|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Auctoritas Turciae in oriente crescitAnte paucos annos legati Turci, cum de quadam re controversia oriebatur, nil nisi sententiam suam dicere solebant. Nunc autem res longe aliter se habet: minister Turcus rerum exterarum, Davutoglu (photographemate supra monstratus), saepius saepiusque ad problemata solvenda vocatur. Ita Saad al Hariri, primus minister Libanensis, cum partes Hisbollah ex administratione rei publicae se recepissent, Turcos adiit. Qui scilicet utrosque conciliare non potuit, primum, quod Hassan Nasrallah, dux Schiitarum, novas condiciones tulit, deinde, quod partium Hisbollah non interest caedem patris eius, Rafiq Hariri, patefieri. Davutoglu licet irritus fuerit, tamen notatu est dignum, quod Hariri neque Civitates Unitas neque Franciam neque Aegyptum adiit. Non solum in Libano, sed etiam in Iraquia atque in aliis civitatibus legati Turci operam dant, ut partes inter se discordes concilientur. Quod Turcis eo magis contingit, quod nullius socii habentur: hoc tempore Turci in omnium fere civitatum amicitia sunt Israelia scilicet excepta. Davutoglu, cum in Iraquia cum grege quodam Sunnitarum colloqueretur, dixit Bagdetiam olim urbem orbis mediam fuisse, in qua cultus humanitasque floreret; nunc eam propter discordias civiles iacere. Quo audito unus e ducibus eorum: "Huic viro confidimus", inquit, "quippe qui loquatur ut civis Bagdetiensis". Tamen incertum est, quod Turci in animo habent. Quos in ea regione praevalere ceterae nationes nolunt. Praeterea Turci non omnia problemata solvere possunt: democratia ab iis non in alias terras transferatur: sin aliter, Turci interpretes eis, qui in ea regione potentes sunt, non grati essent. Seditione in Tunisia ortaTurci primo tacebant; deinde, cum alea iacta esset, Erdogan res mutatas probavit. Sero plauserit, tamen in primis eorum fuit, qui civitatibus Mahumetanis praesunt. Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/01/2011 16h16 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||