Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Octobris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VALETUDO & MEDICINA
12

d.12. m.Oct. a.2012, h.18:11

Adulescentes parum dormire

Ite dormitum!

Bonum mâne! Novâ disquisitione apparet multos adulescentes insomniâ laborare, quintum quemque minus sênis horis per noctem dormire. Adulescentes nimis diu vigilant nec surgunt nisi aegrê et dolorosê – etiam cum institutio scholaris incohetur praematurê – quod nocet valetudini.

Ecce discipulum fatigatissimum more solito positum

Parentes hoc bene noverunt necnon magistri: Adulescentes oscitant libenter et multum. Quod saepe fit, quod illi molestiâ temporis vexantur, si quis vult sibi explicare theorema Pythagorae aut animos suos inflammare vult museo artium historico visendo. At verisimile est etiam verâ fatigatione effici, ut adulescentes oscitent. Nam novâ disquisitione apparet ex trinis adulescentibus, qui annos habent inter 16 (sedecim) et 25 (viginti quinque) annos, binos parum dormire.

Grex investigatorum Instituti Valetudinis Investigandae Dillenburgensis et Centri Medicinae Dormitoriae Marburgensis in hac disquisitione 8800 (octo milibus) adulescentium et iuvenum interrogatis invênit illos diebus negotiosis in medio minus dormire septem horis per noctem, quintum quemque minus sex horis per noctem. Hi numeri inventi summario iam publicati sunt. Tota disquisitio postea divulgabitur.

Manfredus Betz disquisitionis moderator suadet, ut adulescentes unâ minimum horâ diutius dormiant, nam ipsos adulescentes egere somno plurimo. Pubertate enim incipiente cerebrum vehementer mutari, quo unâ ex parte indigentiam dormiendi augeretur, alterâ ex parte pubescentes nocte diutius vigilarent.

Manfredus Betz adulescentium nimiam vigilationem etiam eo explicavit, quod illi nimium consumerent mediamina1 iisdemque nimis maturê esset surgendum ad institutionem scholarem participandam: Illos, cum indole suâ biologicâ possent diutius vigilare, studere animum avertere sophophono2 et computatro mobili3. Iisdem etiam magis fatigari. Etiam eo quod multis in scholis – aliter ac aliis in terris – institutio iam incoharetur hora octava, facultatem discipulorum praestatoriam* deminui. Ergo insomnia est inevitabilis et multi discipuli tironesque professionum cottidie non surgunt nisi dolenter.

62% (Sexagenae binae partes centesimae) interrogatorum ideo per diem sentiunt se esse parum recreatos parumque aptos ad praestandum. Nam somno non sufficiente neque recreabili valetudo hominum vehementer deminuitur. Minoritas tantum adulescentium (17% = septenae denae centesimae partes) cum mâne expergiscit, sibi apta videtur ad labores diurnos exanclandos. Saepe insomniâ effici, ut homines laborarent difficultatibus psychicis et doloribus capitis et molestiis stomachi intestinorumque necnon essent operandi incapaces.

Adulescentes, si sibi licitum esset, libenter dormirent usque ad horam octavam aut nonam. Investigatores dicunt illos studere, ut deficientiam dormiendi compensarent eo, quod in diebus septimanae finalibus plus dormirent. Plerosque his diebus dormire plus novenis horis. At hac "superdormitatione septimanifinali" animum non relaxari, insomniam non compensari.

Investigatores eo imprimis stupefactos esse, quod quintus quisque intra annum difficultatibus dormiendi laborasset, sed duodecimus quisque studuisset, ut insomnia sua curaretur.

1 *mediamina, -um n.pl. Medien.

2 *sophophonum, -i n. Smartphone.

3 *compuatatrum mobile - Laptop

 

Hanc relationem d.12.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Schlafmangel bei Jugendlichen – Ab ins Bett"

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 19/10/2012 18h42



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Magistratus Germanicus confirmavit caedem in synagoga effectam a proposito terroristico exortam esse: reum Stephanum Balliet secum contulisse quattuor kiliogrammata materiae displodentis ut plurimos occideret. Odium Semitarum causam sceleris fuisse.
Civis rei publicae Dominicanae ob furtum factum ductus cum fratre in Publicae Securitatis sedem urbis Tergestis petere plumbo biocolytas coepit, ablata maniballistula unius eorum: duo triginta annorum occisi sunt, alii sauciati. Sicarius effugiens vulneratus et comprehensus est.
Hoc Veneris die iuuenes innumeri in fora totius orbis descenderunt ut metum suum de permutatione aeris demonstrarent: milio iuuenum enim in tota Italia ac plures in XXVI aliis Nationibus ad plateas conuenerunt.
Lepida symbola Pauli Kangiser in rubrica "facetiae" edita est.
Extrema condicio imposita est de Brexitu: Ministro Primario Boris Johnson intra duodecimum diem mittendum est consilium ut cum Europa foedus fiat. Aliter, ut ait praeses Finnicus Unionis Europaeae Antii Rinne, omnia ad finem ventura sunt.


INSOLITA
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: