Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
27

d.27. m.Iul. a.2008, h.13:27

ERROR ODIOSUS

Viro furato et drogas mercato ab astynomis munus esse traditum

Astynomi Bruxellenses adducti sunt in difficultatem explicandi: Vir quidam, qui iam propter furtum drogarumque mercaturam punitus erat, ab ipsis astynomis accepit munus – necnon omnes claves ad sedem astynomicam principalem spectantes.

Bruxellis ex urbe – Belgicae ephemerides Dominicae referunt istum virum duabus septimanis ante e custodiâ publicâ dimissum, cum petivisset munus astynomicum, tale accepisse. Eundem virum munus acceptum per 14 (quattuordecim) dies gessisse, quamvis testimonium vitae morumque* postulatum non obtulisset.

At identitate viri ab astynomis cognitâ eundem statim esse dimissum. Ephemerides "La Dernière Heure" et "Het Nieuwsblad op Zondag" ad locutorem astynomicum provocantes nuntiaverunt eundem virum – praecipuê propter furta violenta et drogarum mercaturam - iam quadragies (40 x) comprehensum esse. _________________

*orig. Führungszeugnis – Angl. certificate of conduct – Fr. certificat de bonne conduite/ de bonne vie et mœurs – Hisp. certificado de buena conducta – Ital. certificato di buona condotta – Neogr. πιστοποιητικὸν διαγωγῆς.

Hanc relationem d.27.m.Iul. a.2008, h.11.34 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „PEINLICHE PANNE – Polizei stellt vorbestraften Dieb ein") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross - 31/07/2008 01h47



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: