Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 14 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

CORALINA ET IANUA MAGICA (II)

Fallax aspectus Alterius Matris.

Si volumus nos referre ad definitionem duplicem ( Verum/ Falsum; Apparentiam / Profunditatem; Repraesentationem/Essentialitatem, non longinqui erimus a definitione Nicciana, qua distinguntur Res superficialis et Res Funda; Aequilibrium et Desaequilibrium; Immobilitas et Mobilitas. Hic duplex contrastivus Modus Apollineus et Dyonisiacus nuncupatur. Ita figura alterius Matris potest esse Bonitas et Pravitas eodem tempore, ubi Bonitas est Aspectus quo Res apparent et pravitas aspectus quo res in Veritate manifestantur ( vel potius Necessitas et Libertas; Potentia et Essentia; Vitalitas et Staticitas; Vis et Fragilitas; Verum et Falsum; Dolum et Sinceritas) .

Mater in altero Mundo non Oculos habet sed Malleolos, et Puellulae, se vivere cum ea vult, Malleolo super Oculos ponendi sunt ( ut in Scaena Mundi accipiamur Persona nobis fienda est). At Pater ( Maritus alrerius Matris) Puellula dicit se Dolorem diu non pati quia Mater refrigerium feret ( nam Calorem exprimit et more solito habet) et de Mundo Calido ad Mundum Frigidum transibit. At Pater impeditum se cito ostendet ( Musicam diligit et Instrumento Musicali enim impeditur) . Ita Puella fugit et fugiens in Cattum loquentem incidit qui verum denique ei affert.

Figura prava nomine Beldam.

Non unica figura prava praebetur etiam nobis nota: Altera Mater. Iuxta eam collocatur figura prava cui nomen Beldam. Ex origine Celtica vel Anglica orta, haec Figura colligit in se omnes mali aspectus et ad figuram typicam duci potest: Striga vel Saga vel Maga vel Venefica, ubicumque praesens et Universalis. Delineata signis et Lineamentis figuralibus Inferis, repraesentat quod est in Mundo obscurum et plerumque fallax. Nam haec Mulier allicit Puellulam dolo et Oblectamentis. Significativa sunt Verba Puerorum Trasparentium ( nam sunt Phantasmata ) in versione filmica vel in Libro :” Tace agedum , inquinit, Striga prope est …”

In Carmine quodam Poetae Anglici Johannes Keats , cuius titulus “ Domina Pulchra Immesericors “ , est Puella Pulcherrima alliciens omnes transeuntes iuxta antrum ubi celatur; canit Poetae :” In Pulcherrimam Dominam incidit in Pratis; Pulchritudinem fatarum habebat, sed oculos beluarum. Reges, Equites, Viros nobili natu, Milites Fragiles fractos, omnes ad me versos vidi calmantes:” Servum fecit te Domina Pulcherrimo vultu Immesericord “. Labia eorum pallescentia in umbra animadivertit. Statim fovea immanis et Horrenda aperta est “.

Hac in figura Feminina speciem “ Analogiae entis “ invenire possumus, cum in ea Categorias quasdam Naturae: Maleficium et Beneficium. Adeo ut dicere possimus in ea Naturam ( id est quod pro- ducturum perpetuum per gressum) repraesentari.

Ceterum aliunde Cattus ( cuius Imago comparanda est Gryllo Loquenti in Pinocolo) Consilium salutare et Beneficium semper Coralinae offert eam ad monestens ne Coscientia. Eius Mirabilibus a Striga Actis adhereat. Hoc Animal, quietum et astutum eodem tempore, Exemplum Typologicum ostenditur in Imaginabilibus quorum Historia ( praecipue Religiosa ) Testimonium dat. Eodem modo, ut Coscientia, id est ut Vox interior , potest definiri Coscientia Daimonica, vel potius Coscientia Eudaimonica ( ut apud Socratem, Plutarchum, usque apud Psychologum aetatis nostrae, cui nomen Jacobus Hillmann ( 1926 -2011 )

Supra diximus Strigam Duplici facie constitui ( nonne altera facies , quam malam et pravam difinimus, pueris fabulas legentibus, inicere metum potesne , etsi avidissimis oculis perscrutientibus?).

At altera facies aspectus fundi complentaris est. Id est Cum – plectitur omnitatem in qua omnia involvuntur. Et prorsus aliud addendum est : hanc alteram faciem bene Analogia praeberi cum parte abdita et intima Feminina, e qua vita nascitur hominum, et quae funditatem plerumque obsuram ( non negativam) Coscientia Collectiva inclinat ( hoc in casu Coscientia est secundum cogitationem Junghianam , Inconscium) mostrat et ut Vas, Specus timores incutentes ea pingitur .

Fundamentum Symbolicum in Fabula.

“ Cum ille Mundus Falsus reveletur, non Uterus Bioticus pro Hominibus apparet iam, sed Curvilineus Araneosus potius ostenditur ( quod in mentem revocat Carmen Baudelerianum, De Angore : “ Spleen “). Edepol, illico respondemus. Scilicet: aperta mente, oculis nunc bene inspicientibus.

Clavis vel anima.

Carolinae monstratur una Clavis ut aperiatur Ianua per quam ad Alterum mundum acceditur cum etenim Puella a patre falso petit curnam Clavis sit Una, ille respondet:” Unam est Clavem “. Striga eam exstorbet. Voratio significat accessum ad Domum alteram sub condicionibus poni, id est sub condicionibus impositis. Nemo potest intrare si non accipitur. Nam quisque est Singularitas ( Psyche ) in se et habet Voluntatem. At haec criteria non sunt apta ( Sola) ad accsssum prohibitum ( qua Voratio indicatur Clavis).

Puella innocens non potest intrare, nisi oculis opertis rebus quibus altera res manifestatur, quae opponitur rei verae, e qua venit puella. In Fabula solus Heros potest accedere ad Locum celatum: at hic mundus alter perversus est et operimentum necessarium est ad hoc ( spectaculum) sumendum et absorbendum. Cum operimentum imponatur, Realitas ad quam Vi acceditur qui cogitur ibi ut deformatem accipiat dolo et verbis suasorii , manu facta est. Unde una Clavis est, immo voratur, quia , illa Clave sublata, nullum alium medium potest accessum fovere: id est sola illa Ideologia potest esse via per quam ad introitum accedere oculis bene inspicientibus, per cognitionem et experentiam. Unde abundant, ibi pictae et vero fictae ; Phantasmata Feminina Pueros rapientia, ( cuius actus nomine anglico Changelling nuncupatur ) ; vel potius theca quedam, quae configurat Alterum Mundum et formam Exagonalem habet, qua falsi parentes Coralinae dant, ut Mallolis oculos tegat. His Imaginibus succedit Imago finalis, proinde terribilis et dura: Domus, in quam falsi parentes habitant et ornamentis mirabilibus adornat , a Striga Beldam destruitur et subinde sub vera forma apparet: maxima Aranea aspectu exagonali.

Sicut forma Exagonalis, quae Formam aliquo modo tortuosam exprimit, Malleolis , qui oculos celant et abdunt, repraesentant falsam Cognitionem per quam res deformantur vel destorquentur. Ita Striga Beldam:” Cito videbis, inquit, Quod nos videmus “. Quid videt? Res non veras, sed fictas, quarum Aspectus a potestate publica formatur et transmittitur ut lex ferrea et irrefutabilis. Ita satis est,ut operimenta et tegumina imposita ab externa libenter accipiantur, per quae res falsae et arte factae verae et certae fiunt. Etiam hac in Fabula probationes animi non vero desunt, neque auxiliis carent iqui probationibus subiciuntur. Coralina suos Oculos debet tandem recuperare. Tunc Animalia intersunt et auxilium afferunt.

Mihi in mentem venit episodium quoddam Apulei , qui Psychen praesentat in celeberrima narratione animalium ( Formicarum et Aquilaeque) eam auxilio sustentantium . In Fabula nostra Cattus efficit ut Coralina oculos recuperet. Nequam deest Saxum magicum, per quod Coralina invenit Locum ubi Striga Beldam celat Oculos Phantasmata occulta facta ab eadem Striga ( in fabula oculi dilabuntur sicut res quae aliquod post tempus accipiuntur et tanguntur) . In extremo recordari volo mentionem shakespearianam in aliquibus locis ab auctore factam. Duo sunt, mea sententia loci ubi poetae anglici apparent: ubi mulieres Pink et Forcible dicunt maximum opus hominem esse et maxime ratione praestare et ubi pueri quadam in taberna in quam intrant Coralina et Mater ut res quasdam emant, clamant:”regnum meum pro Aequo!”. Haec vera sunt in Fabula cui titulus Amletus.

Imagines ad artem relatae

Cum pueri a vinculis solvuntur gratia ioci fausti Coralinae, imagines in somnio eius apparent non ut Phantasmata ( quae re eos more solito videt) sed ut angeli parvuli aurei aura coelum factum est ut nox Astrorum plena. Pueri, liberi facti, ad Coelum volant. Non similia invenimus, mea sententia, in pictura Vangoghiana, ubi cupressus mortem indicat et coelum Astrorum plenum solitudinem et inquietudinem fingit. In solitudine coacta erat pictor cum pingebat et in speculum iniecti sunt pueri ab horrida Striga Beldam.

Ironia et rerum possessio.

Coralina cum matribus in Taberna quadam vestimentorum stat: puella possidere vult digitalia viridia et ea petit a matre vera ,quia altera Mater ea statim apta ad emendurum est. Et mater vera dicit:” at illa potest omnia emere …

His verbis non intelligendum est se ad vestimenta referre, sed ad Animum individui, ad quod est in eo essentiale. Haec verba dicunt Pueri Phantasmata Coralinae:” Tace agendum! , striga potest te audire! , Striga quondam non se speculabatur ex oculis pupae et videbat nos non esse felices, ita nos alliciebat iocis, blanditiis, Oblectamentis, magis habemamus et magis volemamus, ita sivimus , ut Malleoli ponerentur super oculos. Dicebat nos amare, quandoquidem captivos nos reddiderat et vita nostra voraverat…”

Striga in Fabula, cui nomine Beldam, vorat vitas innocentes, et auxilio aliarum figurarum utitur ad scopum sum agendum, Inter quas est alter Pater ( Maleficus) qui tum impedimenta creat et striga fovet ( cum incitet Coralinam ut operimenta ponat super Oculos suos Instrumento non duro) , tum, iam Captivus a Striga factus socius puellae fit ( cum mysterium de Clave una ei revelet) . Mundus terribilis et fallax est mundus in quem praeceps Coralina cadit, et tam fallax quam aptus ad alliciendos Pueros innocentes ( sicut Pinocolo).

Modus fallax est ei ad Mundum Falsum accedendi: nam ut accedat, ei operindi Oculi sunt Malleoli . Ita Mundus Falsus apparens non visibilem se dat oculis perspiciendibus naturalite. At sempre auxilium inveniri potest denique ut salvatio obtineatur. Transito per hunc mundum delineat transitum Humanum: de Infantia ad Adulescentiam per experentias multiplices, tum bonas, tum malas. Bene dicit Psychologus Henricus Newmann ( 1905- 1960 ) cum affirmet hunc transitum difficillimum esse cum distinctio facienda sit in interiore inter partes indistinctas et mixtas ( Femina de mare / et mas de Femina.

Index Librorum Consultorum:

Coraline e la porta magica: Neil Gaiman, Edizioni Mondadori, 2002.

Coraline e la porta magica: Henry salick, Dreamworks pictures and Laika intertrainment, 2009.

Erich Newmann : La grande madre: fenomenologia delle configurazioni femminili dell’ Inconscio , Edizioni Astrolabio, 1980.

John Keats: La Bella Dama senza pietΰ.

Scripsit Fabricius Manco



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VII)
De olei usu
  HERMETICA
Hic quoque pruni
Haicu adonicum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
Societas internationalis nationes heredes Latinae linguae coniunxerat.
  HERMETICA
Stillantem pluviam
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  HERMETICA
Sol tenet axem
Haicu adonicum ab "Opaca Fronde"

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: