|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
FOLIA Chronica litteraria Iohannis Oleastrensis. De educatione civica impugnata ab Hispano Episcopatu Historia iteratur: ad oppositionem politicam factionis dexterae (PP) additur oppositio religiosa Statui iure constituto: Episcopi Hispani obsistunt proposito creandi novam disciplinam quae vocatur ‘Educación para la ciudadanía’ (quod latine vertere possumus ‘disciplina ad cives democratiae adaptandos’) Democratia nostra obstrui videtur, episcopis impedientibus cives doceri quid CIVITAS sit, quomodo oriatur, quibus adhibitis curis conservetur. Quorum ad nutum fere omnia in Hispania fieri solebant, eisque renuentibus, fere nihil inchoari licebat, nisi ipsorum ‘nihil obstat’ prius obtineretur et textubus impressis visibiliter portenderetur, ii tandem democratiae adversantes, catholicos obsistere iubent ut disciplinam, quae circa ipsam versatur, reiciant. Democratiam doceri regulis et praeceptis quae ex experientia historica recentiore colligere licet, Hispani vetant episcopi, disciplinam novam ab Statu propositam recusantes quae vocatur ‘Educación para la Ciudadanía’ (Promptuarium ad Bonos Cives conformandos) Quin etiam, ‘confirmandos’ dixerim. Qui sacramentum confirmationis impertiri solebant, democratiam confirmare recusant? Ita videtur esse. Poteritne democratia Hispanica stare antistitibus ecclesiasticis adversantibus? Numquid obstat quicquam ut disciplina quaedam quae, quid sit democratia doceat, impertiatur? Obstant profecto episcopi. Cur? Quia, ut reor, post eversos mores qui antehac vigebant in Hispana societate, novissimae leges et normae magis magisque in dies displicere videntur Ecclesiae pastoribus. Etenim leges democraticae prolatae, velut illa de maritandis hominibus eiusdem sexus, deteriores, immo praviores videntur. Si educatio, quae civitati potior illis videtur, talis est, ad eam procul dubio obeundum est. Nam, si probant, quo tandem perveniendum? Hoc est episcoporum dilemma Haec causa est cur opponantur disciplinae quae proponitur a civilibus rectoribus iuventuti formandae. Res novissima et admodum schismati sociali propinqua, exinde propemodum periculosa. Nam schismata socialia ubicumque dantur, bella civilia non longius abesse suspiciendum est. Huius, quod paratur, belli indicium est incitatio ad civilem inoboedientiam ex parte ecclesiasticorum antistitum. Pastores suadent ovibus suis ut Status laici lupis resistant et proelia dent. De his fere cotidie legimus in actis diurnis. Quid est quod audacter se gerat curia episcopalis adversus Statum iure constitutum? Quem quoquo modo possunt obsistunt, exprobant, incusant. Et libertatis opinione fulti quo bono fruimur omnes, illi etiam, ex Constitutione adepto, buccam inflant per dominia sua radiophonica quae COPE nuncupatur. Nunc vocem sustulerunt suam adversus disciplinam scholarem quae nominanda est Educación para la Ciudadanía. Cur in istam innocui tituli disciplinam sua convicia tandem obiecerunt? Nimirum hoc accedit quia plura vel decreta vel leges, vel alia huiuscemodi, quae ex Statu democratico processerant, illis improbanda visa sunt, velut usus praeservativi (vel prophylactici), foecundatio ‘in vitro’, matrimonia homosexualia, euthanasia certis datis condicionibus, cetera. Qualis erit –inquiunt- educatio quae, istis aberrationibus et similibus acceptis, bonos civitatis mores colere possit? Abiecta videlicet et reprobanda. Nequimus, immo nolumus, educationem civicam hoc vocari. Omnibus suadere volumus, plebi Christianae praesertim, ut istius generis educationem vitet et prohibeat iunioribus. Sed qui et ista et alia huiuscemodi Statui iure constituto, i. e. democratico, exprobant et incusant, consentire videntur cum Dictatura, quo tempore fere tota moralis educatio puerorum iuvenumque ab ecclesiasticis pendebat. Tunc episcopi obsequentes erant regimini quod eis quidquid ad educationem morum pertineret, summittebat. Episcopi vicissim a regimine accipiebant protectionem. O memoranda viribus omnibus Memoriae Historicae tempora illa beata, quibus Hispaniae Unius Grandis Liberae episcopi consentiebant cum Statu, qui Patriam a Communismo liberavit! Exemplum habetis gloriosum in antistite nostro Iosepho Maria, Pacensis episcopus qui fuit, quem in imagine photographica hic annexa videtis salutantem , bracchium dextrum suum levantem, ut mos fuit patriotarum laudatissimorum. Eos imitantes martyres etiam recentiores Ecclesiae recordabimini, etsi de ceteris qui pro Republica et democratia cecidere nullam memoriam faciatis, ut Dictaturae mos fuit. Discite probos mores temporis illius et quid agendum sit attendite. Quid nisi nequiores cives democratia fieri demonstratur? Quomodo non obstare istae quam vos Democratiam appellatis? Societatem everti totam videtis, matrimonia dissolvi, aut corrumpi, sacramenta despici, Ecclesiam denique totam ruere. Hoc patiemur impavidi? Quanto meliora tempora illa, quibus haeresiarchae et dissidentes carcere puniebantur et vinculis, igne, ferro, omni denique supplicio afficiebantur. Potestas civilis cum ecclesiastica tunc mirifice consentiebat. Altera alterius bracchium erat saeculare. Sic ex Inquisitionis vel Sancti Officii temporibus, huius bracchii ope et auxilio ab haereticis et dissidentibus purgabamur. Sic etiam communismum delevimus, ut memorabilis ille dux noster Franciscus declaravit: – Communismum delebo etsi dimidiam Hispaniam necaturus sim! Et, ut dixit, fecit. Hoc facinus nos probavimus et recte Cruciadam vocavimus. Ecclesiae inimicos,velut Hispaniae inimicos,tunc insectati fuimus. Causam communem fecimus adversus eos qui terras a legitimis possessoribus abripere volebant ut erogarent plebi. Civitas vero ista quam vos iuventutem docere vultis nos omnes ad ruinam perducet! - 29/07/2007 16h57
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||