunt; tum rem oblitae sunt: atque Ioannam ex conspectu ablatam indifferenter tulerunt, quo facilius Elizabetha denuo toto odio priore gauderet.

Harum frater quidem solus erat inter hospites qui placere poterat. Ioannae summam sollicitudinem ostendit, dum ipsae Elizabethae curam accipere libet, quo minus se molestam crederet, nisi ceteri aliter opinati sunt. Excepto Bingleio vix appellata est. Era Bingleia a Darceio occupabatur et illius soror vix minus; et quantum attinuit ad honestum Hurst, quem iuxta sedebat Elizabetha, homo erat ignavus, qui et edendi et bibendi et cartulis ludendi causa viveret; qui autem cum eam novisset simplicem escam malle cibo acrioribus condimentis confecto nihil dicere voluit.

Cena perfecta Ioannam statim repetivit, atque eam iam egressam era Bingleia lacerare coepit. Censa est, quod superbiam insolentia commixta exhibuit, decoro carere; caruit etiam pulchritudine vel sermonis vel moribus. Matrona Hurst consentiens,

‘Breviter dicere,’ addidit, ‘omnia caret quibus commendaretur, nisi optima est ambulatrix. Illam aspectam hodie mane obliviscar nunquam. Vero paene insanam habui.’

‘Ita vero, Louisa. Vultui moderari vix poteram. Veniens stultissime egit! Sorore gravedinem sustinente, illa cur rus transgressa est? Atque illius crines, quam fuerunt incompti, quam inculti!’

‘Admodum, etiam castula; spero te castulam aspexisse, quam pro certo habui lutosam ad sex unciarum; et deficiebat stola ad hanc celandam demissa.’

Bingleius ‘Forsitan accurate depingis,’ inquit; ‘sed haec animadvertere defeci. Eram Elizabetham Bennet, cum hodie mane intravisset, maxima dignitate se gerere vidi. Castulam inquinatam haud animadverti.’

Era Bingleia ‘Pro certo,’ inquit, ‘te Darcei conspexisse habeo; atque haud scio an velis sororem tuam taliter se gerentem videre.’

‘Minime vero.’

‘Sive tria, sive quattuor, sive quinque, aut quotcunque milia passuum ambulare, luto talos liniente, et incomitata, omnino incomitata! Quam ob rem? Ego ut opinor, ita detestabilem inclinationis speciem quo ad suum arbitrium vivat, contra decorum ostentat animum rusticum et dissolutum.’

‘Ostentat amorem sororis,’ inquit Bingleius, ‘qui libet.’

Era Bingleia ‘Hic casus habeo,’ inquit, ‘o Darcei, te movuisse aliquantulum quominus oculos eius perbellos admireris.’

Hic ‘Minime vero,’ respondit; ‘conatu illo illustrati sunt.’ His verbis auditis breve moratum est, atque matrona Hurst coepit denuo:

‘Quod attinet ad eram Ioannam Bennet, en, habeo respectum altum. Vero puella est gratissima, et toto pectore velim eam in bonum matrimonium ductam fore. Sed tale cum patre vel matre, et talibus vinculis humilibus, deest facultas.’

‘Credo te dixisse eas avunculum advocatum Merytonae habere.’

‘Sic vero; atque alterum qui vitam Vilivico ducit.’

Soror sua ‘Egregium est,’ addidit, et ambae vehementer riserunt.

Bingleius ‘Si satis haberent avunculos,’ dixit, ‘qui totum Vilivicum explerent, ea re suavitas earum nihilo minueretur.’

‘Sed eadem re,’ respondit Darceius, ‘difficillime est quominus in matrimonium a hominibus ex superiore mundi loco ducerentur.’

Bingleius responsum huic sermoni non dedit; sed eius sorores effusissime assensae sunt, et nonnullos temporis punctos gaudium de propinquis amicarum carissimarum plebeiis agitaverunt.

Mollitia tamen et lenitate restituta, a cenatione egressae cubiculum Ioannae repetiverunt quae cum ea sederent donec ad coffeam bibendam citatae sunt. Ista etiam aegrotabat, ut Elizabetha linquere nollet, quoad multo vespere visa sorore dormiente solatium accepisset, cui tunc scalas ipsa descendere magis decorum est iucundo visum. Cum in exedram intravisset, totum coetum cartulis ludere invenit, et statim ascriberi invitata est; sed ceteros pignoribus certare maioribus suspicans detrectavit, atque excusatione de sorore data certiores fecit quae brevi tempore tantum maneret et libero se delecturam esset. Honestus Hurst attonitus stupebat. Ille ‘Num legendum,’ inquit, ‘cartulis antiponis? Aliquantum est egregium.’

Era Bingleia ‘Era Eliza Bennet,’ inquit, ‘cartulis ludos dedignatur. Lectrix est avida quae aliam oblectationem haud accipit.’

Elizabetha ‘Ita neque laudari nec vituperari mereor,’ respondit; ‘solum casu lego, et multa me iuvant.’

‘Nullum dubium habeo,’ inquit Bingleius, ‘quin sororem tuam fovere delectet, et spes mihi est quo brevi tempore revaluerit, et quo plus delectatio tua sit aucta.’

Elizabetha gratiis de pectore actis ad mensam, ubi erant nonnulli liberi, ambulabat. Ille statim alios ducere obtulit — quot bibliotheca sua complectabatur.

‘Atque ut tibi beneficium conferam et pro fama mea, velim ut liberorum plus haberem; sed desidiosus sum homo qui, etsi paucos habeo, plus liberorum habeo quam perspexi.’

Elizabetha eum certiorem fecit, quo facilius liberos iam in cella convenire novisset.

Era Bingleia ‘Obstupesco,’ inquit, ‘de paucitate liberorum a patre nostro legata. O bone Darcei, quantum delectat bibliotheca tua ad Villam Pemberleiam!’

Ille ‘Sane,’ respondit; ‘multas per aetates est accumulata.’

‘At tutemet multos addidisti, nam liberos persaepe emis.’

‘His talibus temporibus bibliothecam neglectam animo complecti nequeo.’

‘Neglectam! Credo te nihil ad pulchritudinem illius villae ornandae addendum negligere. Exopto, Carole, domum aedificatam tuam dimidiam lautae Villae Pemberleiae partem esse habituram.’

‘Sic velim quoque.’

‘Te suadeam tamen ut in eadem vicinitate emptionem agas, et Villam Pemberleiam pro exemplo imitando capias. Non est comitatus anglicus Derventiano bellior.’

‘Toto pectore concordo; ipsam Villam Pemberleiam emam, si Darceius vendere vellet.’

‘De ea quae esse possunt loquor, o mi Carole.’

‘Ex animo, Carolina, censeo Pemberleiam facilius emptione quam imitando acquirendam.’

Tantum Elizabetha hoc colloquio capta erat ut liberum studere vix posset; moxque hoc deposito ad mensam ludicram appropinquavit ut inter Bingleium et eius sororem natu maiorem staret ad ludum tuendum.

Era Bingleia ‘Era Darceia,’ inquit, ‘estne a vere multum proceritate aucta? An procera erit sicut me ?’

‘Sic censeo. Nunc adaequat erae Elizabethae Bennet, vel aliquantulum plus.’

‘Quantopere eam revidere aveo! Nemini unquam obveni qui tantum me delectat. Talem vultum habet, talem comitatem! Atque praeter aetatem artes! Clavichordio lepidissime canet.’

Bingleius ‘Obstupesco,’ inquit, ‘quandoque ante oculos habeo puellas quae omnes, laboris patientes ut sunt, tantum studium tantumque artificium ostendunt.’

‘Omnes puellae artificium ostendunt! Carole mi carissime, quod in animo tibi est?’

‘Sic, omnes, ut credo. Omnes in mensas inducunt picturas, vela ornant et sacculos reticulant. Paene omnes mihi notae haec possunt, et pro certo nunquam est puella mihi primum commemorata nisi laudetur eius sollertia.’

Darceius ‘Index tuus,’ inquit, ‘consuetarum artium nimiam veritatem complectitur. Multae mulieres ita laudatae non merent, nisi sacculo reticulato vel vela ornata. Sed abs te longe absum quominus de universo feminarum genere concordam. Ex familiaribus sex et non plus ostendere possim, quae vero sunt sollertiores.’

‘Sic opinor quoque,’ inquit era Bingleia.

‘Itaque,’ adfata est Elizabetha, ‘describens feminam sollertem multa artium amplecti debes.’

‘Sic vero, multa.’

Adiutrix fidelis ‘Oh, pro certo!’ occupavit, ‘nulla femina est sollers censenda, nisi multo excellit consuetae normae. Mulier, ut tale verbum mereret, et artes musicae, cantus, lineationis, saltationis et linguas recentes colere debet; atque his omnibus addere sublimum habitum sive oris seu vocis, gestus ac sermonis, ne verbum semimereret tantum.’

Darceius ‘Has omnes artes habeat,’ concordavit, ‘et addetur aliquid graviore, id est mens legendo amplo correcta.’

‘Iam minime de sex modo sollertibus tibi notis feminis attonita sum. Miror nunc si quemquam noveris.’

‘Num sexum tuum proprium reprehendere vis, quae probabilitatem neges?’

‘Talem mulierem nunquam vidi. Nunquam una facultatem cum venustate admotione et elegantia, sicut extulisti.’

Contra dubium iniquum eius ita significatum querelas una ediderunt matrona Hurst et era Bingleia, et dum sese tales mulieres multas novisse testificabatur, bonus Hurst aspere de incuria accusans coetum temperavit. Elizabetha, quod colloquium propterea est finitum, exedram mox linquit.

Cum porta clausa esset, era Bingleia ‘Elizabetha Bennet,’ inquit, ‘generis est iuvenum feminarum quae sexum suum tenuissime aestimant ut alteri se commendent; atque, ut censeo, apud multos feliciter. Credo tamen more vel arte usae sunt triviali.’

Darceius ‘Dubitandum non est,’ respondit, ‘quin in omni arte sit improbitas, qua feminae nonnunquam uti descendunt alliciendi causa. Quodcunque affinitatem ad fraudem habet est contemnendum.’

Audito hoc responso, era Bingleia minus placata est quo argumentum proferre nollet.

Elizabetha revenit modo certiores facere de morbo sororis aucto, quominus eam linquere posset. Bingleius premebat ut Ionesum confestim arcesserent; sed sorores, quod consilium rusticum sufficere non credebant, nuntium rapidum commendaverunt Londinium mittendum qui praestantissimum medicum reduceret. Ab his monita consentire noluit; sed minus noluit quo facilius quod a fratre earum propositum erat approbaret; itaque statutum est ut arcesseretur multo mane Ionesus, nisi era Bennet multum convaluisset. Bingleius conturbatus est; eius sorores miserere se dixerunt. Cena tamen perfecta, hae tristitiam mitigaverunt canendo, sed ille nihil ad sententiam leniendam novit, nisi promam familiarem iussit ut quam maxime foverentur femina aegra et soror sua.

Sequetur die 15 mensis proximi…
Legite ceteras fabulas a Thomaso Cotton Latine reditas apud
"PHASELLUM".


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: