|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Supplicium de „inimicis dei“ sumptum est
Luce prima, ut fieri solet, Iovis die de duobus adulescentibus regimini Iraniano oppositis supplicium sumptum est: Arash Rahmanipour, adulescens XX annorum, et Mahometus Reza Ali-Zamani, qui iam mense Octobri capitis damnatus erat, carnificis manu perierunt, quia inimici dei essent. Publice nuntiatum est supplicium eorum ad tumultus pertinere, qui mense Iunio magna hominum multitudine electionibus dubiis reclamante orti erant. Cognitura Teheraniensis dixit iudices Islamicos post illos tumultus in XI homines supplicium constituisse; quo sumpto fieri, ut alii deterrerentur. Regimen enim timet, ne die imperatoris expulsi iterum maiores seditiones oriantur. Mahumeto Ali Zamani id crimini fuit, quod particeps esset sodalitatis regno renovando. Praeterea eum, cum in Iraquia moraretur, una cum exercitu Americano insidias paravisse, ut rem publicam labefactaret. Sunt autem, qui dicant eum nihil fecisse nisi quod nuntios quosdam ad eam sodalitatem miserit. Ceterum eum iam comprehensum esse, priusquam tumultus orerentur. Confessionem eius nil valere, quod expressa esset. Rahmanipouri quoque patrona dixit clientem suum iam vere anno MMIX esse comprehensum; ergo non potuisse fieri, ut seditioni interesset.Eum , cum comprehenderetur, non plus XIX annos natum fuisse; se confessum esse, postquam suis minae iactae essent. Et Rahmanipour socius sodalitatis supra dictae fuisse dicitur. Quam sodalitatem regimen auctoritatis displosionis, qua facta in urbe Shiraz XII homines perierunt, insimulat. Non casu evenit, ut de hominibus supplicium sumptum sit, qui pro fautoribus regn habentur. Nam imperium Rezae Pahlevi multis adhuc Iranianis invisum est.Simul peregrini insimulantur auctores seditionis fuisse, in quibus duo legati Germani, qui die XXVII. Decembris comprehensi esse dicuntur. Quod regimen Germanum statim negavit: ministerium rerum exterarum de tali re adhuc non certius esse factum.
Karadzic affirmat se iudicio interfuturum
Radovan Karadzic, praeses pristinus rei publicae Serbicae, qui criminum bellicorum accusatus est, dixit se non iam recusare, quin quaestioni interesset. „si iudices constituerint“, inquit, „ut quaestio Kal.Martiis continuetur, operam dabo, ut a defensione incipiam. » simul dixit se contendere, ut iudicium in posterum differretur.
Ricardus Harvey, qui a tribunali Hagensi Karadzicio defendendo assignatus est, dixit se reo invito iudicio non interfuturum. Karadzic septimana superiore iterum de hac assignatione questus patronos sibi habere vult, qui Serbice sciant. Karadzic, qui anno MMVII Beogradi comprehensus erat, in hoc iudicio pro se ipse causam dicere vult, grege internationali patronorum scilicet iuvante. Karadzic genocidii aliorumque criminum bellicorum bello Bosniaco commissorum accusatus est. Scripsit Volfgangus Austriacus - 01/02/2010 16h58 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||