|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ARS VIVENDI IN TEMPORE "CORONARIO" Augusti Righi Romani lycei ad scientiam pertinentis discipuli, Magistra juvente, nonnulla scribere coeperunt de vita arteque vivendi in his temporibus "coronariis"... OTIUM PATER VITIORUM In hoc tempore virus coronarium totum mundum pervagatur. In Italia permulti infectorum sunt in Gallia Cisalpina. Praefectus igitur imposuit omnibus civibus ut domi manerent et amotiones circumscriberent. Ergo omnes quaerunt rationes ut tempus consumant. Nos in diario nostro vos aliqua monemus. Monemus ne tabescatis otio sed faciatis corporis exercitium, in solitudine, sicut salire vel exercere lacerti et abdominis musculos. Memento: mens sana in corpore sano! Alia facienda sunt: discere coquinare, antiqua praecepta traditionis vestri territorii patrii sequendo, ut familiam vestram copioso convivio delectetis. Otium non adhibete ut ludatis aut in lecto recubetis, sed ut librum legatis ut vestram cognitionem accrescatis et providi homines fiatis. Quoniam otia dant vitia, igitur carpe diem. Scripserunt Gabriel et Fridericus Romani . . |
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||