|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Num Austria in carcerem mutabitur?
Leges novissimae, quibus terrori praecaveatur, a pluribus in dies vituperantur: eas esse incertas, confusas, iuri humano repugnantes. Mercurii die Bernardus Christianus Funk, vir iuris publici peritissimus, monuit, ne furtim praesumptio innocentiae in contrarium verteretur ita, ut omnes suspiciosi, omnia periculosa haberentur.
Funk praeter cetera vituperavit, quomodo sodalitates terroristicae lege definirentur: quarum enim participem esse, quicumque tali coetui interesset haud ignorans se ea re illi sodalitati (sive sceleribus ab ea commissis) favere. Hanc legem sibi non probari: quam ad eos tantum pertinere oportet, inquit, qui faciendo et agendo scelera committunt. Cavendum esse, ne in civitate nostra alius alii diffideret. Non iam scelere opus esse, quod vindicaretur, sed id contendi, ut, quaecumque accidere possent, ante prohiberentur. Ex quo evenire, ut civitas nostra veluti in carcerem mutaretur. Multi interim vituperant, quod probatio facinoris poena digni ea lege ut facinus terroristicum vindicanda sit. Fingi non posse tali probatione vitam publicam graviter perturbari. Quod autem fieri necesse esse, si quod facinus pro scelere terroristico habeatur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/01/2010 15h52 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||