Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Solis die 21 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII MEDIATLANTICAE ZONAE USA
Hic praebet Gregorius Gichan Novacaesariensis lectoribus nuntios vel opiniones quae oriuntur e Civitatibus Civitatum Foederatarum Unitarum collective appellatis "Medii Atlantici Civitates".
Iacta in crisin municipia Novae Caesareae.

Iacta in crisin municipia Novae Caesareae

Die Martis huius septimanae nuntiavit Chris Christie, Praefectus Novae Caesareae, summam qua consilium ei est reducere auxilium aerariis municipiorum scholarumque publicarum in ratione pecuniae Civitatis anno 2010-2011, quae nunc ad $29.3 billiones dollarorum stat.

Calamitas est aerariis municipiorum scholarumque publicarum. Cadet plus $450 millionibus auxilium municipiis. Cadet idem plus $850 millionibus scholis publicis. Praefecti municipiis (quos in imagine adposita aspicis), sic ut et principes scholarum publicarum, se ab eo proditos sentiunt. Pollicitus reductiones vectigalium, non auxiliorum, creatus est Christie. Nunc autem municipiis opus erit vel tollere vectigalia, praecipue in rebus familiaribus, vel severe reducere ministeria Nova Arca, Caesaropolis, Trentonia, et Camdensis maximum perdent. Ipse Nova Arca perdet $15.4 milliones dollarorum, vel 14.4 centesimas auxilii sui a Civitate dati.

“Attoniti sunt praefecti urbibus omnibus partibus Civitatum,” inquit Presides Sodalii Municipiorum Novae Caesareae William Dressel. “Ensem in pectore nostro condidit,” inquit praefectus urbi Bonae Vistae Carolus Chiarello, qui perdet 20 centesimas auxilii sui. Urbs Elisabetha accipiet reductionem auxilii plus $5 millionibus, vel ad 2 centesimas aerarii sui. Inquit Praefectus urbi J. Chritianus Bollwage: “Impetum fecit contra ordinem medium Praefectus Christie.” Non modo nunc est oeconomia Novae Caesareae privata in crisi, sed etiam illa publica.

Vult Praefectus Christie, secundum curatorem suum Administrationis Rerum Civitatum, Lori Grifa, omnes aeque sacrificare. Inquit Praefectus: “Tempora angusta quaerunt sacrificia partita.”


- 21/03/2010 09h43
Duritia Rei Fiscalis Nova Praefectura Christopheris Christie in Nova Caesarea incepta.

Duritia Rei Fiscalis

Nova Praefectura Christopheris Christie in Nova Caesarea incepta.

Chris Christie (quem in imagine adposita aspicis) mense Novembri anno praeterito creatus est – Johanne Corzine victo - praefectus Novae Caesareae. Honorem suscepit medio mensis Ianuarii. Molestiae aerarii publici statim ei offenderunt.

Civitate per mensem Vectigal horno solum adhuc cecidit fere $500 millionibus in Februarium. millionibus quam Mense Ferbruario solo Civitas accepit minus $41.5 exspectavit, vel 2.8% sub meta proiecta.

Hiatus inter vectigal nunc exspectatum et requisitum plus stat $1.2 billionibus dollarorum.

Erit itaque diminutio severa numero munerum in Civitate.

Habitus animi suffragatorum nunc foedus est, sed multum a novo praefecto petunt.

a Greg Gichan scripta, Nova Caesarea, 14 die Mensis Martii, 2010


- 18/03/2010 23h05
Christie contra Corzine

Christie contra Corzine

Sunt duo comitia in Civitatibus Unitis Americis horno aliquantilli momenti: Altera in Virginia, altera in Nova Caesarea. Nunc in Virginia gubernatus a factione Democratica tenetur et fieri potest ut Democraticae eum pergant tenere. Alia sunt in Nova Caesarea ubi certamen est inter Jon Corsine, Democraticum, qui nunc honorem gerit, et Christopher Christie, Republicanum, qui adhuc in demoscopiis superat Gubernatorem Corsine ad decem puncta. Dies comitialis est septimus mensis Novembris. Qui sunt hi candidatores et quae res inter se arguuntur?

Natus est Jon Corzine in civitate Illinoisia anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo. Pater agricola erat, mater mater. Pedifolli ovali corbifollique lusit et erat dux ambabus turmis in lyceo. Optimus etiam discipulus erat. Ex Universitate Illinoisiana Urbanae gradum Baccalaureatum cum clave Phi Beta Kappa accepit. Magistrum deinde Administrandi Negotii (MBA) accepit ex Universitate Chicagi. Intravit curriculum vitae in argentariis. Multas experientias cepit, etiam attingens summum illius praeclarae societatis argentarii Goldman Sachs cum factus est Praesidens. Post venditionem publicam actiarum Goldmani Sachs, meruit plus quattuor centum millionibus dollarorum. Intravit orbem politicum. Vicit sedem e Nova Caesarea Senatoris quem tenuit quinque annos. Tunc vicit anno bis millesimo quinto honorem Gubernatoris Novae Caesareae, spatium primum cuius nunc terminatur.

Quid de Christophero Christie? Iunior quindecim annis Gubernatoris Corzine natus est Christopher Christie Novae Arcae anno millesimo nongentesimo sexagesimo altero. Adolevit in oppidulo Livinstonia prope Novam Arcam ubi in lyceo publico basipila lusit. Studuit scientiae politicae apud Universitatem Delevarianam gradiens Baccalaureatus anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto. Post tres annos accepit gradum Doctoris Iuris ex Universitate Seton Hall. Curriculum vitae secutus est in lege donec attigit honorem Praefectus Legis (Attorney General) Novae Caesareae. Deinde intravit orbem politicum, ubi vicit multos honores et in re publica civitatis et in comitibus. Tandem decrevit petere gubernatum contra Corzine.

Certat Christie contra Corzine nitentibus argumentis suis his in rebus: primo, corruptio Corzini; altero in ineptiis eius. Ut exemplum corruptionis, praebet apprehensionem quadraginta quattuor hominum aestate modo exita, plerorumque e factione Democratica quae regnat septentrionalem regionem Novae Caesareae. Ineptiae Corzini fundantur in contradictione inter statum currentem oeconomiae Novae Caesareae, exeuntis nunc e recessione, sicut et gradum aeris alieni publici et gradum vectigalis in civitate. Quo pacto fieri potest, rogat, ut vir peritissimus rerum oeconomicarum non melius possit regere negotia civitatis? Indignum est! Corsine contra defendet se dicens statum malum recentem Novae Caesareae partem esse rei maioris quam solum in Nova Caesarea. Ita multi homines sine munere sunt. At hoc appertinet ad rem nationalem, praecipue ad crisin argentariarum anno praeterito internationalem. Porro, est eventus facultatis suae in rebus oeconomicis ut condicio Novae Caesareae non sit peior. Contra accusationem corruptionis, ridet Corzine. Opprobrii est ut prior Praefectus Legis visus sit excogitare apprehensionem multorum virorum factionis Democraticae in media regione huius factionis, dum ipse Christie ultra limes legum multis apparatibus electronics usus est ad indicia collegenda de hostibus suis politicis. Etiam adiuvit cognatos suos capere pacta e civitate quae multorum dollariorum in his indiciis capiendis valent. Heu!

Ex perspectu nationali, comitia haec tenent multa studia. Republicani post comitia Praesidenti Obamae esse in confusione et statu collapsus dicuntur. Fieri potest etiam uno anno post ruinam, haec factio potest rursum surgere? Videamus.


- 28/09/2009 14h55
O Tempora,

O Tempora, o mores – iterum…

Iterum fama civitatis Novae Caesariae ut civitas omnium corruptissima confirmatur. Vulgo Nova Caesaria domus est istius familiae scelestae, “mafiosae,” “Illi Sporani,” ab emissione televisifica eiusdem nominis infamis factae: nex, repetundae, violentia. Haec est terra industriarum sordidarum, motus mercium, autoplaustrorum, ferriviarum, portuum, navium onerariarum, horreorum, constructionis. Saepe homines indolis dubii divites fiunt; ex ambitione ab eis corrumpuntur viri politici honores petentes. Est fictio – plus autem in qua est quam granum parvum veritatis.

Testare acta recentiora. Tituli in omnibus actis diurnis leguntur: “Maximum opprobrium politicum in historia Novae Caesariae.” Scopus gradusque huius opprobrii recentioris vere magnificus est: Septimana praeterita quadraginta quattuor viri politici, multi summo in honore, una cum “novissime” multis rabi orthodoxis apprehensi a custodibus Ministerii Foederalis Investigationis (FBI) sunt. Duae erant accusationes: a) receptus a politicis pecuniae “sub mensa” a negotatoribus “falsis” qui voluerunt e politicis gratiam in regulis constructionis mutandis datae; b) lavatio internationalis pecuniae, etiam casus unus insolitissimus pertinens ad venditionem renis a rabbi Orthodoxo. Est latus politicum – accidit modo tres menses ante comitia gubernatoris Novae Caesariae in quibus is qui nunc hunc honorem gerit est factionis Democratici, Johannes Corzine, et is contra eum, Christophor Christie, est Republicanae factionis. In corde regionis factionis Democraticorum, in comitatibus septentrionalibus Civitatis, creberrimis hominibus, electoribus, hoc verrere a FBI opprobrii accidit.

Exempla scopi: apprehensus praefector urbis Secauci (Secaucus); apprehensus praefectus urbis Hobocen (Hoboken) secundum flumen Hudson adversus Novum Eboracum; apprehensus praefectus urbis Ridgefield (Campus Iugi, Latine fortasse); apprehensus vice praefectus urbis Caesaropolis; apprehensus legatus Gubernatoris Corzine et legislator et minister superior, et praesidens collegii Jesuitici Sancti Petri Caesaropoli Josephus Doria; apprehensi erant multi rabbi Orthodoxi sectus Syriaci Iudaeici – in toto plus quadraginta quattuor et etiam ei numerandi apprehensi. Horror unus adhuc accidit – unus apprehensus, Jacobus Shaw, rerum politicarum peritus et consiliator Democrati factionis, mortus mox post apprehensum sui in diaeta sua inventus est. Dionysius Elwell, praefectus Secauci, adhuc se abdicavit. Nunc erunt defensiones audiendae, quas attendimus. Nunc venit dedecus. Nunc veniunt lacrimae. Nunc veniunt apologiae. Nunc venit effectus comitiis.

In Civitate istorum Sopranorum veritas insolitior fortasse fictione.


- 03/08/2009 07h09
Die Lunae, undetricesimo mensis Iunii, supplicium suum acepit Bernardus Madoff - proximos sesquicentum annos vitae suae in car

 

Vale, Bernade; Vale Michaelis.

Die Lunae, undetricesimo mensis Iunii, supplicium suum accepit Bernardus Madoff - proximos sesquicentum annos vitae suae in carcere deget. Proximo die fabulae eius poeni accipiendi Acta Diurna (The Daily News) – acta diurna "aptissima" instar Novi Eboraci – septem paginas, etiam illam primam titulis litterarum maximis una cum duobus photographiis iuxta positis dederunt: alterum Michaelis Jackson sub titulo "Saltatio Ultima Michaelis;" alterum Bernardi Madoff sub litteris "Sentina Rei Publicae." Ambae imagines faciebus obliquis virorum. Nulla affectatio aequianimi. Immo fabula principalis erat illa editorum, opinio Actorum Diurnorum. Hoc vero est Acta Diurna sine excusationibus. Est neque illa "superior" Tempora Novi Eboraci; neque illa "inferior" Post. Aevum aureum eius decenis quartis saeculi praeteriti fuit et tenet fortiter traditionibus suis – magnis photographiis, magnis titulis, sententiis domus editorialis, habitu obeso, nullis excusationibus, omnia sub signo eius foriculae praeclarae camerae. Quo modo de Bernardo Madoff fabulam tractant Acta Diurna?

Prima pagina: "Humanitas adhuc eum in opprobrium misit," scripserunt editores. Hic homo vix rei publicae, immo sentina est planetae. Nullus testis indolis eius bonae apud iudicium eius prorsus gressus est. Secunda tertiaque pagina: "Bernardi Iudicium Capuli Pini." Una imago est diaetae opulentissimae Novi Eboraci, pretium quae valet plus octo milionibus dollarorum. Sed altera imago in carcere est eius cellulae Laconicae. "Cum Bernardus Madoff tandem e carcere exitum facit," scribunt scriptores Zambito, Martinez, et Siemaszko e facultate scriptorum actorum diurnorum, "fere certum erit in arca pinea." Quarta et Quinta pagina: Sententiae victimarum. Unus ex eis titulum magnum supra caput suum iactat exclamantem: "Madoff pecuniam furatus est, SEC (Securities and Exchange Commission) id ignoravit, IRS (Internal Revenue Service) eam servavit." Sexta et Septima pagina: a) locutio Bernardi ipsius paenitentiae suae – "me vertam ante vos et dicam ‘paenitet me criminis mei’" – vae, vae, vae; b) locutio Ruthae, coniugis eius – "ut relatum non est. Ab eo ego ipsa tradita est et vobiscum sto et sentio ." Hoc sub titulo fabulae a Patrice O’Shaughnessy datae – "Exodium istius regis furti generis Ponzi." Scripsit O’Shaughnessy "Rex Ponzi furti etiam regem musicae popularis obscuravit ut alliceret circenses ad exodium suum." Vale, Bernarde; Vale Michaelis.


- 02/07/2009 17h18


ANL

BREVES Pontifex Romanus Benedictus XVI litteris publicis veniam petit ex victimis violentiae sexualis a presbyteris in Hibernia perpetratae; agnovit episcopos graviter erravisse.
Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama ad Capitolium collem se confert, renovationem systematis valetudinarii a se propositam sustinens.
Etiam in Monaci Bavariae dioecesi, ubi Josephus Ratzinger episcopi munus sustinuit, narratur complures violentias sexuales in pueros et puellas in ecclesia factas esse referuntur.
Anglici sterlini pretium usque ad sesquidollarium et ad CX euronis centesimas deminutum est; nam putant observatores res oeconomicas Britannicas in peius commutatum iri.
Haiti adiutores parentibus XXXII pueros reddiderunt, quos nonnulli Americani in USAm post terrae motum transvehere temptaverunt adoptionis causa.


POLITICA
OECONOMIA
ATHLETICA
ATHLETICA
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: