Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Num  commissarius a Slovacia designatus   inimicus Romanium est?

Num commissarius a Slovacia designatus inimicus Romanium est?

Maros Sefcovic, commissarius Europaeus designatus in numero eorum est, qui pro candidatis incertis habentur: in auditione enim, qui hodie habebitur, legati quidam ei crimini dabunt, quod inimico animo de Romanibus locutus sit. Huic rei nunc ipsum Consilium Romanium Slovacorum reclamat : insimulationes esse iniquas.

Sefcovic anno MMV dixisse fertur Romanes auxiliis socialibus abuti, quae sibi in Slovacia praeberentur. Tamen procuratores Romanium eum nunc adiuvant, quod ab anno MMIV ad annum MMIX, cum munere legati Europaei fungeretur, summam rebus Romanium operam dedisset. Praeterea demonstraverunt rem esse magnam, si modo quis magistratuum Europaeorum sit, cuius interesset, quibus difficultatibus Romanes laborarent.

In Slovacia ipsi adversarii regiminis non probant, quod Sefcovicio crimini vertitur.

Anna Zaborska, legata Europaea partium conservativarum, dixit verba eius contextu non respecto esse reprehensa. Plura centena Romanium eo tempore e Slovacia in Belgium esse profectos, qui asylum peterent. quod cum iis negaretur, quia cives Unionis essent, tamen eos ex lege sustentandos fuisse; praeterea eos, quod sedes suas de iure non reliquissent, in patria quoque sua auxilio sociali sublevatos esse.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 18/01/2010 13h58


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: