Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 24 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCHOLASTICA
QUOMODO IOANNES DUNS SCOTUS DITAVERIT

 

Fr. Benedykt Huculak OFM

 

 

DE ACTIVA INDOLE MATERNITATIS

SECUNDUM BEATUM IOANNEM DUNS SCOTUM

 

Introductio

 

Quaestio de intrinseca indole maternitatis videtur pertinere ad numerum eorum, quae recentibus annis maxime agitata sunt in societate et cultura Christiana. Quibus quidem recte adeundis recteque solvendis voluit consulere ipse Romanus Pontifex imprimis data epistula apostolica Mulieris dignitatem pluribusque locis encyclicae Redemptoris Mater.

Quaestio igitur de habitudine matris in conceptu et partu est magni ponderis ideo, quod eius solutio redundat in theologicam imaginem maternitatis Beatae Virginis. Usque ad ineuntem saeculum XX videtur praevaluisse opinio Thomae Aquinatis, qui secutus Aristotelem censuit in prolis generatione totam virtutem activam esse ex parte maris, passionem vero ex parte feminae[i].

Convenit hic saltem mentionem facere de rei applicatione ad Mariam Virginem. Aquinas, cum affirmavisset solum marem in generatione vim habere activam, subiunxit relative ad Deiparam: “Quia igitur Beata Virgo non hoc accepit, ut esset pater Christi, sed mater, consequens est, quod non acceperit potentiam activam in conceptione Christi [...] Et ideo dicendum est, quod... nihil active operata est, sed solam materiam ministravit. Operata est tamen ante conceptionem aliquid active, praeparando materiam, ut esset apta conceptui”[ii].

Thomas tamen noverat sententiam contrariam, nempe agnoscentem partes activas matrum et Sanctae Mariae, quae a pluribus tenebatur in theologica schola Fratrum Minorum[iii], idque iam apud fratrem Alexandrum Halensem[iv], a quo ceterum plurima didicerat Thomas[v].

Eiusmodi theologica traditio Franciscana, optime cohaerens cum peculiari pietate Seraphica, culmen suum videtur attigisse apud beatum Ioannem Duns Scotum, qui simul demonstravit infirmitatem sententiae Aristotelis. Quomodo autem hoc fecerit, nunc videndum est.

Cum hic propositum sit agere de maternitate in generali – quod neccessario est praeliminare et praevium ad recte ostendendam maternitatem Sanctae Virginis –, recensentur nunc solum eae rationes motae ab adversariis, quae proxime referuntur ad matrem naturalem. Primum igitur exponetur fusius opinio contraria cum aliquot suis argumentis praecipuis; deinde modo simili patefiet sententia Scotica; cuius quidem affulgente lumine, denique solventur argumenta contraria.

 

I. – Obiectiones in specie

 

Opinio s. Thomae eiusque scholae theologicae, stricte cohaerens cum mente Stagiritica, magis patet, si consideretur ex parte argumentorum, quae adducuntur in eius favorem. Qua de causa recensentur nunc eorum praecipua, scilicet – ipsa verba Aristotelis de matre passiva, deinde explicationes sumptae – ex sanguine menstruo, qui desinat in conceptione, – ex superfluitate duorum agentium univocorum, – denique ex impossibili distinctione utriusque sexus.

 

1. – Mens Aristotelica

 

Propugnatoribus passivitatis primum occurrit mens philosophorum Principis seu Philosophi, quemadmodum Aristoteles in scholis appellabatur fere tota aetate Media. Qui censuit marem in generatione esse quid agens, feminam vero solummodo quid patiens, itaque eam, quae subministraret solum materiam ad generandum, videlicet menstruum sanguinem. Hac mente pater comparabatur fabro, qui solus agitur faciens scamnum; mater autem ligno, quod est materia tantum et recipit actionem artificis[vi].

 

2. – Menstruum desinens

 

Res etiam patet, iuxta illos, si animadvertatur sanguinis menstrui formam corrumpi seu cessare in instanti conceptionis, qua re feminam per illum sanguinem nihil vere agere, sed tantummodo pati; secus enim, si menstruum ageret, illud “simul esset et non esset”[vii]. – Neque igitur Sancta Virgo quidquam egit in conceptione corporis Domini Iesu Christi, sed tantum ministravit materiam, ex qua illud formaretur sola virtute Sancti Spiritus. Quod quidem illis videtur putavisse etiam Damascenus, qui dixit corpus Christi formatum esse ex purissimis sanguinibus Beatae Virginis[viii].

 

3. – Sufficientia unius agentis univoci

 

Item duo agentia univoca, quae dicuntur, non sunt necessaria ad producendum eundem effectum. Causa autem univoca est ea, quae producit effectum eiusdem speciei; itaque causa et effectus continentur unâ eademque forma specifica. Ergo id, quod producitur, est individuum; quod quidem eminenter occurrit in vivorum generatione, praeeunte homine. In re autem proposita, cum universaliter vigeat lex parsimoniae – ex qua non sunt multiplicanda entia sine necessitate[ix] –, restat, ut illa duo agentia univoca in eodem causandi ordine re ipsa non dentur[x]. Si igitur mulier perinde ac vir esset in generatione principium activum, tum duae causae univocae concurrerent ad proferendum eundem effectum; quod iuxta Thomistas fieri non potest.

 

4. – Sexus non distinguibilis

 

Denique obicitur, si mulier se gerat active in concipiendo, tollatur distinctio sexuum. Quod probari videtur per Aristotelem, qui scripsit omnem rem exsistere propter suam operationem[xi]. Cum autem in generatione distinctio decurrat inter agens et patiens, necesse est totam activitatem esse ex parte viri, passivitatem vero ex parte mulieris[xii].

 

 

II. – Responsio beati Ioannis

 

Ioannes Duns Scotus dilucide asserit Sanctam Mariam fuisse non solum principium passivum seu praebens materiam tantum, sed egisse etiam virtute activa, idque non aliter atque aliae matres se habent respectu prolium suarum. Quod quidem docet fretus imprimis auctoritate Novi Testamenti et Ioannis Damasceni, deinde vero sententiâ Galeni, itemque proportione inter formam specificam eiusque potentiam, tum agentibus univocis inter se ordinatis, denique duplici experimento scientifice perlustrato, quorum alterum consistit in diligendo filio, alterum in similitudine ad matrem.

 

1. – Evangelium et sancti Patres

 

Radix sententiae Scoticae figitur in Evangeliis, ubi scriptum legitur: “Ecce concipies in utero et paries (syllêmpsê en gastri kai texê) Filium et vocabis nomen eius Iesum” (Lc. 1, 31). Vera enim maternitas consistit utique in conceptu et partu[xiii]; qua re etiam alibi legitur: “Cum esset desponsata Mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens (en gastri echousa) de Spiritu Sancto” (Mt. 1, 18); postea vero, in oppido Betlehem, “impleti sunt dies, ut pareret (tou tekein autên), et peperit (eteken) Filium suum primigenitum” (Lc. 2, 6-7). Frater Ioannes non dubitavit, quin haec sit genuina mans Evangelistarum etiam ideo, quod noverat ita sensisse Ioannem Damascenum, qui non solum fuit ultimus Pater Graecus, mortuus medio saeculo VIII, sed in suis operibus congesserat atque in ordinatum compendium redegerat totam fere doctrinam Patrum orientalium. Is enim scripsit Sanctum Spiritum, cum supervenisset in Beatam Virginem, tribuisse illi virtutem conceptivam similque generativam’[xiv]. Si vero Santa Virgo fuisset tantum principium passivum, non intellegeretur, quare Damascenus virtuti conceptivae in illa clare copulavisset vim generativam[xv].

 

2. – Doctrina Galeni

 

Ad rem demonstrandam Scotus libenter suam facit doctrinam Galeni, medicorum principis, cui quidem, ut rei peritissimo, magis credendum esse dicit quam cuivis philosopho. Aristoteli enim, qui in solo patre posuerat principium activum, Galenus contradixit, asserens tam matrem quam patrem esse generationis principium activum, tametsi hunc putaret agens principalius, quod cum altero – secundario seu minus principali, quod est mater –, integrando constitueret unam causam totalem[xvi]. Quaedam vero inaequalitas utriusque potest intelligi inde, quod mater ex rei natura multo magis quam pater confert ad contexendam fovendamque prolis partem corporalem[xvii].

Galeni sententiam secutus frater Ioannes Duns Scotus censet opinionem Aristotelis posse exponi benigne, si asseratur illum loquentem de solo passivo in femina re ipsa intellexisse agens minus principale, quod tamen ex parte sua principalius ministrat materiam, cum corpus prolis longe magis formatur ex materia ministrata a matre quam ex materia ministrata a patre[xviii]. – Verumtamen, si insistatur Philosophum intellegendum esse litteraliter prout sonant verba, nempe solum marem active se gerere, prorsus neganda est hic opinio Aristotelis eique anteponenda sententia Galeni, quae ceterum concordat cum doctrina Hippocratis, medicorum patris: etenim “in istis magis credendum est expertis”[xix].

Ad sanguinem vero menstruum quod attinet – cuius quidem Aristoteles fecerat mentionem, dicens illum esse materiam ministratam a matre[xx] –, Ioannes declarat menstruum esse quidem principium generativae dispositionis praeviae, sed in semet non esse principium ipsius generationis. Hoc tamen instanti mater praestat activitatem plenam eamque per virtutem insitam intimae suae compagini feminaeae, et nullatenus menstruo[xxi]. Ceterum, in naturalibus rerum adiunctis, “si ponitur menstruum extra locum generationis – inquit Scotus – numquam formatur proles”[xxii].

 

3. – Potentia congruens formae specificae

 

Res etiam probatur secundum regulam enuntiatam ab Aristotele, ex qua formae eiusdem speciei habent potentias eiusdem speciei[xxiii]. Vir autem et mulier sunt formae eiusdem speciei humanae. Unde consequitur, ut quemadmodum formam unius seu viri naturaliter comitatur vegetativa potentia activa, ita et alterius, scilicet mulieris. Secus enim, si anima vegetativa in mare et femina differrent sicuti quid activum et passivum, essent potentiae omnino diversae rationis, quin etiam oppositae, proindeque insitae formis specificis contrariis; quod tamen esset contra verum statum rerum[xxiv].

Contra hoc quidem non defuerunt, qui obicerent dicentes potentiam vegetativam esse activam solum in sua parte nutritiva, et non in generativa. Re tamen diligenter perspecta, cum eiusmodi differentia redundaret in ipsam essentiam eamque divideret, asserendum est – denuo vel cum Aristotele – potentiam vegetativam esse omnino activam, scilicet in omnibus suis stratis seu dimensionibus, inter quas profecto deest distinctio realis[xxv]. Ceterum non videtur rationabile ponere potentiam eiusdem rationis, seu vegetativo-generativam, esse activam in uno supposito, videlicet mare, sed passivam in alio, scilicet in femina.

 

4. – Agentia univoca

 

Responsio Scotica comprobatur etiam ope doctrinae de agentibus univocis, quorum exemplum eminens datur in generatione. Animadvertendum est enim posse dari univocas causas non solum distinctas secundum activum et passivum, sed etiam alias, quae sunt inter se ita ordinatae, ut certo ordine cooperentur in producendo eodem effectu. Quod fieri potest tripliciter: – vel ideo, quod causa superior tribuit formam inferiori, quemadmodum in rerum universo concurrit Deus et causa secunda, quae proxime intellegitur vel etiam percipitur in mundo creato; – vel quod non tribuit quidem formam, sed motum solummodo, sicut se habet agens principale respectu agentis elementaris, quod movetur ab illo; – vel denique quod nihil ei tribuit, sed altera causa “principalius habet effectum”[xxvi] quam altera, quo modo se habent obiectum et potentia. Quod quidem occurrit in re proposita, ubi ponitur utrumque active concurrere ad producendum effectum communem. Potentia enim non tribuit obiecto suam potentiam activam, neque obiectum e contrario quidquam dat potentiae. Ita est de mare et femina, qui non differunt specie seu qualitate entis, sed numero tantum, scilicet gradu proprietatum[xxvii].

Quoniam autem inter duo individua eiusdem speciei nullus ordo re incidit seu redundat in proportionem causalitatis in alterutro, patet inter utrumque duo esse possibilia. Aut enim hae causae sunt coordinatae et utraque ex aequo confert ad effectum producendum; aut inter illas datur quaedam subordinatio, unde causalitas distributa est inaequaliter, qua re alterum in cooperando est principalius, alterum vero minus principale, eoque sensu tamquam imperfectius coram altero perfectiore[xxviii]. Animadvertendum est tamen utramque causalitatem esse eiusdem generis, qua re, si unum cooperans se gerit active, etiam alterum praestat activitatem, quo liquet ex principio ‘Operatio sequitur esse’, cum natura sive essentia utriusque agentis sint eiusdem speciei. Hoc autem occurrit in re proposita de generativo concursu viri et mulieris.

 

5. – Necessuitudo inter matrem filiumque

 

Sententia beati Ioannis Duns Scoti optime probatur etiam experientia, item concordante cum assertis Philosophi. Primum quidem compertum est patrem plus amare filium quam e converso filius diligat patrem. Quod fit imprimis ideo, quod benefaciens – hoc in casu is, qui filio transmisit esse humanum – plus afficitur quam is, qui accepit beneficium. Simul tamen compertum est filium plus amari a matre quam a patre, unde necessario sequitur, ut filius debeat esse opus etiam matris, sive eius effectus quemadmodum patris, itaque matrem active se gessisse in conceptione[xxix]. Praeterea filius nonnumquam assimilatur magis matri quam patri. Cum autem assimilatio contingat ideo, quod agens, et non patiens, ex natura rei intendit effectum reddere simile sibi – positivâ scilicet actione –, necesse est matrem erga filium habere virtutem activam[xxx].

 

Obiectio Avicennae

 

Hanc rei veritatem debuit agnoscere etiam Avicenna, sed cum hac in quaestione declaravisset se tenere viam Aristotelis, conatus esse videtur aliquem invenire tramitem, quo minueret vim probativam similitudinis ad matrem. Visum est illi hoc attigisse ope argumenti, cuius haec est summa: Semen masculinum, ut principium activum, intendere quidem ad prolem assimilandam patri, sed nonnumquam hunc finem non consequi propter materiae inobedientiam. Cum autem transmutatio assimilativa non fieret in quodlibet, sed in contrarium, fieri, ut proles assimilaretur opposito seu passivo, videlicet matri[xxxi].

Haec obiectio, cum esset mera affirmatio nulla re probata – non aliter ceterum ac deprimentes opiniones Stagiritae ac Thomae de sexu femineo[xxxii] –, videtur Ioanni non parum displicuisse ideo, quod Avicennam in re philosophica permagni habuit ac fere magis quam ipsum Aristotelem[xxxiii]. Eo vel magis admiranda est Fratris subtilitas, quae perlucet in eius reponsione data, ubi perite adhibet exemplum sumptum ex calefactione. Si enim verum esset id, quod dixit Avicenna, inde sequeretur, ut ignis, quod ob aliquod impedimentum non posset calefaciendo sibi assimilare obiectum, deberet illud assimilare frigido. Verumtamen hoc non potest fieri, nam obiectum illud prohibitum a calefactione, solummodo non assimilabitur igni. Si autem forsitan fiat simile frigido, hoc fieri possit solum de alia causa active frigente, et non impedito igne calefaciente. Sic in proposito, ex impedimento resistente virtuti paternae, tantum efficeretur, ut proles non assimilaretur patri. Sin autem assimilatur matri, hoc fit non per quidquam prohibitum seu frustratum, sed tantum per causam positive agentem, quae manet in corpore matris[xxxiv].

 

 

III. – Solutio argumentorum

 

Sententia fratris Ioannis Duns Scoti probata his pluribus rationibus, aperit viam ad solvendas obiectiones adversariorum. Quae nunc resumuntur eodem ordine, quo supra allegatae sunt.

 

1. – In matre sola passivitas

 

Ad rationem praeviam, quod attinet, sumptam ex opinione Stagiritica de solo patre activo in conceptione, benigne potest responderi Philosophum putavisse matrem se quidem active gerere, sed non esse concipiendi causam principalem; quae quidem esset pater. – Si tamen Aristoteles re ipsa intenderit dicere solum patrem esse concipiendi artificem, matrem vero solam praebere materiam seu partem passivam, dilucide respondendum est hac in re non esse tenendum Philosophum, sed esse credendum Galeno, rei medicae peritissimo[xxxv].

 

2. – Sanguis menstruus desinens

 

Ad secundum vero argumentum de sanguine menstruo dicendum est matrem in concipiendo se active gerere per intrinsecam suam compaginem muliebrem, et non per ullam vim insitam sanguini menstruo. Re quidem vera femina respectu fetus se praebet vel magis activam quam pater; quod liquet, nam, etsi excepto semine patris, is mortuus sit, tamen crescens proles omnino foveatur in utero matris ac demum edatur in lucem. Qua re Ioannes Damascenus, cum scriberet corpus Domini Iesu esse formatum ex purissimis sanguinibus Beatae Virginis, non exclusit Mariam a corpore Iesu active formando. Quod ceterum probatur eiusdem doctoris sententia de virtute non solum conceptiva, sed etiam generativa, quam illa accepit a Spiritu Sancto[xxxvi].

 

3. – Causae univocae

 

Ad tertium deinde argumentum contrarium, quod sumitur ex superfluitate duorum agentium univocorum, respondetur illa nonnisi tum non esse necessaria ad producendum eundem effectum, cum non sunt inter se ordinata, scilicet alterum minus principale alteri principaliori: qui necessario coëunt ad integrandam unam causam totalem. In hoc autem casu necesse est causam utramque concurrere, quapropter mas et femina, quae sunt individua eiusdem speciei, sunt conceptionis duae causae activae, quamvis earum una, videlicet pater, habeatur principalior quam altera[xxxvii].

 

4. – Distinctio sexuum

 

Ad quartum denique argumentum allatum, ubi agitur de impedienda distinctione inter marem et feminam, ponendum in lumine est, eius apparentem vim oriri ex arbitraria opinione, ex qua in generanda prole distinctio necessario ponatur inter dumtaxat activum et exclusive passivum. Quod tamen nulla re probatur, immo vero agnoscendum est illic distingui posse etiam secundum agens principalius et alterum agens minus principale, quae sint duae causae efficientes, eoque activae. Hoc autem optime probatur auctoritate Galeni. Ceterum distinctio sexuum iam in eo sufficienter cradicata est, quod una ex causis debet fetum intra se fovere atque alere usque ad eam maturitatem, in qua ille in lucem possit edi tempestive[xxxviii].

 

 

Conclusio

 

Sententia fratris Ioannis Duns Scoti de activis partibus Beatae Virginis in conceptu et partu non pertinet quidem ad eius celeberrimas propositiones, de quibus multa dixerunt theologi scholarum aliarum, sed tamen magni videtur esse momenti non solum ad ipsam Deiparam quod attinet, sed etiam ad maternitatem humanam in generali.

In conspectu enim scholae sancti Thomae, quae iuxta placita Aristotelis negavit Sanctam Mariam active se gessisse in maternitate, frater Ioannes Duns Scotus, resumens et perficiens sententias doctorum scholae Franciscanae, affirmavit et probavit Sanctam Virginem in concipiendo Filio praestitisse eandem activitatem atque aliae matres. Qua re peracta Ioannes contulit ad augendum seu confirmandum cultum Beatae Virginis; idque fecit in augusta contignatione sacrae theologiae, praeditus atque impulsus peculiari illa sensibilitate Seraphica relative ad terrestrem vitam Dei Filii incarnati eiusque verae Matris Beatissimae [xxxix].

Non minoris momenti videtur fuisse gemina sententia fratris Ioannis de activitate matrum in generali, si animadvertatur solum recentibus saeculis opinionem communiorem Aristotelico-Thomisticam coepisse recedere et reiectam esse in conspectu progressuum scientiae non tantum medicae et physiologicae, sed etiam psychologicae aliarumque. Harum enim enim inventa plene confirmaverunt sententiam, quam frater Ioannes proposuit subtili usus ingenio theologico simulque afflatus spiritu Sancti Patris Francisci. Doctrina igitur de activitate matris in conceptu et partu, quae hoc tempore iam non est opinio tantum, sed assertio certissima, undequaque comprobata etiam successibus scientiarum naturalium, potest haberi optima explicatio seu nota ad multa ex eis, quae Ioannes Paulus PP. II egregie scripsit de dignitate mulieris.

Haec autem feminea dignitas, quae – continens optimum ac pulcherrimum humani generis totiusque mundi – pertinet ad Domini Iesu praeconium evangelicum, speciali cum fidelitate se reflexit in theologica doctrina scholae Franciscanae. Cuius quidem doctor summus, frater Ioannes Duns Scotus, quemadmodum de Filio Dei asseruit: “In commendando Christum malo excedere quam deficere, si propter ignorantiam oporteat in alterutrum incidere”[xl]; itemque de Sancta Virgine declaravit: “Si auctoritati Ecclesiae vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur [id] quod excellentius est, attribuere Mariae”[xli]: idem de mulieribus non admissis ad sacramentum Ordinis non dubitavit asserere hanc exclusionem vigere “ex iure divino”[xlii], quoniam Ecclesia, disponens tantum de suo iure positivo, numquam praesumpsisset totum sexum muliebrem privare actu, qui posset ei licite competere: “hoc esse videretur maximae iniustitiae”[xliii]. – Non est dubium, quin eiusmodi affirmatio frustra expectaretur ab eis, qui magis Aristotelem secuti quam Christi evangelium, ausi sunt dicere non solum mulierem in concipienda prole mere passive se gerere, sed etiam ipsam feminam esse ‘masculum occasionatum seu deficientem’[xliv], nec non ‘animal imperfectum’[xlv], cuius quidem generatio fieret ‘praeter intentionem naturae particularis’[xlvi].

 



[i] Cf. s. Thomas Aquinas, Summa theologiae III, q. 32, a. 4; Aristoteles, De generatione animalium I, cc. 20-21: Opera (ed. I. Bekker), Berolini 1831, pp. 729a 28-31. 729b 12-15; ibidem II, c. 3 (737a 18-24): “Semen autem [maris] cum excrementum sit... movet excrementum feminae eodem motu, quo ipsum movetur, nam illud quoque excrementum est, habetque omnes partes potentiâ, actu vero nullam (panta ta moria echei dynamei, energeiai d’outhen)”.

[ii] Summa theologiae III, q. 32, a. 4.

[iii] Cf. s. Bonaventura, Commentaria in quattuor libros Sententiarum magistri Petri Lombardi III, d. 4, a. 3, q. 1: Opera omnia (ed. Collegium Bonaventurianum OFM), vol. III, Quaracchi 1887, pp. 111-112.; Guillelmus Warensis OFM, Commentarii in quattuor libros Sententiarum III, q. 13 (cod. Florentinus, Bibl. Nat. A IV 32, f. 123ra).

[iv] Cf. Summa theologica seu sic ab origine dicta Summa Fratris Alexandri III, tr. 2, q. 1, m. 1, c. 3 [n. 66] (ed. Collegium Bonaventurianum OFM), vol. IV, Quaracchi 1948, p. 98.

[v] Cf. J. Jeiler OFM, Die sogenannte ‘Summa de virtutibus’ des Alexander von Hales, in Katholik 1 (1879), p. 53; P. Minges OFM, Abhängigkeitsverhältnis zwischen der Summa Alexanders von Hales und dem hl. Thomas von Aquin, in Franziskanische Studien 3 (1916), p. 75; M. Grabmann, Einführung in die ‘Summa theologiae’ des heiligen Thomas von Aquin, Freiburg im Br. 1928, pp. 80-81, 128; Thomas von Aquin. Eine Einführung in seine Persönlichkeit und Gedankenwelt, München 1935, p. 63.

[vi] Cf. Averroës, De generatione animalium I, c. 21: Commentaria in Aristotelis opera, Latine, vol. VI/2, Venetiis 1562, f. 65rb; Aristoteles, De generatione animalium I c. 21 (730b 8-24); b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio sive Opus Oxoniense III, d. 4, q. un., n. 3: Opera omnia (ed. Fratrum Minorum Observantium in Francia), vol. 14, Parisiis 1894, p. 183b.

[vii] Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 4 (XXIII, 273b).

[viii] De fide orthodoxa III, c. 2: PG 94, 985 B: “Ex castis ac purisimis illius sanguinibus (ek tôn hagnôn kai katharôtatôn autês haimatiôn)”.

[ix] Cf. Ordinatio I, d. 2, pars 2, qq. 1-4, nn. 300-301: Opera omnia (ed. Commissio Scotistica OFM), vol. II, Civitas Vaticana 1950, p. 305: “Dico tunc ad quaestionem, quod tantum sunt ibi [in Trinitate] duae productiones[...] Antecedens probo sic: omnis pluralitas reducitur ad unitatem vel ad paucitatem tantam, ad quantam reduci potest”; Reportata Parisiensia II, d. 16, q. un., n. 14 (XXIII, 73): “Dico igitur ad quaestionem, quod paucitas est ponenda, ubi pluralitas non est necessaria; et possibilitas, ubi non potest probari impossibilitas; et nobilitas, ubi non potest probari ignobilitas [...]: igitur magis est ponenda paucitas nobilitans naturam quam pluralitas non necessaria et non nobilitans eam”; Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis VIII, q. 1, n. 22: Opera philosophica (ed. Universitatis s. Bonaventurae), vol. IV, St. Bonaventure NY 1997, pp. 403-404; Aristoteles, De anima III, c. 9 (432a, 21-23); Politica I, c. 2 (1253a, 9).

[x] Cf. Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 3 (XXIII, 273); A. Fossati, Univoca ed equivoca causa, in Encicopedia filosofica, vol. VIII (Roma 1979), col. 499.

[xi] De caelo et mundo II, c. 3 (286a 8-9).

[xii] Vide s. Thomas Aquinas, Summa theologiae III, q. 32, a. 4.

[xiii] Cf. Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 3 (XXIII, 272b-273a).

[xiv] De fide orthodoxa III, c. 2: PG 94, 985 B.

[xv] Cf. Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 4 (XIV, 184b).

[xvi] Vide Galenus, De usu partium corporis humani XIV: Opera (ex Graeco vertit Nicolaus Calaber), Venetiis 1544, pp. 828, 830, 835.

[xvii] Cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., nn. 13, 17 (XIV, 197. 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 9 (XXIII, 275b).

[xviii] Cf. Idem, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 17 (XIV, 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 7 (XXIII, 274b).

[xix] Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 17 (XIV, 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 7 (XXIII, 274b): “Vel potest dici, quod ista materia magis pertinet ad medicum quam ad [philosophum] naturalem in particulari. Et ideo, si Philosophus velit plus, si [e contrario] Galenus habeat experimentum pro se in istis particularibus, credendum est magis expertis quam Philosopho”.

[xx] Cf. Aristoteles, De generatione animalium I, c. 20 (729a 27-31); Averroës, Colliget, c. 10: Commentaria, vol. X, Venetiis 1562, ff. 22va, 23va.

[xxi] Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 9 (XXIII, 275b).

[xxii] Ibidem.

[xxiii] De generatione et corruptione I, c. 7 (324a 9-11); Metaphysica X, c. 9 (1058a 29-34. 1058b 21-24); De generatione animalium I, c. 23 (730b 33-35); cf. b. Ioannes Duins Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 3 (XIV, 184a).

[xxiv] Cf. Cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 3 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a).

[xxv] Cf. Aristoteles, De anima II, c. 4 (415a, 25-26; 415b, 25-27); b. Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a).

[xxvi] B. Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 8 (XXIII, 274a).

[xxvii] Cf. ibidem.

[xxviii] Cf. ibidem.

[xxix] Cf. Aristoteles, Ethica Nicomachea VIII, c. 12; IX, c. 8 (1161b 24-30; 1167b 34-1168a 26); b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 3 (XIV, 184a).

[xxx] Cf. Aristoteles, De generatione et corruptione I, c. 7 (324a 9-11); Metaphysica X, c. 9 (1058a 29-34. 1058b 21-24); De generatione animalium I, c. 23 (730b 33-35); b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 3 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a).

[xxxi] Vide Avicenna, De natura animalium, c. 2: Opera, Venetiis 1508, f. 41vb; s. Thomas Aquinas, Commentum in quattuor libros Sententiarum magistri Petri Lombardi III, d. 15, q. 1, a. 3, ad 2: Opera omnia (ed. Parmensis), vol. VII, col. 164a; cf. b. Ioannes Duns Scotus, Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 4 (XIV, 184a); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a).

[xxxii] Cf. Aristoteles, De animalium generatione II, c. 3 (737a 24-30): “Habet enim [femina] eas quoque partes potentiâ, quibus differt femina a mare, nam ut ex mancis interdum manca, interdum non manca gignuntur, sic etiam ex femina modo quidem femina, modo vero non femina, sed mas. Femina enim quasi mas mancus est (to gar thelê hôsper arren esti pepêrômenon) et menstrua [sunt quasi] semen, quamquam non purum, nam unum tantummodo non habent, nempe principium animae (tên tês psychês archên)”; s Thomas Aquinas, Summa theologica I, q. 92, a. 1, ad 1: “Per respectum ad naturam particularem, femina est aliquid deficiens et occasionatum [...] Quod femina generetur,hoc est propter virtutis activae debilitatem vel propter aliquam materiae indispositionem, vel etiam propter aliquam propter aliquam transmutationem ab extrinseco, puta a ventis australibus, qui sunt humidi, ut dicitur in libro [Aristotelis] De generatione animalium [IV, c. 2]”; q. 99, a. 2, ad 1.

[xxxiii] Cf. Mauritius Hibernicus OFM, Adnotationes in Metaphysicam Ioannis Duns Scoti, in b. Ioannes Duns Scotus, Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis IV, q. 1, n. 16 (ed. Parisiensis VII, 156a): “Favet namque Avicennae inter philosophos ubique, nisi sit contra fidem, et Augustino inter doctores catholicos, et Paulo inter apostolos, et Ioanni inter evangelistas”; Ét. Gilson, La philosophie au moyen âge, des origines patristiques à la fin du XIV siècle, Paris 1947, p. 604: “C’est que, sous l’influence prépondérante d’Avicenne, Duns Scot ne s’entend avec saint Thomas ni sur la nature de l’entendement humain, ni sur celle de son objet propre. C’est sur la natura communis, l’essence indeterminée d’Avicenne, que la métaphysique du Docteur Subtile s’édifie comme sur son fodement obligé”; A. Forest, F. van Steenberghen, M. de Gandillac, Le mouvement doctrinale du XI au XIVe siècle, in Histoire de l’Église depuis les origines jusqu’à nos jours (cond. A. Fliche, V. Martin) XIII (Ed. Bloud et Gay 1951), p. 308; B. Huculak OFM, De mature Augustiniano opere Ioannis Duns Scoti, in Antonianum 76 (2001), pp.446-447.

[xxxiv] Cf. Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 4 (XIV, 184b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 5 (XXIII, 274a).

[xxxv] Cf. Ordinatio III, d. 4, q. un., n. 17 (XIV, 200b); Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 7 (XXIII, 274b).

[xxxvi] Cf. Reportata Parisiensia III, d. 4, q. 2, n. 9 (XXIII, 275b).

[xxxvii] Cf. ibidem, n. 8 (XXIII, 275a).

[xxxviii] Cf. ibidem, n. 7 (XXIII, 274b-275a).

[xxxix] Cf. Concilium oecum. Ephesinum, Actio I (22VI 431): Epistula secunda Cyrilli ad Nestorium, DS 251; Concilium oecum. Chalcedonense, Definitio fidei, DS 301.

[xl] Ordinatio III, d. 13, q. 4, n. 9 (XIV, 463b).

[xli] Ibidem, d. 3, q. 1, n. 10 (XIV, 165b)

[xlii] Ibidem IV, d. 25, q. 2, n. 4 (XIX, 140a).

[xliii] Ibidem. – Quanto autem differat haec sententia ab opinione Aristotelico-Thomistica, plane infertur ex his verbis Aquinatis, Summa theologiae III, q. 67, a. 4, ad 3: “In generatione carnali masculus et femina operantur secundum virtutem propriae naturae; et ideo femina non potest esse principium generationis activum, sed passivum tantum. Sed in generatione spirituali neuter operatur virtute propria, sed instrumentaliter tantum per virtutem Christi; et ideo eodem modo potest et vir et mulier in casu necessitatis baptizare”.

[xliv] Cf. s. Thomas Aquinas, Commentarii in Epistulam I ad Corinthios XI, lectio 1: Opera omnia (ed. Parmensis), vol. XIII, col. 235a; Summa theologica I, q. 92, a. 1, ad 1; q. 99, a. 2, ad 1.

[xlv] Idem, Summa theologica I-II, q. 102, a. 3, ad 9.

[xlvi] Idem, Summa contra gentiles III, c. 94: Opera omnia (ed. Leoniana), vol. XIV, col. 289b; Quaestiones disputate de veritate, q. 5: De providentia, ibidem XXII, 166b-167a.



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: