Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 21 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA

Quidam venator Americanus nomine David Berry Minor (Anglice “Junior”) pelliculam cinematographicam notissimam titulo “Bambi” spectare iussus est non minus quam semel in mense dum incarceratus.

Accusatores dixerunt David magnum numerum animalium occidisse sed solum capita tollit cum cadavera ad putescendum relinqueret.

Biocolytae naturae protectionis hoc facinus inter gravissima in civitatis historia esse dixerunt.

Tres alii propinqui et alter vir etiam convicti sunt; plus quam 50,000 dollaria solvere iussi sunt. David etiam iudicium CXX dierum datum est ob transgressionem de armis igniferis.

“Bambi” est pellicula Americana de hinnuleo cuius mater ab venatore occisa est.

Scripsit Stephanus Rex - 31/12/2018 02h45




BREVES Post rogationem diffidentiae ab Administro Negotiorum internorum Salvini ante nonnullos dies latam, hodie Minister Primarius Italicus Conte coram oratorum popularium coetu praenuntiavit se munere depositurum, fracto foedere administrationis inter factiones “Societatem” et “Quinque stellas”.
Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aëriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt.
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam.
Jihadista Osama Bin Laden, qui terrore suo Boreoamericam summe exterruit, prolem procreauit: Hamza nomen eius. Ille, qui potestatem patris in sodalitate Al Qaeda recipere cupiebat, clam periit: exploratores enim Boreoamericani modo nuntium, singulis omissis, protulere.
"Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluum atque nullo uolnere deprehensum est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur.


INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: