Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 8 mensis Septembris 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ANLULTIMI NUNTII
AGENTURAE NUNTIORUM LATINORUM


Tramen celerrimum omnium in Sinis introducendum

Regimen Sinarum consilia publicavit ab anno 2012 inter Pecchinum et Shanhaiam tramen haberi celerrimum omnium in mundo, quod ambas urbes iungat itinere spatio quattuor horarum.
Tramina cursura sunt celeritate media 380 chiliometrorum horalium - nuntiat ephemeris "China Daily". Licet Francogallica tramina TGV etiam celerius interdum currant, non possunt tamen attingere talem mediam velocitatem in distantia longiori.
- 01/09/2008 10h18
Caeliscalpia alis instructa?

Burgimagister Neoeboracensis Michael Bloomberg proposuit electrificinas, quae vento utentes vim electricam producerent, struendas esse in tectis caeliscalpiorum Novi Eboraci necnon in pontibus atque etiam in litore Atlantico huius urbis.
Usque ad diem 19 Septembris mittenda sunt burgimagistro a societatibus aedificatoriis incepta struendi talium electrificinarum, quibus fiat etiam, ut caelum super Manhattaniam instructa sit multis alis "molarum" vento propulsarum.
Bloomberg admonet ante quinque annos infortunium, quod in rete energetica subito factum erat, privavit vi electrica 40 miliones US-Americanos tempore totius diei.
- 23/08/2008 12h53
Russi intrant Ossetiam Meridionalem

Die Iovis mane copiae Russorum curribus loricatis adortae sunt Ossetiam Meridionalem repellentes milites Georgianos, qui die Iovis hanc regionem autonomam Georgiae recapere conati erant e manibus rebellatorum.
Aeroplana Russica pyrobolis deleverunt aeriportum militare ad urbem capitalem Georgiae, Tbilisi.
Praesidens Georgiae, Mikheil Saakashvili, nuncupavit incursum Russorum actum belli rogavitque socios US-Americanos, ut sibi auxilium ferrent.
Dux separatistarum Eduard Kokoity, accusavit autem Georgianos, quod centenos cives Ossetianos necaverunt urbe capite Ossetiae, Cchinvali, ab iis die Iovis capta.
Separatio Ossetiae Meridionalis durat a tempore belli civilis annorum 1992-93. Rebellatoribus favet regimen Moscoviense.
- 08/08/2008 16h58
Pytho ex machina

Pythonem longitudine 2,5 metrorum in machina lavatoria latentem invenit Mary Ranger, incola urbis Gorham US-Americanae civitatis Maine, cum vestimenta sui modo lavata e machina reperire conata sit.
Licet obstupefacta, domina Ranger celerrime machinam lavatoriam clausit biocolytasque statim invocavit, qui anquem scite caperent atque in therotropheum adducerent.
Pytho sine dubio fistulis aquam ferendis in machinam pervenit. Quaeritur possessor eius.
- 04/08/2008 09h40
Petroleum in Arctica latens

Usque ad 90 miliarda doliorum petrolei in regionibus Arcticae sub maris aqua latere potest - nuntiant geologi US-Americani pro "Financial Times" scribentes. Quod item sit ut omnes hodie nobis notae venae petroleariae Russorum sive 13% omnium venarum mundi, de quibus scimus quaeque nondum extrahuntur.
Hoc nuntio allato aemulatio gravior fieri possit de dominatione super Arcticam inter Daniam, Norvegiam, USA, Canadam et Russiam - monet haec ephemeris Londinensis.
- 24/07/2008 17h06


NUNTII