|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
FOLIA Chronica litteraria Iohannis Oleastrensis. DE HISPANA TRANSITIONE QUO NOMINE APPELLATUR Transitio ex notione ipsa motum quendam designat vel transitum ex uno loco, aut statu, in alium. Sic nominatur actio eundi, vel potius transeundi ex A in B. Sed sensu politico vel civico huius vocabuli tempus accommodationis designatur quo populus Hispanus ex dictatura perpessa ad democratiam processit. Hic processus fieri oportuit pedetemptim et caute ideoque paulatim procedendum fuit. Duratio eius plus quinque lustra est elongata.Dictatore Hispano vita defuncto a.d. XII Kal. Dec. An. MCMLXXV, rerum publicarum status mutatio, quam Hispanorum plurimi optabant, initium habuit. Mutatio haec postulabatur pacata, sine iurgiis, pacta etiam ab utraque ex partibus, seu victrice sive victa, quae superstites ex bello civili remanebant. Conviventiae democraticae instaurandae desiderabantur novae regulae, sive leges pactae ab ambabus ex victorum partibus. Notetur hoc vocabulum typis italicis conscriptum, nam varia est praeditum significatione. Potest enim plura significare, prout consideretur genetivus pluralis substantivi "victor", aut idem casus participii "victus,-a,-um", aut etiam idem casus eiusdem formae participialis, sed a verbo "vivere". Itaque, vox eadem victorum tria significare potest: eorum qui vicerunt, eorum qui victi sunt, eorum qui vixerunt (sive adhuc vivant seu non) Transitio pretium habuit.- Dextera factio cuius in manibus erat potentia quam armorum vi dictator usurpaverat, non sine condicionibus eam dimittere temptabat. Sed bene constituta democratia, potestas populo contingit ideoque ei reddenda est ut sit legitima. Legitimitas confertur a populo. Nam potestas sine legimitate nihil valet, legitimitas autem sine potestate nihil pollet. Potestas eroganda erat populo qui ea exspoliatus erat a dictaturae fautoribus, sed hac erogatione potestatis dextera factio retinebat partem proportionalem quae sibi contigerat, pretio legitimitatis addito. Sic evenit ut factioni populari (non ei quae sic hodie seipsam appellat, sed ei quae populo suo iure contigit) lucrum fuerit potestas, alterae parti legitimitas fuerit. Ex hac permutatione et quasi venumdatione transitio potius appellari debuit transactio. Sic ex nummis democraticae legalitatis potestas emenda fuit ex dictaturae heredibus populo exspoliato ac prodito. Dictaturae heredes tandem consentire videbantur victos eorumque successores coparticipes fieri potestatis, dumtaxat ipsis legitimitate democratica frui liceret. Potestatis erogatae victoribus stipendium fuit legitimitatis acquisitio ex victis mutuata. Ceterum hac transactione aliud commodum lucrata est factio dextera, ut impunitas quoque legalitatem indueret. Dictaturae qualiscumque regimina, priusquam potentiam resignent, amnestia eam permutare curant. Itaque nec damna reparare nec poenas efflagitare quisquam potuit. Siquidem tot elapsis annis poenae qualescumque praescripserant delictaque impunitate luebantur. Tametsi nullus perduellionis reus ad iudices delatus est nec de homicidiis perpetratis lis ulla fuit, tamen adhuc intolerabile videbatur dictatori maledicere aut dictaturam damnare, nedum vituperare. Quasi custodibus praetorianis regimen seipsum tueretur. Sic in textu constitutionali desideratur damnatio explicita regiminis illius quod luctu et cruore patriam tinxit et democratiam ab Hispanis arcuit annos fere quadraginta. Hoc modo transitio democratica siluit tyrannidem illam atrocem et cruentam supra modum. Cavendum fuit ne dictatura rediret. Conatus equidem non defuere, velut ille, ridiculus admodum, ubi personae comicae partes custos civilis (¡) ille Texerus nomine lusit, in Parlamentum irruens, pistolium manu portans et clamitans: __Ne quis moveatur a sedibus suis! vel adhuc ridiculius: __ Sedeant, cunnum! Quae omnia ad genus sperpenticum * procul dubio pertinent. Dextera factio transitionis transactae desiderio teneri videtur. Sed transitionis meta democratia ipsa est, non iter perpetuum ad democratiam. Hispana transitio iam pridem finire debuerat et profecto dies quaedam fuit albo lapillo notanda et opportunissima ut transitionis finem faceret. Haec dies fuit XII a.Kal. Dec. An. MMII, quo die in Hispano Parlamento sollemniter et unanimiter dictatura damnata fuit consensu partis utriusque, et victricis et victae, dexterae simul et sinistrae, alterius gubernantis, alterius oppositionis munere fungens eo tempore. Illa dies quae olim infausta fuerat regimini, eadem nefasta evenit, nam tali die anni MCMXXXVI occisus fuit phalangis conditor et ipsa die post annos XXXIX obiit dux ipse Francus, velut si Erinyes hanc diem designassent dictaturae ruinae, et quae fuisset omnium pessima dictaturae, eadem optima democratiae futura fuisset . Sic fata luce clarius indicare videbantur hanc diem esse aptissimam ut declararetur transitionis finis et democratiae plenae initium. Sic fata voluerunt, sic sanguis effusus Rei publicae martyrum libertatis fructus opimos tandem protulit. Sed factio dextera postea pedem retulisse constat et ad solitum dictaturae refugium denuo sese recepisse. Itaque in Parlamento Europaeo legatus Hispanus ex parte oppositionis, Dom . Maior Auricula (Mayor Oreja) dictaturam Francistam condemnare abnuit, quia –ut dixit- "illius ope Marxismus Europa Meridionali non est potitus" Utrum victrice Republica Marxismum Hispania potiretur necne, incertum est. Certissimum vero fuit Franco victore Fascismum Europa Meridionali potiri, Lusitania inclusa. Nunc vero tempus est ut dictaturae reliquiae penitus deleantur quale decet adultae democratiae. Ut haec consolidetur et roboretur necesse est veros democratas, "dexteranos" simul cum "sinistranis", convenire in quibusdam condicionibus admittendis quae omnibus democratis communes esse censentur velut haec: 1) Dictatura democratiae opponitur eique maxima est inimica, ideoque veris democratis explicite damnanda et reicienda est. 2) Veteris dictaturae vestigia deleri oportet, velut nomina ducum rebellium, vel perduellium, data viis et plateis passim in Hispania, eorumque effigies, si quae supersunt, removendae, ne facinora eorum perpetuo rememorentur neu rememoratione dignae videantur. Quae ad nutum et arbitrium dictaturae facta sunt, ad nutum et arbitrium democratiae demoliri oportet. Haec et similia postulanda fuere ab initio ipso transitionis ut vere democratica ista vocaretur. Quod defuit suo tempore nunc post democratiam consolidatam efflagitandum. Dictaturae explicita damnatio deest etiam in textu Constitutionis, id quod multo gravius videtur et creditu difficilius. Sed textus Constitutionis enixus est initio ipso transitionis: transigendum fuit pactione cum legislatoribus dextrae partis, qui profecto hanc clausulam reiecissent si proposita fuisset a iurisperitis ex parte victa. ___ * Hispanice "esperpento" genus est litterarium introductum a Raimundo Maria del Valle-Inclán. Genus hoc denotat quid ridiculum foeditate commixtum. - 19/01/2008 20h59
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||