|
|
ATHLETICA
Spain claimed their first major title for 44 years after winning Euro 2008 with a deserved victory over Germany.
HISPANIA-GERMANIA 1:0
Primum a 44 annis pedilusores Hispani titulo
campionis Europae potiti sunt, superantes proportione portarum 1:0
Gemanos in certamine finali ludorum Euro 2008. Plerique diurnarii
commentatores putant victoriam capere iis iuste contigisse, nam
melius hostibus luserint, multo actuosiores se praebentes.
Solum et decisivum punctum collegit pro Hispanis in 33. minuta
agonis petitor Liverpoolensis Fernando Torres ictum faciens super
iacentem humi ianitorem Germanum Jens Lehmann, folli sibi a Xavi
scite tradito.
Altera vice paene contigit Hispanis in 80. minuta portam
Germanorum violare, ictu a proxima distantia perfecto a Marcos
Senna.
Pro Teutonibus autem Michael Ballack in altera parte agonis
proxime ad punctum colligendum venit, frustra tamen.
Scripsit ANL - 30/06/2008 01h04
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|