|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Praefanda 1. Praefanda
Otfridus (Otfried) Preußler natus est d.20.m.Oct. a.1923 in Bohemiâ. Abiturio superato Otfridus miles factus Bello Mundano altero a.1944 a Russis in vincula coniectus est. Idem post quinque demum annos, aetate 26 annorum, dimissus est. Feliciter accidit, ut eius cognati et amica fugere possent Rosenhemiam. Idem in oppidum Otfridus iit et eodem anno amicam in matrimonium duxit.
1.2. Summarium e Wikipediâ excerptum et Latinê redditum
1 Argumentum Crabati Fabula agitur in Lusatiâ (sorb. Łužica) tempore Magni Belli Borealis, de Crabato puero orbato quattuordecim annos nato, qui tiro fit in molendîno, quod situm est in Uligine Coselianâ (Koselbruch), prope vicum Nigricolmiam (Schwarzkollm). At iam brevi post Crabatus animadvertit hoc molendînum esse scholam magicam, in qua ipse unâ cum undecim discipulis ceteris a Magistro Molitore instituitur arte nigrâ. In initio Crabato placet tirocinium molitorium idemque magicum. Qui admiratione commovetur potestatis magicae, quam habeat in alios homines. Necnon in familiaritatem venit sociorum molitoris. Amicus Crabatus familiarissimus fit Tonda, socius maior natu, qui sibi fit exemplo. At ne per annum quidem haec amicitia durat, nam Tonda primo iam anno exeunte moritur – dicitur hoc factum esse infortunio – et proximo anno ineunte novus tiro in locum Tondae succedit. Etiam altero anno exeunte unus e sociis moritur mysterialiter – cuius in locum iterum supponitur tiro novicius. Crabatus paulatim et gradatim perspicit istunc lusum horribilem, cuius ipse particeps factus est: A Magistro Molitore, qui animam suam diabolo oppigneravit, omni anno exeunte unus e discipulis suis immolandus est „Domino Patrino" („dem Herrn Gevatter"). Alioquin sibi ipsi moriendum esset. Crabatus, ut Tondam amicum suum aliosque socios interfectos ulciscatur, artem nigram quam optimê exercet et denique fit molitoris discipulus omnium optimus. Voluntas autem Crabati confirmatur amore cuiusdam puellae (quae appellatur Kantorka, Sorbico nomine praecantatricis cantuum paschalium); eam clam convenit, sed puellae nomen ignorat. Denique Iuro, unus e sociis, Crabato patefacit esse viam, qua magister superetur: Necesse esse, ut puella Crabatum amans magistrum roget, ut Crabatum dimittat. Examine quod sequitur decertatur, cui moriendum sit: magistro an amantibus. Amantes si superaverint, etiam omnes ceteri socii liberabuntur ab exsecratione molendîni nigri. At exsecratione sublatâ etiam tollentur sociorum facultates magicae, ut iidem nihil sint nisi socii molitores. Denique magister Crabato aliam quoque viam patefacit: Crabatum posse etiam examine omisso fieri magistri successorem, sed Crabato recipiendum esse contractum cum „Domino Patrino" factum et loco sui ipsius unum ex aliis sociis immolandum, hôc anno omnique futuro. At Crabatus animo firmo istanc magistri oblationem respuit: se nolle culpam contrahere aut culpae fieri participem interfectione consociorum. Itaque Crabatus unâ cum puellâ suâ eligit viam amoris. Puella autem magistrum cum rogaverit, ut Crabatum dimitteret, a magistro subicitur examini: Cantorcae oculis obvelatis inveniendus est Crabatus amatus inter undecim socios versans. Tum Crabatus timore corripitur puellae amatae: qui sibi videtur in culpâ esse, quod puellae moriendum sit – at Cantorca cum sentiat Crabatum timere de vitâ Cantorcae - non de propriâ – illum ideo agnoscit; quo fit, ut examen superet: Crabatus eiusque consocii sunt liberi. Ultimâ nocte anni moritur magister, molendînum incendio absumitur: - malum victum est amore. Quomodo fabula exorta sit Otfridus Preußler Crabatum scripsit – quibusdam spatiis interpositis – per decem annos. Exemplo sibi fuit quidam Sorbicus mythus Crabati popularis, qui agitur saeculo 17.o exeunte prope vicum Nigricolmiam (Schwarzkollm) in Lusatiâ Superiore (Oberlausitz), inter Hoyersverdam (Wojerecy) et Camentium (Kamenz, Kamjenc) sitam. De tirone, qui debet magistro suo resistere eundemque ad pugnam provocare, in multis aliis mythis narratur, necnon de amore, quo tiro redimitur. Otfridus de libro suo dicit haec: „Meus Crabatus est ... mea historia, historia hominum mei coaequalium omniumque iuvenum, qui in potestatem eiusque illecebras incidentes iisdem irretiuntur." Prima editio Crabati Otfridiani facta est a.1971 in Aedibus Arenae, ex anno 1981 hic liber editur in Aedibus Thienemannianis. Imagines et editionis communis et editionis decorissimae a.2005 factae, quae est colore sepiaceo, delineati sunt ab Herberto Holzing. Liber Crabati interim conversus est in 31 (triginta unam) linguas. (Sequetur versio tricesima secunda, quae est Latina! adn. interpretis). Praemia Krabat liber Otfridi Preußler a.1972 honestatus est Praemio Libri Iuvenilis Germanico et Polonico; a.1973 honestatus est „Stilo argenteo Roterodamensi", i.e. praemio libri iuvenilis Batavico; mit dem Deutschen Jugendbuchpreis und dem Polnischen Jugendbuchpreis ; Universitatis Patavinae Praemio Libri Iuvenilis Europaeo; Praemio Associationis Librariae Americanae"; a.1977 praemio libri iuvenilis ab unione editorum Polonorum donato.. Adaptationes artificiosae Crabatus ad cinemata redactus Secundum librum Preußlerianum a.1977 a Bohemo Karel Zeman sub titulo Čarodějův učeň confecit cinema animatum laudatissimum. In versione Theodisca vox magistri molitoris edita est a Friderico (Friedrich) Schütter.. Marco Krezpaintner dissignante annis 2006-2008 confectum est cinema. Quod primum actum est d.23. m.Sept. a.2008 in cinematêo „Lichtburg" urbis Essen et e die 9. m.Oct. in cinematêîs Germanicis spectatur. .Crabatus auditorius Crabatus in dramata et melodramata redactus Litterae ad fabulam Crabati spectantes
Iunctiones interretiales Fontes
http://de.wikipedia.org/wiki/Krabat_(Preu%C3%9Fler)
Magus Magister Molitor (Christian Redl) et Crabatus (David Kross)
Crabatus (David Kross)
Ecce 39 imagines cinematis Crabatiani: http://www.filmstarts.de/kritiken/73775-Krabat/bilder/Scene%203.html Ecce cinema introductorium: http://www.youtube.com/watch?v=sUd43YtS20Y Ecce quomodo condocefacti sint corvi Crabatiani: http://www.youtube.com/watch?v=vuHRE6aI2rk&feature=user Ecce quomodo vestimenta facta sint Crabatiana: http://www.youtube.com/watch?v=3EHZkVwLVVU&feature=user
Haec hactenus de Crabati fabula et cinemate. Mox accipietis versionis Latinae partem primam. Utinam vobis placeat!
(Proxima pars mox sequetur!)
NICOLAUS GROSS LEO LATINUS http://www.leolatinus.com/
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||