|
|
VALETUDO & MEDICINA
De ventris locatione gravis quaestio
De ventris locatione gravis quaestio
Mulier Thailandensis, quae ventrem suum coniugibus
Australianis locaverat, gemellas peperit, quarum altera sana
altera syndromate Down affecta nascitur. Coniuges autem sanam
acceperunt aegram refellerunt, qua ex causa mulier, quae in
egestate vitam degit, coacta est ut infantulam alendam et
educandam suscipiat. Abortum commitere noluerat, quod religio sua
buddhista talem actum prohibet et declaravit sibi servari
puellam, quae tamen nunc aegra in nosocomio iacet magnaque
pecuniae vi opus est ad therapiam solvendam; ex quo fit ut
mundana solidarietas orta sit pecuniae colligendae causa. Mater
vero substituta ab Australianis e pactione acceperat dollarium ad
quindecim milia, quae ad expensas medendi non sufficiunt.
In
Australia vero vetatur pecuniam pactare propter ventris
locationem. Itaque aliqui coniuges Australiani foras hunc pactum
celebrare quaerunt. In hac maternitatis methodo e parentibus
ovulum et spermatozoidium technica artificiali “in vitro”
dicta sumuntur et in ventrem conductum inseruntur; mater autem
substituta embryonem usque ad partum conservat. Quaerendum est
utrum haec methodus sit contra humanam naturam an non.
Scripsit Paulus Kangiser - 04/08/2014 09h15
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|