|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
ROMAE NONIS DEC. NO B DIES (ADVERSUS BERLUSCONI DIES)Multa milia variae aetatis civium, iuvenum praecipue, Romam convenerunt a Berlusconi petitum ut magistratum abdicaretur atque in ius adiret, sicuti homo quivis legis observans. Haec conventio a nulla rei publicae factione convocata est; plurimi iuvenes contra, retibus usi, sponte alii alios adloquentes statuerunt conventum parare. Romam convenerunt, ut supra diximus, multa milia civium ex omnibus Italiae regionibus. Eiusmodi conventiones, iisdem causis, in multis orbis terrarum nationibus factae sunt. Fuerunt qui per factiones, qui singillatim, Romam convenerunt. Insignis visa est conventio imaginibus
verbisque facetis, quorum quaedam ad hoc scriptum adduntur in
sermonem latinum conversa.
Itali avidi, nostrarum rerum tantum studiosi. Berlusconi est quod maeremus.
Italiae cives, televisionem exstinguite, cerebrum accendite contra! Scripsit Dominicus Gallipoli - 13/12/2009 18h29 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||