|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CINEMATA
Saltatio in tectis cum ignibus multicoloribus
Comparatus cum eiusdem dispositoris "Socolata" (2000) aut "Quid tale mordet Gilbertum Grape" (1993), "Casanova" vero non potest nominari margarita operis Lasse Hallstroem. Memoratu digna sit tamen actio optimum histronum alterius ordinis, praecipue autem Oliveris Platt, qui partem agit Paprizzii, "regis lardarii" Genuensis aemulatorisque Casanovae in pugna de corde Franciscae. Non moriar, spero, ob peccatum mortis, si dicam rem bono effectu (happy end) pro Casanova et Francisca finiri. Aliter ut in vera Casanovae vita, qui, ut scimus de diario eius, totam vitam in sollicitudine, sortem adversum sive karmam quandam malam semper efugiens terebat - voluptates varii, etiam corporales, licet saepe interdum evenerint, potius ut brevia tempora requietis ei erant. Senectus autem amatoris illius Venetiani nullo modo felix dici potest, pellicula nihilominus finitur verbis: Vixerunt longe atque felice. Hm, licentia poetica... Casanova, USA, 2005 Dispositor: Lasse Hallstroem Partes agunt: Heath Ledger, Sienna Miller, Jeremy Irons, Oliver Platt Textus histrionibus adaptatus: Kimberly Simi, Jeffrey Hatcher Camera: Oliver Stapleton Musica: Alexandre Desplat Societas fabricandi: Touchstone Pictures Scripsit Krakauer |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||