Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 23 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRABATUS
SIVE MOLENDINUM SATANICUM
Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa


Crabatus I
CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM

Annus Primus

Molendînum in Uligine Coselianâ situm

 

Tempore, quod interest anno ineunti et Diei Trium Regum, Crabatus, puer quattuordecim annos natus, duobus aliis Venedis pueris mendîcîs se associaverat et quamvis Serenissimus Princeps Propitius, Elector Saxoniae, interdixisset, ne quis in terrâ suâ ipsissumâ mendicaret neve circumvagaretur, (sed feliciter accidit, ne iudices ceterique magistratus hanc rem nimis accuratê custodirent), illi pueri vestibus Trium Regum induti in regione Hoyersverdiensi ab uno vico ad alium migrabant: coronae stramineae cappis circumpositae iis erant pro coronis regiis; necnon unus ex illis, Lobosus, hilaris puerulus Maucendorpianus, cum personam gereret rêgis nigritani, omni mâne se oblinebat fuligine fornacis. Îdem superbê ceteris praeferebat stellam Bethlehemicam, quam Crabatus clavo ad ramum affixerat.

Quandocumque praedium adveniebant, Lobosum in medio loco ponebant et cantabant: „Hosianna filius Davidis!" – id est: Crabatus tacitus labia tantum movebat, nam modo hirquitalliebat. Pro eo ceterae maiestates maiore voce cantabant, ut illud damnum compensaretur.

Multi rustici cum in annum ineuntem porcum mactavissent, Dominos Rêgês e Terrâ Orientali oriundos donabant botulis et lardo. Alibi iisdem donabantur mâla et nuces et pruna furno tosta, interdum panis mellitus et liba adiposa et crustula anisata et stellae cinnamomeae. „Hic annus bene incohatur!" vespere diei tertii Lobosus dixit, „utinam sic pergatur usque ad diem Silvestri!" Tum ceterae maiestates duae annuentes gemuerunt: „Nil obstat!"

Proximam noctem degêrunt in Petrilucanae officinae ferrariae tabulato fenili; ibidem factum est, ut Crabatus primum omnium somniaret rem illam miram.

Undecim corvi in conto sedentes Crabatum aspectabant. Îdem vidit in conto esse locum vacuum, sinistrâ in parte extremâ. Deinde Crabatus audivit vocem. Quae vox erat rauca, videbatur venire ex aëre, e loco remoto, Crabatum nomine appellavit. Qui non ausus est respondere. „Crabate!" iterum audivit – et tertio: „Crabate!" Deinde illa vox dicit: „Vĕni Nigricolmiam in molendinum, quod tibi non erit damno!" Tum corvi de conto surgentes crocitaverunt: „Obtempera voci magistri, obtempera!"

Hac re Crabatus experrectus est. „Babae quales res somniavi!" secum cogitans in alterum latus volutus obdormivit. Postridie cum comitibus suis perrexit migrare, et quandocumque corvi illi sibi in mentem reveniebant, ridebat.

At proximâ nocte somnium est iteratum. Iterum vox Crabatum nomine appellavit, iterumque corvi crocitaverunt: „Illi obtempera!" Quo factum est, ut Crabatus hanc rem curaret. Qui postridie mâne ex agricolâ, apud quem pernoctaverat, quaesivit, num vicum novisset, cui nomen esset Nigricolmia aut simile.

Agricola recordatus est se hoc nomen audivisse. „Nigricolmia..." dixit cogitabundus. „Ita – qui vicus situs est in Silvâ Hoyerswerdianâ, ad Viam Leippianam: ibi est vicus tali nomine."

Postridie tres rêgês pernoctaverunt in vico Magnipartivicio. Hîc quoque Crabatus somniavit de corvîs et de voce, qui venire videbatur ex aëribus; et omnia eodem ipso modo facta sunt ac in somnio primo et secundo. Tum Crabatus constituit, ut voci obsequeretur. Primâ luce, sodalibus adhuc dormientibus, îdem furtim e fenili abiit. Ad portam praedii incidit in ancillam puteum adeuntem. Hanc rogans: „Saluta" inquit „illos ambos a me. Fuit mihi abeundum."

Crabatus ex uno vico ad alium iter pergit interrogando illum vicum quaerens. Vento cum plumae nivales faciei adigerentur, Crabato iterum iterumque detergendi erant oculi. In Silvâ Hoyerswerdiensî a viâ aberravit, per integras horas duas quaeritavit, ut reperiret viam Leippianam. Ita factum est, ut vespere demum adveniret vicum destinatum.

Nigricolmia talis vicus erat qualis alii quoque vici ericetales: domûs et fenilia longâ lineâ in utroque viae latere sitae, altâ nive obtecta; fumi nubeculae tectîs superpendentes, sterquilinia vaporantia, boves mugientes. In stagno anatum pueri puellaeque patinabant magnâ voce clamantes.

Crabatus frustrâ circumspiciendo quaeritabat molendînum. Senex fascem sarmentorum ferens secundâ viâ advênit: quem interrogavit.

„In vico nostro non habemus molendînum" Crabato responsum est.

„Et in propinquo?"

„Si quaeris istud..." Senex pollice trans umerum indicavit. „In Uligine Coselianâ extremâ, ad Aquam Nigram, ibi exstat molendînum. At..." Senex ipse sermonem suum interrupit, quasi iam nimium edixisset.

Crabatus gratiis actis conversus est in eam directionem, quam senex sibi indicaverat. Paucis gradibus factis ab aliquo manica Crabati est leviter tacta; reversus conspexit senem illum fascem sarmentorum ferentem.

„Quid vis?" Crabatus interrogavit.

Senex propius accedens vultu anxioso: „Velim" inquit „te monere, puer. Evita Uliginem Coselianam et molendînum ad Aquam Nigram situm, sunt loca horrenda..."

Paulisper Crabatus cessavit, deinde senem stantem reliquit et iter suum perrexit, e vico. Cum mox obtenebresceret, ei attendendum erat, ne a semitâ aberraret, frigebat. Si caput convertebat, ibi, unde veniebat, lumina videbat enitescere: hîc unum, illîc alius.

Num praestaret redire?

„Nequaquam" Crabatus fremens inquit „Num sum puerculus? Non nocet aspectare."

Crabatus aliquatenus per silvam calîgavit more caeci in nebulâ versantis, deinde incidit in locum collucatum. Cum ex arboribus esset proditurus, compage nubium diruptâ processit luna, ut subito omnia lucerent lumine frigido.

Nunc Crabatus conspexit molendînum.

Ecce ĭdem ante puerum erat situm, in nivibus delitescens, obscurum, minax, ingens animal malignum, quod praedae insidiabatur.

„Nemo me cogit, ut istuc eam" Crabatus cogitavit. Deinde ipse ignavum se increpans vocavit et animo capto ex umbrâ silvae prodiit in propatulum. Audacter molendînum adiit, ianuam invênit clausam, pulsavit.

Pulsavit semel, pulsavit iterum: intrâ nihil motum est. Nullus canis latravit, nullus clavium fascis striduit – nihil.

Crabatus tertio pulsavit, ut sibi dolerent ossa manuum.

Etiam nunc in molendino omnia remanserunt quieta. Tum ansam deprimens conatus est aperire: ianua aperta est, non erat obserata, Crabatus in andronem ingressus est.

Intrâ erant silentium funestum, tenebrae nigerrimae. At in parte posticâ, in androne extremo, apparuit lux quaedam tenuis. Lux tenuissima.

„Ubi lux est, sunt homines quoque" Crabatus secum cogitavit.

Bracchiis porrectis puer perrexit progredi. Appropinquans vidit lucem illam per rimam evadere e ianuâ, qua concludebatur andronis pars postica. Crabatus curiositate correptus summis pedum digitis ad rimam placidê progressus per eandem prospexit.

Puer conspexit cubiculum nigrum, quod illuminabatur lumine unius tantum candelae. Quae candela erat rubra. Eadem agglutinata erat ad cranium, quod impositum erat mensae cubiculo medio insitae. Post mensam sedebat vir vastus, veste obscurâ indutus, facie tam pallidâ, ut calce oblĭtus esse videretur; eiusdem oculus sinister obtectus erat emplastro nigro. Ante eum in mensâ positus erat liber crassus, corio involutus, qui pendebat e catenâ: in eodem ille vir legebat.

Nunc idem capite sublato oculis torpidis prospiciebat, quasi conspexisset Crabatum post rimam ianuae stantem. Crabatus a viro illo aspectus horrore perfusus est.

Pueri oculus coepit prurire, lacrimam effundere, imago cubiculi dissoluta est.

Crabatus oculum fricabat – cum animadvertit manum umero suo imponi praegelidam – a tergo, puer sensit frigus per vestem camisiamque. Simul aliquem audivit voce raucâ dicentem linguâ Venedicâ:

„En te adesse!"

Crabatus contremuit, nam hanc vocem noverat. Conversus viro oppositus est – illi viro, qui instructus erat tegimento oculari.

Istum quomodo subito advenisse ad se ipsum? Per ianuam certê non venire potuisse.

Vir candelam manu tenebat. Qui Crabato tacitê aspecto, mento promoto: „Ego" inquit „hîc sum magister. Tu potes fieri tiro meus, egeo aliquo. Nonne vis?"

„Volo" Crabatus se ipsum respondere audivit. Vox ei visa est aliena, quasi non esset propria.

Magister sciscitans: „Quidnam" inquit „vis te doceam? Artem molitoris tantum – an omnia cetera quoque?"

„Cetera quoque" Crabatus dixit.

Tum molitor ei porrexit manum sinistram.

„Cĕdo manum!"

At eo momento temporis, quo manûs datae sunt, in domo factus est fuscus fremitus atque strepitus. Qui visus est venire e terris profundis. Pavimentum vacillabat, parietes contremuerunt, trabes postesque sunt quassati.

Clamore sublato Crabatus aufugere voluit: ‚abi, fac ut abeas! secum cogitans – at magister ei viam interclusit.

Qui „Molendînum!" vocavit manibus in formam infundibuli complicatis. „Nunc pergit molere!"

(Proxima pars mox sequetur!)


CRABATUM LATINE REDDIT
NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/



Warning: include(praec5.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/crabatus.php on line 145

Warning: include(praec5.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/crabatus.php on line 145

Warning: include(praec5.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/crabatus.php on line 145

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'praec5.php' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/crabatus.php on line 145

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: