Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
DE REBUS FUNEBRIBUS, EXSEQUIIS SEPULCRISQUE PHILIPPINORUM

Quanta qualisque sit apud Philippinos cura mortuorum ex hoc scripto, ut spero, patebit. Non disseram de quibusdam traditionibus quae nonnullis in locis ruralibus aut montanis Insularum Philippinarum adhuc fortasse obtinent, ad quas pertinent, exempli gratia, domesticum vel familiarem recens defunctum oculis obligatis sedentem ad sellamque alligatum iuxta ostium limenque domus per ferme septimanam habere, vel mortuos in arboribus cavatis condere aut sub habitationis culina, vel etiam cadavera in arcis de summa rupe pendentibus servare, quae omnia apud nonnullas tantum gentes rusticas fiunt; sed de rebus potius quae vulgo haberi solent, saltem apud catholicos, ex quibus vero maxima populi Philippinici pars constat, quantum quidem ad cadaverum curam ac conditionem attinet, ad luctus, ad superstitiones mortuarias, vigilias funebres, inferias, busta; quas res mense Novembri ineunte haud facile hic est ‒in iisdem Insulis‒ animo non recolere.

Etenim sunt quaedam funebria, seu (si dici licet) mortuaria, quae ad hanc anni tempestatem potissimum pertinent qua speciatim defunctos commemoramus, quasi Feralia celebrentur et, post ferales dies, pro ferali etiam mense November habeatur totus, sicut antiquitus Februarius dicebatur, cum ille his in insulis Asiaticis orientalibus quodammodo, ex catholicorum piorum sententia, mortuis dedicetur. Aliquot per dies portae sepulcretorum etiam noctu patent, et ante eas multi sunt homines utriusque sexus et cuiusque aetatis candelas floresque, flammifera aliaque ignitabula noctes ac dies vendentes. Ingens populi pars tunc in coemeteria ad defunctos caros honorandos influit; quinimmo, ad ipsa sepulcra saepe prandent viventes aut cenant, ambulant et colloquuntur, quasi non solum vivorum ‒vel propinquorum vel amicorum‒, sed etiam mortuorum familiaritate frui cupiant. .

Et de rebus quae extra tempus hoc ferale Novembre quoque de mortuis ac pro mortuis in Philippinis Insulis agantur nonnihil puto mihi esse dicendum. Conditoria tali modo hic fabricantur ut, vitro interposito, corpus defuncti aspici possit, nisi quidem arca ipsa (quae plerumque albo est colore) omnino claudatur. Permulti haud raro dies, vel etiam aliquot septimanae, ab hora mortis usque ad tumulationis tempus (non tamen apud Mahometanos) praetereunt, hoc quidem proposito, ut iusta mortuo persolvantur ac pro eo preces fundantur, sed potissimum ut propinquis, qui in terris longinquis forte versentur, satis temporis detur ut in locum ubi carus defunctus iacet ad hunc videndum perveniant, donec videri potest. Cadaver saepissime pro necessitate proque re familiari aptis substantiis conditur ut satis bene, sicut decet, usque ad diem sepulturae conservetur. Interim loculus cum cadavere ornate intus iacente aut domi collocatur aut in modico sacello aut, sumptuosius, in conclavi mortuario subfrigidulo, quem circa pervigilia aguntur hominibus frequentia, inter quae non tantum preces Deo effunduntur, sed etiam epulae praebentur, carmina ad quoslibet modos concinuntur lususque proponuntur, qui et aleatorii esse possunt, praesertim in oppidulis atque insulis in quibus viri, et sobrii et ebrii, aleae magis quam alibi passim se dedant atque ad sponsiones faciendas sint proni; quae omnia sane ad maiorem defuncti honorem fiunt. At multi, etiam inter catholicos Philippinos, optant ut corpus suum post mortem cremationi tradatur, etsi cadaverum humanorum crematio ab Ecclesia Catholica multa per saecula est vetita antequam Christifidelibus saeculo XX permitti inciperet, quae permissio tamen solum concedebatur quotienscumque ex necessitate (vel ordinis hygienici vel oeconomici, vel alius generis) cadavera cremarentur, et certe si non ad negandum resurrectionis carnis dogma aut ex animo in religionem Christianam infenso eadem crematio esset electa. Nostris autem temporibus non pauci Philippini cremationem vel sibi vel suis eligunt propter rationes pecuniarias, cum vilior sit quam humatio, praesertim si in sepulcreto privato (et quidem amoeniore), neque in publico, vel corpus vel cineres poni cupiatur. .

Cum tam multa, quamquam succincte, de cura in Insulis Philippinis iuxta traditos ritus pro mortuis agenda dixerimus, recolit animus illa Hugonis Foscolo poetae haud parum vulgata dicta: “Sub umbris cupressorum atque in urnis / consolatis fletu num est minus / mortis somnus durus?”. Mecum ipse quaero an pro nobismetipsis potius vivis quam pro mortuis tot res funebres agamus, cum ad mortuos minime iam illae pertineant: “Quod ad sepulturam pertinet,” ‒respondit tyranno philosophus quidam, ut Seneca ille Minor narrat‒ “o te ineptum, si putas mea interesse supra terram an infra putrescam”. Augustinus autem: “Quod […] divinitus [est] permissum […] ut discerent Christiani, in confitendo Christum, dum contemnunt hanc vitam, multo magis contemnere sepulturam”. Et etiam, ex eodem opere, quod est de cura pro mortuis gerenda: “Proinde ista omnia, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt vivorum solacia, quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis aut nulla”. Cum tamen de Augustino illo mentio sit hic facta, ut hisce de rebus sane tandem sentiamus ac religiose, neque, de recta via forte declinantes, ea sola consideremus quae ad omnia exsequialia despicienda nos inducant, eiusdem Augustini matrem audiamus Monnicam haud multo ante mortem suam dicentem: “Ponite hoc corpus ubicumque, nihil vos eius cura conturbet. Tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis”.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 06/11/2019 20h18


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: