Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 22 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
IMPERIUM SINE FINE

IMPERIUM SINE FINE

Libenter legi in "Ephemeride" symbolam Pauli Kangiser de nova Aetate Mediaevali, quae dilucide quaestiones hodiernas maximi momenti tractat. Imperii tamen finis, mea quidem sententia, accuratius investiganda est, ut aetas nostra melius intellegatur. Qua de causa brevem symbolam scripsi de Imperii historia temporibus tum antiquis tum mediaevalibus tum modernis tum recentioribus:

Ego nec metas rerum nec tempora pono, imperium sine fine dedi. His verbis Iuppiter Veneri libro Aeneidos primo (vv. 278-279) locutus est, ut significaret Romanam potestatem aeternam indissolubilemque fore. Hodie versus hos legentes fortasse subridemus, cum sciamus saeculis quinque ab occasu Vergilii elapsis Romanorum imperatorem extremum, Romulum Augustum, puerum tantis nominibus indignum et quam ob rem Augustulum vocitatum, ab Odoacre regno pulsum esse. Itaque Imperium populi Romani desivit, id saltem legitur multis in libris. Num verum est?

Ut accurate respondeatur, inutile haud est verbi imperii historiam cursim enarrare. De imperio audientes legentesque, hodie nobis extemplo imago Romani Imperii occurrit, id est imago Romae et omnium terrarum in dicionem eius redactarum. Homines tamen qui usque ad aetatem Ciceronis vixerunt imperium rem publicam eorum esse minime arbitrabantur, cum verbum illud summam potestatem domi militiaeque declararet, quam prius reges, deinde consules et dictatores habuerunt. Re vera tribuni quoque militum, equitatum magistri, praetores et nonnulli alii imperio praediti erant, sed de his longe lateque disputare nolim, cum ad imperium, quod nos saepe mente agitamus, paulum pertineant. Sufficiat dicere cives Romanos qui ante Augustum vixerunt imperium auctoritatem potestatemque magistratuum esse putavisse.

Similiter imperator honos erat, quem milites eorum duci post victoriam claram tribuebant. Gaius Iulius Caesar dicitur imperatoris titulum perpetuum a senatu anno 45 a.C.n. accepisse, sed utrum Cassii Dionis notitia (Hist. Rom. 43.44.2) vera an falsa sit incertum est. Historicus Graecus praeterea scripsit filios quoque nipotesque Caesaris eo modo appellari posse statutum esse, iterum autem de veritate verborum eius dubitatur. Augustus imperatoris titulo tamquam praenomine usus est et principes, qui eo mortuo rem Romanam rexerunt, exemplum illius illustre secuti, se imperatores vocari decreverunt. Solum tamen tempore Vespasiani imperator factus est nomen muneris eius, qui Romanam Rem Publicam gubernabat. Post victoriam insignem milites principem adhuc imperatorem appellaverunt, sed salutatio ista imperatoria decursu temporis quotannis evenit, qua re, salutationum annorumque regni numerum eundem esse cognoscentes, hodie historici facile tempus eventuum in annalibus voluminibusque aevo Romano conscriptis reperiunt.

Anno 476, ut iam memoratum est, Imperium Romanum defecit. Taciti vaticinium, olim pavor remotus obscurusque, tunc omnes cives Occidentis facie ad faciem viderunt: Nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam bella omnium inter se gentium existent? Octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest (Hist. 4.74). Convellentes enim Gothi, Vandali necnon Odoacer fortuna brevi incertaque gavisi sunt, post quam iis omnibus violentus occasus contigit. Nationes autem istae Imperium exstinguere minime volebant, barbari Romam magni aestimabant et in eius finibus vivere exoptabant, cum ibi pace, securitate necnon divitiis fruituros esse arbitrarentur. Reges barbari nonnulli, ut Theodericus Gothus et Francus Chlodovechus, Imperium imperatoremque saepe imitati sunt, ut gloria imperiali nixi regia eorum maiestas augeretur et cives libentius novis dominis oboedirentur.

Nunc quidem quod imperium quosve imperatores imitati sint quaerendum est. Nam ultimi principes, pone paludes Ravennae celati, tam pavide infirmeque regnaverunt, ut eorum memoria plus pudorem quam decus afferret. Italia tamen sola Imperii sedes ab anno 330 haud erat, cum Constantinus urbem Byzantium sive Constantinopolim condidisset, vel, ut melius dicam, iterum condidisset, quia civitatem illam septimo saeculo a.C.n. coloni Megarenses primi extruxerunt. Illic exemplar Romani Imperii factum est, quod per annos mille superfuit, vixit, crevit, floruit, restitit, senuit, ceciditque. Quamquam Europam numquam iterum integram subiugavit, Constantinopolis tamen fuit magistra artium, iuris, elegantiae, civilis cultus, Romanitatis humanitatisque omnibus gentibus, qui in Hesperiis plagis usque ad aetatem renatarum litterarum habitaverunt. Ibi erat Romanum Imperium, ibi heredes Caesaris Augustique, ibi populus, qui iure se veram Romae progeniem esse opinabatur. Nihilominus labentibus annis aliae nationes Romanam hereditatem vindicare, usurpare, occupare temptaverunt.

Die 25 mensis Decembris anno 800 summus pontifex Leo III coronam imperialem capiti regis Francorum Caroli, qui postea Magnus vocatus est, imposuit. Novum Imperium Romanum in Hesperia nascebatur. Facile intellegitur Constantinopolim, cum primum haec cognosceret, laetam haud fuisse. Tandem anno 812 Michael I Caroli titulum imperatoris agnovit, non tamen Romanorum imperatoris titulum, quod Carolus numquam vindicavit quoque Constantinopolitani imperatores soli frui volebant. Id fecerunt usque ad annum 982, cum imperator Otto II in diplomate eius se Romanorum imperatorem Augustum appellavit.

Saeculo elapso post noctem Nataliciam anni 800 Bulgari quoque summam dignitatem adepti sunt. Anno 913 Simeon rex, cum copias Byzantinas plusquam semel profligavisset, in urbe Constantinopolitana a patriarcha Nicola coronam imperialem accepit, ut quam primum abiret neque civitatem obsideret. Itaque tertium imperium ortum est.

His lectis omnibus liquet homines mulieresque Medii Aevi imperium melius dilucidiusque ante oculos habere quam illi, qui antea vixerunt. Roma enim per septem saecula constitit recta a regibus consulibusque et solum per quinque ab imperatoribus, cum Constantinopolis ab ortu usque ad occasum sub imperatorum dicione esset. In Occidente quidem saeculis sexto, septimo et octavo Imperium haud defuit - nemo illud Byzantii esse negabat – et a saeculo nono in Gallia vel Germania aderat imperator, cui Romam pergentum erat, ut coronam acciperet. Itaque imperatores Germanici antiquum mundi caput iterum iterumque visitaverunt, ut imperiali insigni potirentur. Postremo anno 1356 Carolus IV Bulla Aurea sancivit imperatoribus coronam in Germania accipiendam esse, ut iter longum, periculis plenum insidiisque haud carens vitaretur.

Interea Turci ab interioribus Asiae partibus ad occasum solis migraverant, maiorem Imperii Romani Orientalis partem occupaverant et die Martis 29 mensis Maii anno 1453, necato Constantino XI imperatore, urbem Constantinopolitanam exspugnaverunt. Dies iste vera finis Romani Imperii fuit, tamen ex cineribus eius duo nova imperia surrexerunt: illud Turcorum Russorumque.

Mahometus II, urbe Byzantio capta, se heredem Imperii Romani esse putavit et Caesaris Romani titulum usurpavit. Exempli gratia Critobulus Imbriota, doctus Graecus qui post Constantinopolim captam Mahometi II laudator factus est, in Historiis suis Imperii translationem a Graecis ad Turcos docte descripsit.

Insuper anno 1476 Russorum rex Ioannes III uxorem Sophiam, filiam fratris Constantini XI, duxit, quae ad Russiam aulicum apparatum Byzantinum tulit, ut Moscua “tertia Roma” fieret. Paulo post Ioannes IV “Terribilis”, anno 1547, imperialem coronam accepit.

Aetas quae dicitur moderna imperiis igitur dives est, quae heredes Romae esse arbitrabantur. Labentibus annis in Europa Illuminismus novis consiliis rationi libertatique loquendi et cogitandi favit. Qua de causa res novae anno 1789 in Francogallia factae sunt, quibus saevientibus rex Ludovicus XVI Mariaque Antonia regina necati sunt. Francogallico regno exstincto, mox ortus est Imperium Napoleonis, qui anno 1804 ipse coronam capiti suo imposuit, summo pontifice Pio VII praesente, palam imitatus Carolum Magnum, qui item Romanum Imperium imitabatur. Post annos duos, id est 1806, Franciscus II titulum Romanorum imperatoris deposuit retinuitque solum illud Austriae imperatoris, quo modo Sacrum Romanum Imperium ad finem perductum est.

Imperium Francogallicum diu haud vixit, cum Napoleo primum anno 1814, dein 1815 munere suo abdicavit, sed filius fratris eius Ludovici Bonaparte anno 1852 Imperium iterum condidit, sibi nomen Napoleonem III imponens. Alterum Imperium paulo longius fuit quam primo, anno tamen 1870 desiit, cum Borussi imperiales copias fugavissent imperatoremque cepissent. Heres Francogallus extremus Caroli Magni in Anglia anno 1873 supremum effudit spiritum cogitans de hypocausto novo fabricando.

Bellum Mundanum Primum, praeter hominum miliones, et heredes ultimos Romani Imperii necavit, id est Imperium Turcum et Russum: secunda Roma imperatorem expulit, tertia iugulavit. Carolus I Austriae imperator, Theodiscus Caroli heres ultimus, e vivis in insula Mateira anno 1922 exsul migravit.

Saeculo XIX exeunte tamen duo alia imperia in Europa orta sunt, quorum vita brevis, modo illustris modo nefanda fuit. Die 18 mensis Ianuarii anno 1871, Francogallis devictis Lutetiaque obsidione clausa, cancellario Bismarck suadente Versaliis in Speculorum Aula Villelmus I Germanorum imperator factus est. Dum Napoleonis III potestas corruebat, Germanicum Imperium, Imperii Francogallici victor, Ottonum heres, ortum est eo loco, ubi reges Burbonii luxuriis circumdati regnare solebant. Bellum Mundanum Primum Imperium quoque Germanicum interemit, cuius e cineribus tamen anno 1933 Tertium Imperium Adolfus Hitler creavit appellavitque frustra Millenarium, quia anno 1945 una cum duce eius sepultum est.

Britannici Imperii ortum raptim interpretari difficile est, cum Angli nautae a saeculo XVI terras nonnullas remotas invenerint occupaverintque, quae saepe navium stationes erant. Solum anno 1876 parlamentum Britannicum, India post auxiliorum rebellionem subacta, reginae Victoriae imperiale titulum obtulit, quod Georgius VI anno 1947 deposuit, cum India libertatem vindicavisset.

Brevius omnium Imperium fuit Italicum, quod anno 1936 Neanthopoli (vulgo Addis Abeba) capta ortum est. Benitus Mussolini valde exoptabat, ut Imperium Romanum iterum efficeretur, Aethiopia autem a Romanis numquam subacta est, itaque Imperium illud Romanum alterum falsis auspiciis in lucem editum est. Qua de causa mirum haud est id minus quam decennium permansisse: Bello Mundano Altero peracto in Italia nec imperator nec rex amplius fuit.

His lectis facile intellegitur saeculum XX, non saeculum V vel XV, Imperiorum sepulcrum fuisse, quoniam usque ad Bellum Universalem Primum heredes (plus minusque legitimi) Novae et Antiquae Romae plurimi fuerunt. Igitur imperium aetatis remotae monumentum minime est, maioris momenti pars fuit historiae Europeae et mediaevalis et modernae et recentioris.

Quid nunc? Hodie post imperialis potestatis viginti saecula imperiis caremus. Unus imperator in Iaponia superest, qui tamen cum Roma nullam rationem habet. Orphani sumus imperii, primi ab Augusto. Quid tamen crastina volveret aestas nemo umquam scivit, itaque imperii funus haud celebraverim.

Nam verum est hodie in terris imperia abesse, sed in pelliculis cinematographicis minime. Omnes arbitror Bella Sideralia saltem semel vidisse, quae maxima phantasia futuras pugnas inter Galacticum Imperium et rebelles, inter senatores rei publicae fideles et cancellarium perfidum enarrant, qui imperator fieri cupit quique, quasi alter Augustus (vel potius Nero), bella per astrales plusquam civilia campos gerit contra Catones Senecasque stellares: Imperium iterum ferit...

Scripsit Marcus Cristini - 11/03/2016 15h06



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: