Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 24 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Innumerabilia sunt exempla hujus de philosophia opinionis: reperitur apud Platonem, apud Senecam... Sed unum exemplum tantum inspiciamus. Ecce quae scribit Cicero in libro quarto ex Tusculanis Disputationibus suis. “Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo”. Ciceronis sententia, duo officia reperiuntur animae: est ei officium theoreticum (intelligentia veri); est quoque officium practicum: cultus virtutis. Cum corpus nostrum sic aegrotat, necesse est ergo nobis eum sanare, nempe ei remedia praebere. Quid vero de anima? Si vero aut fallit medicus, aut eum convocare omiserimus, delebitur corpus a morbo. Haec destructio corporis nihil nisi mors ipsa erit. Quid contra est vitium nisi animae morbus? Quemadmodum aegrum corpus fit debile infirmumque, ita vitiosa anima a pigritia debilitatur. Quemadmodum aegrum corpus dolet, ita et anima: dolor animae invenitur in afflictione, in malinconia, in morsu conscientiae. Est ergo animae morbus sicut est corporis. Multo magis: etiam gravius morbus animae, cum anima sit dignior corpori: pereat corpus dum anima sit integra. Si vero anima corrumpitur, melior pars homini corrumpitur. Nam philosophia libenter se praebet ut animae medicina. Morbus autem animae fit cum anima in ignorantia mergeatur: haec defectio in theoretico officio deinceps erit causa defectionis in pratico officio. Itaque censet Cicero omne animae morbus ex falsis opinionibus oriri. Sed quoniam causam aegritudinis aperitur, sequitur nos remedium quoque invenire posse. Quid autem est veras opiniones inquirere nisi philosophiam colere? Itaque philosophus convocari potest ut animae medicus. Sicut censet Cicero: “Sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est: [intelligere] omnes opinabiles esse et [nos] voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum [nobis] esse videatur. Hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur”. Ergo causa morborum omnium est error in opinione, et philosophiae hunc errorem tollere licet. Sed quod anima quoque aegrotare possit, hoc nimis raro animadvertamus, quia invisibilis est animae aegritudo. Itaque medicum animae convocare neglegimus. Est autem talis medicus: medicus animae (sive psychiatros) invenitur enim in philosopho. Haec sententia de valetudine animae vel de philosophica medicina vero hodierno tempore etiam viget. Nam, exempli gratia, Ludovicus Wittgenstein, in libro suo nomine Philosophicae Investigationes (Philosophische Untersuchungen), asserit philosophiam esse quasi therapiam quae mentem sanet. Cum morbus omne de falsis opinionibus oriatur, remedium ergo erit veras opiniones semper inquirere. Mens quae sic a confusionibus capiatur dolet nec pacem invenire potest. Itaque, sententia ejus, philosophia nihil est nisi therapia quae tantum nos ab his malis liberare potest. Nam quemadmodum corpori est vis colenda, ita animae est virtus petenda.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
DE LINGUA HELLENICA VIVA
  CULTUS
DE LINGUA HELLENICA VIVA
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (XII)
De cicadis
  CULTUS
De abusione uerbi "palmae" et radicis eius

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: