Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 26 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

COMMUNICATIO INTER GENTES NOSTRIS TEMPORIBUS

Haud pauci exstant homines, et per hodierna instrumenta celeriter fiunt multitudini visibiles, qui aut animi causa aut ob quaestum aut et animi et quaestus causa brevia plerumque spectacula conficiant, quae his nostris temporibus facilius per interrete celebria fiunt quam scripta, de mulieribus virisque qui in civitatibus alienis iam diu vivant, seu potius non raro de semetipsis, potissimum si in aliam plagam e sua natali ipsi olim migraverint. Non est hoc pacto mirandum si de eis rebus loquantur quae inter patriam suam et terram in qua iamdudum habitant intersint taliaque divulgent; quibus inceptis, sive industria hoc fiat sive sua sponte, dialogus inter homines variarum terrarum saepe fovetur et, ut ita dicam, pontes inter gentes construuntur.

Quantum ad me attinet, satis multas pelliculas nuper spectavi (et etiamnunc quiete aestiva favente specto) a quadam adulescente Iaponica, cantrice saepenumero photographice picta et linguae Iaponicae praeceptrice in Italia iam plus quam decennium habitante, vulgatas; quae femina in spectaculis suis sua aliorumque Iaponum sensa cogitationesque exprimit cultum civilem vitamque Italicam experientium et expertorum necnon Italis Italice de rebus Iaponicis sermocinatur.

Non est quidem mirum si homo qui e terra sua in aliam migraverit, volens hoc consilio aliqua de re loqui ut sermo fiat qui per mirifica hodierna communicationis instrumenta vulgetur, eis de rebus verba facere cupiat quas ipse in terra sibi nova advena senserit ac sit expertus, et deinde generatim de discriminibus quae inter culturam, disciplinam societatemque hominum inveniantur quae in terra sua patria vigeat et ea quae in terra migrationis suae obtineant. Creatur hoc pacto, quamquam ratione non “scientifica” –dicamus– adhibita, exemplar quoddam illius disciplinae quae hodie in nostris studiorum universitatibus “communicatio interculturalis” vocatur. Nam hoc modo, plane et absque ullo fastu academico, de falsis opinionibus sermo fit deque erroribus qui haberi solent quotiescumque homines cum hominibus agunt quorum animi sint ad alios mores consuetudinesque informati.

Iuvenis mulier Iaponiensis quam supra induxi de rebus quas Iapones thermopolium aut popinam Italicam primum ingredientes inopinate offendere possint in quibusdam pelliculis inter alia disceptat. Irritari, ut exemplum afferam, facile possunt animi Iaponum, sicut et aliorum, si in popina vel ganea Italica, cum comedendi bibendique finis sit factus, omnibus singulis gregis sodalibus eadem pecunia sit solvenda, neque pro portione sit persolvenda cibi et potus ab unoquoque convivarum empti; quod non videtur esse iustum atque aequum. Alibi de donis dandis accipiendisque sermo fit, qua in provincia quoque errores inter Iapones et Italos, perplexitates, dubia, ambiguitates falsaeque opiniones facile oriri possunt. Ex alio fonte enim didici non solere Iapones donum quod modo acceperint, fere semper in capsa aut in sacculo chartaceo vel plastico –uti scimus– absconditum, coram donante aperire, quod est moribus Italis contrarium. Nolo exempla mea diutius protrahere, quae quoquo modo haud difficile multiplicare licet si plura audiamus testimonia eorum qui ex alio societatis humanae genere, quale est Iaponiense, in aliud dissimile, quale est Italicum, se contulerint et, ut ita dicam, se merserint. Unum addere volo, ex taeniis praeceptricis nostrae Iaponicae nos quoque hoc discere, non esse verbis Sinensibus salutandum hominem qui nobis Asiaticus orientalis videatur, qui etiam Iaponiensis aut Coreanus saltem esse potest, antequam sciamus cuias sit. Quam monitionem, cum supervacua nobis videri possit, femina spectatissima Iaponiensis nostra, quae taeniolas visificas per interrete publicandas conficit, proferendam censuit; nam maxime subirasceretur homo Iaponiensis si Sinice salutaretur vel Sinensis aut Coreanus si Iaponice. Ceterum adulescens nostra Iaponica fassa quoque est se saepe non posse hominem Iaponiensem a Sinensi aut Coreano internoscere e corporis seu faciei aspectu tantum, nisi indumenta, ornamenta moresque quoque perspiciantur.

Laudabilia omnia quae mutuae intellegentiae inter populos conducant fovendaque sane arbitror, dummodo ne quandam rigiditatem in nationibus existimandis pariant qua indoles singularis uniuscuiusque hominis minoris quam decet pendatur. Communicationis interculturalis vero partes toto terrarum orbe nostris temporibus ob incrementum migrationum valde auctae sunt, cum multis in terris, praesertim in plagis ditissimis, permulti vivant homines qui aliunde sint oriundi. Huius rei cogitatio in mentem revocat non paucos viros mulieres puerosque quos revera conveni aut instrumentorum communicatoriorum ope novi, quos inter adulescens est nomine Clara ex parentibus Nigerianis in Italia nata, cuius condicio a Iaponicae feminae de qua supra dixi, quae huius paginae scripturam imprimis inspiravit, omnino dissimilis est. Nam Clara parum sermone parentum loquitur, sed expeditissima lingua Italica fabulatur; quae item apud eandem sedem interretialem spectacula in vulgus edere solebat in quibus plerumque de se sermocinabatur de vitaque sua. Haec adulescens –quae recte asserit se Italam esse et, quoad Nigeriam, nihil fere si non de itinere suo cum parentibus fratribusque in hanc terram Africanam cum adhuc puellula esset facto eloqui valet– nisi identitatem traheret a terra in qua nata est ac crevit, nullam haberet. Nolimus eam rogare, etsi communicationis interculturalis studiosi, immo propter hoc, quod huius disciplinae sumus studiosi, ut mulieris Nigerianae partes agat.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 18/07/2021 15h54



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Diebus superioribus, ut ualde notum est, comitia Canadensia euenerunt, quorum exitus nunc praebetur: pars progressiua suffragium maius habuit. Ipse Iustinus Trudeau, qui parti progressiuae praeest, primarius minister ter factus est.
Apud insulas Canarias uulcanus nomine "Cumbre Vieja", id est Antiquus Vertex, conflagrauit atque incendia multa causauit; C saltem domus exustae esse comperiuntur.
Hodie in ciuitate Bactriana Jalalabad contra Talebanos prima petitio euenit: pyrobola incendiaria enim uigiliarum Talebanarum automata nonnulla deleuerunt. Homines II in impetu perierunt ac XIX offensi sunt.
In ciuitate Germanica Hagen hesterno die periculum contra synagogam festo Yom Kippur deditam pertemptatum est: uigiliae Germanicae homines IV comprehenderunt.
Ille Aegyptius Patricius Zaki, qui ante annum ac dimidium in carcerem insons iniectus est, Mansurae nunc criminis accusatur: ipsi enim Zaki V annorum poenam tribunal comminatur, quod nuntia Aegyptia diuulgauit atque contra dictaturam illam Africam propugnauit.


POLITICA
ATHLETICA
ATHLETICA
POLITICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: