Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 21 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
De Ludovico XIV

De Ludovico XIV

Abhinc tria saecula, i. e. Kalendis Septembribus a. 1715 vitâ functus est Ludovicus XIV Borbonius, qui anno 1638 natus erat et iam quinquennis, mortuo patre Ludovico XIII, rex Francogallorum iuridice creatus est. Sed tantum ab anno 1661 veram potestatem regiam obtinuit eandemque manu firmissima usque ad mortem usurpavit ut Francogalli potentiores fierent et sui ipsius gloria augeretur. Ad hos fines adsequendos multa ipse bella movit maxime cum Hispanis, Germanis, Batavis.

Duas in partes tempus, quo is regnavit, dividi potest; primum usque ad annum circiter 1690, cum Francogalli milites e bellis plerumque victores evaserunt itaque haud pauca regis incepta magno successu probata sunt. Postremis autem ternis quaternisque regni lustris non omnia bene Francogallis processerunt et ob rei frumentariae difficultates et propter vectigalia nimis aucta. Accedit quod ineunte saeculo insequenti Francogalli adversa proelia passi sunt. Ludovicus uxorem duxerat Mariam Theresiam Absburgicam, quae sex liberos peperit, quorum tamen nemo patri supervixit. Aliis ex mulieribus pater factus est duodecim quindecimve filiorum filiarumque (incertus est horum liberorum numerus, quoniam aliquae earum feminarum etiam cum aliis viris interdum concumbebant).

Post annum 1682 Ludovicus commorari in palatio seu castello Versaliense coepit. Sed etiam annis insequentibus ea aedificia ampliata et mutata sunt alacri studio, in quod cottidie amplius viginti milia operarum incumbere solebant. Hisce in aedificiis vitam degebant permulti homines nobili genere nati, id est comites, duces, marchiones aliique, quos omnes rex ad suum ipsius nutum facilius imperare poterat. Quare palatium Versaliense paene symbolum factum est regiae potentiae ibique Ludovicus veluti Sol repraesentatus est. Qui rex anno 1685 edictum Nannetense, quod Henricus IV, eius avus, ad pacem Hugonotos inter et Catholicos firmandam concesserat, revocavit, ut Catholicis maior potestas tribueretur. Sed omnes historici putant ex edicto illo abolito haud pauca damna in regnum orta esse, propterea quod multi Hugonoti, qui variis in rebus publicis excellebant, alias in Civitates emigrare praetulerint. Utique Francogalli, Ludovico regnante, ab omnibus fere Europaeis populis digni qui imitarentur putabantur: multa enim, quae in Francogallia vigebant, etiam peregre vulgabantur; lingua in primis, quae usque ad saeculum undevigesimum paene lingua Europaea communis facta est.

Itaque necessarie accidit ut Latina, quae saltem inter viros doctos internationalis fuerat, paulatim locum, quem honorifice occupaverat, Francogallicae cedere coacta est.

«Exitum domesticae et externae rei publicae gerendae quodammodo improsperum ostenderunt exsequiae Ludovici, qui, dum sacerdotes psalmum c. t. ‘De profundis’ canunt, in crypta ecclesiae sancto Dionysio dicatae tumulatur ibique sepultus mansit usque ad Francogallicam publicarum rerum eversionem, cum omnia regum sepulcra ab eversoribus profanata sunt» (hisce verbis concluditur liber c. t. ‘Ludovicus XIV’, quem conscripsit Joannes Baptista Wolf, historicus Americanus. Qui liber Italice translatus est anno 1975, apud Garzanti, Milano. Verba, quae supra Latine reddidi, leguntur in pp. 680- 681 editionis Italicae).

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis - 03/09/2015 16h44



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Post rogationem diffidentiae ab Administro Negotiorum internorum Salvini ante nonnullos dies latam, hodie Minister Primarius Italicus Conte coram oratorum popularium coetu praenuntiavit se munere depositurum, fracto foedere administrationis inter factiones “Societatem” et “Quinque stellas”.
Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aëriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt.
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam.
Jihadista Osama Bin Laden, qui terrore suo Boreoamericam summe exterruit, prolem procreauit: Hamza nomen eius. Ille, qui potestatem patris in sodalitate Al Qaeda recipere cupiebat, clam periit: exploratores enim Boreoamericani modo nuntium, singulis omissis, protulere.
"Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluum atque nullo uolnere deprehensum est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur.


INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: