|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
MISCELLANEA
"MANU MILITARI" Iohannem Mariam Le Pen adulescentibus loco condomiorum commendasse masturbationem Francogalliae politicus extremae partis dextrae consilia dat erotica: Johannes-Maria Le Pen adulescentibus commendat, ut potius Thalassionem manibus indicant – quam binariâ voluptate fruantur cum condomio. Quamvis publicê vituperatus sit, commendationem suam defendit. Parisiorum ex urbe – Masturbari minus periculosum esse quam in coeundo adhibere condomium – hoc Iohannes-Maria Le Pen primo dixerat die Iovis in foro periodici mulierum, c.t. „Elle". Eiusdem fori thema fuit: "Quid velint mulieres". Statim „Frontis Nationalis" extremae partis politicae dextrae dux atque spiritus rector a multis auditoribus Universitatis Parisinae, praesertim a studentissis, acriter vituperatus est.Tamen hodie idem in televisorio Francogallico defendit consilium suum adulescentibus datum: Se nolle desistere ab hôc consilio. "Cum interrogatus essem, num assentirer condomia iam discipulis adulescentibus esse distribuenda, dixi: „Audi, melius illi utantur „manu militari". Quod esse „multo minus periculosum quam usum condomiorum". Demoscopi nuntiant Iohannem-Mariam candidatum electionis praesidialis nunc esse in loco quarto. A.2002 cum idem esset candidatus praesidialis, in Francogalliâ permultae factae sunt manifestationes, quibus acerrimê repudiaretur. Hanc relationem d.08. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Scripsit Nicolaus Gross . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||