|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
De methodo Latine docendi discendique cui titulus LINGVA
LATINA PER SE ILLVSTRATA Ulla nonnumquam verba de quodam libro vel methodo Latinae linguae docendae discendaeque faventibus nonnullis in actis diurnis, Ephemeride nostra inclussa, apparent. Mirum ergo fit quod nondum adhuc de eximia methodo illa, a Hans Orberg iamdiu inventa atque decursu temporis bene probata necnon pulcherrimo usu confirmata, nusquam in Ephemeride nostra quidam locutus sit. Cuius tamen methodi ope, cui nomen LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA, perplurimi docentes (mares feminaeque), quorum numerus per dies incrementatur, operam dant ut eorum discipuli discant Latinam linguam cultumque una hac cura adhibita, ut ei bene intellegant Linguam latinam veram linguam esse. Non deerunt fortasse nunc temporis ei, qui mirantes: "Numquid aliud", inquant, "Lingua latina esse possit, nisi lingua vera?" Non tam facile fit, multorum saltem sententia, omnes et qui docent et qui discunt Latinam linguam pro comperto Latinum linguam veram esse habere. Quam enim eius causam videte: rari Latine dicere aut scribere soluerint, rarius quendam hodiernum Latine loquentem audiverint. Et de discipulis quam plurimis, quid? Qua enim ratione Latine discere temptant? Illane maximum momentum rebus praecipue vel tantunmodo grammaticis concedente? Illa vero cui lingua necnon Romanae litterae fere hoc unum valent, ut rationes necnon systemata grammatica (seu phonetica, seu morphologica, seu syntactica) explanare vel explicare vel illustrare valeant? Quos tandem Latinos auctores tractaverunt? Solosne eos Romanos, quibus unis multi artem belle scribendi Latine concedi patiuntur? Nemone gentium, Romanis scriptoribus praeteritis, totam per historiam mundanam Latine bene scribere aut probe loqui valuisse videtur?
Methodus illa a duabus partibus constat, quarum altera Familia Romana, altera Roma Aeterna intitulatur. Primus enim liber de fabula continuata vere agitur, in qua paulatim vitam et facta membrorum cuiusdam familiae II. saeculi p.C. n. cognoscere valemus tali congruentia veris factis historicis adhibita, ut ulla sine difficultate rationes et causas vivendi, pugnandi, laborandi, studendi suarum personarum intellegere necnon comprehendere possimus. Rationes autem grammaticae discipulis tali modo atque tempore proponuntur, ut non modo ad omnia intellegenda non obstent et difficultent, immo etiam explanent, explicent, illustrent, ita ut multoties convertere in linguam vernaculam -quod exercitium saepius aliis in methodis summi momenti aut, ut melius dicamus, unum exercitium proprium esse putaretur- nullo modo necesse fiat: qualis ergo necessitas convertendi est ei, qui omnia plane iam Latine intellegerit? Nimirum enim si Aloisius Miraglia ille, qui tanta commoda praedicare non desinit, maximus fautor eius methodi per totum Europae terrarum adhuc factus est. Secunda autem methodi pars (Roma Aeterna) de Romana historia, et ea ab ipsis Romanis scriptoribus enarrata dicit. Quorum in numero scriptorum T. Livius, A. Gellius, Cornelius Nepos, Salustius, Cicero, Horatiusque insunt. Similo modo atque in primo libro facitur, textus imaginibus et pertinentibus explanationibus in marginibus non parum iuvatus est.
Licet enim methodi scopus non ut discipuli
Latine loquantur sed Latine discant spectat, nihilominus magister
autem curat atque temptat discipulos nonnullas oratiun Quae methodus magno cum sucessu in civitatibus diversis, praesertim Civitatibus Foederatis Americae, Italia necnon Belgica, diffussa est. Nunc temporis non pauci etiam professores Hispani tali methodo iuvante discipulis suis operam sedulo navant. Et de emolumentis eius methodi, quid?: videte: discipuli saepius alio more atque semper fecerunt faciunt, iam primo die sentientes ab ipsis nonnulla Latine balbutiri, atque plane atque distincte callentes Latinam linguam non aliud nisi linguam vivam hodiernamque -non minus quam alteras- esse. Nunquam amplius rogabunt a magistris interrogatum illum notissimum, quod ad nostrum omnium aures serius aut citius pervenire solebat: "Optime magister, dicas nobis quaesumus: ad quem usum linguam Latinam discimus...? Nonne lingua mortua est?" Non vero mortua, sed vivax necnon pulcherrima venustissimaque, ut semper fuit, nobis discipulisque nostris semper erit! Scripsit Ansgarius Legionensis |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||